Acta Pacis Westphalicae II A 3 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 3: 1645 - 1646 / Karsten Ruppert

38
1. Nil oblatum Suecis vel occasio petendi data. In hoc Caesareis fit iniuria.

39
2. Sed Sueci plurima petierunt et de his duobus beneficiis cedere nullo modo voluerunt.

40
3. Nulla eis adhuc obligatio data, sed nec spes est, illos de istis archi- et episcopatu
41
cedere velle, attamen tentabitur.

42
4. Certe coram Deo non minores sunt animae illorum, qui mediate imperio subsunt,
43
quam illi, qui immediate, at in pace religionis 1555 beneficia mediata propter pacem
44
temporalem protestantibus usque ad compositionem religionis, quod nescimus, quando
45
fiet, quam plurima relicta, minori tum periculo imperii quam praesenti. Cur nunc
46
propter pacem non possunt duo beneficia immediata, quorum unum totum est Luthera-
47
num, alterum ex maiori parte, Suecis erga restitutionem tot occupatorum relinqui?

[p. 454] [scan. 502]


1
5. Imo Ratisbonae per catholicos ipsos Caesar fuit quasi coactus, amnestiam ad annum
2
1630 concedere, et e deputatorum statuum Francofurti conventu effectus termini sus-
3
pensivi tolli suasus, quod est factum. Et ista amnestia plura beneficia et animas religioni
4
catholicae aufert cum 30 monasteriis, quam non fit, per concessionem istorum duorum
5
beneficiorum. Et ex illa amnestia nulla pax subsequi potest, et hac concessione pax aut
6
est certa aut concessio erit nulla.

7
6. Ab illis, qui Turcam in christianitatem moverunt, pauca auxilia contra protestantes
8
praecipue Suecos expectanda, cum et ipsi Galli nullam pacem inire velle videantur.

Dokumente