Acta Pacis Westphalicae II A 5 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 5: 1646 - 1647 / Antje Oschmann

11
Considerationes quare melius sit protestantibus possessionem bonorum ecclesiastico-
12
rum relinquere, donec controversiae religionis componantur.

13
(s. l. s. d.)

14
Controversia est inter catholicos et Augustanae confessionis status Imperii de
15
quodam articulo in constitutione pacis, ut vocant, religiosae, quae anno domini 1555
16
in comitiis publicis Augustae Vindelicorum erecta fuit, quem communiter reservatio-
17
nem ecclesiasticorum appellare solent. Cuius quidem haec sententia est, ut, quicun-
18
que archiepiscopi, episcopi, praelati, praepositi aut etiam alterius generis ecclesiastici
19
deserta catholica fide ad confessionistas defecissent, id quidem ignominiosum aut
20
inhonorificum non esset nec ullam irrogaret infamiam, sed statim episcopatibus,
21
praelaturis, praeposituris beneficiisque et praebendis omnibus ipso iure et facto
22
privati esse intelligi liberumque remanere debeat capitulis caeterisque, ad quos id de
23
iure et consuetudine ecclesiae catholicae spectat, alium catholicum episcopum aut
24
praelatum, canonicum aut alium ecclesiasticum eligere et subrogare. Protestantes
25
negant se in hunc articulum consensisse nec consentire posse, sed flagitant, ut, quos
26
tam ante quam post erectam illam pacem occupassent episcopatus, archiepiscopatus,
27
praelaturas, praeposituras, beneficia, praebendas, in perpetuum illis relinquantur
28
iurique repetendi, quod catholici sibi competere praetenderent [!], renuncietur; nam
29
aliter pacem in Imperio restaurari non posse. Catholici censent rebus suis haud
30
commodum esse, ut eiusmodi faciant renunciationem, satiusque existimant concedi
31
illis spacium quadraginta annorum aut plurium, quo cessare deberet [!] omnis
32
repetitio ac protestantes eiusmodi bonis ecclesiasticis quiete ac pacifice frui permit-
33
tantur.

34
Quaeritur, si nolint protestantes praescripto annorum numero contenti esse bellum-
35
que aliter componere nequeat, an salva et illaesa conscientia catholici in propositam
36
renunciationem aliqua tollerabili conditione consentire possint et an rei publicae
37
Germanorum melius consultum foret, si id facerent.

38
Rationes autem dubitandi potissimum in eo consistunt, quod res et bona isthaec Deo
39
sint dicata ac commerciis exempta et in catholicorum potestate non stet iniustas et
40
violentas protestantium occupationes ac depraedationes bonorum ecclesiasticorum
41
tali aliqua concessione et indulgentia approbare, quae catholicos quodam modo
42
peccati alieni participes reddere possit.

43
Pro rationibus decidendi considerari posset: 1. Quod renunciatio talis non debet
44
necessario fieri in forma alicuius contractus, quo ipsum dominium, proprietas et
45
legitima possessio in foro poli valida ad iustificandum possessores seu detentatores in
46
conscientia transferatur, sed sufficit adversariis, si in eam se constitui securitatem

[p. 247] [scan. 323]


1
videant, ut ne propter violentas aut dolosas subtractiones talium bonorum poenis et
2
legibus subiaceant civilibus et humanis. Nam quantum ad ea argumenta attinet, quae
3
ex iure divino proprie sic dicto, non vero ex iure canonico contra ipsos adducuntur,
4
securos se ex religionis suae persuasione arbitrantur; sicut igitur in iure civili fur esse
5
non desinit, cui ego rei furtivae condictionem ita remitto dicendo: „Nolo uti actione
6
mea contra te nec repetere rem furto mihi subtractam, ita ut, quantum ad me attinet,
7
nihil tibi timendum restet. Interea tamen non te facio iustum rei mihi dolo aut vi
8
subtractae possessorem“, ita etiam invasores bonorum ecclesiasticorum non absol-
9
vuntur reatu criminis semel admissi nec etiam iusti talium possessores constituuntur,
10
quando catholici dicunt se renunciare legibus positivis humanis, quibus taliter
11
ablatorum repetitio sancita est, aut quando dicunt se contra eorum invasores et
12
detentatores quietis publicae conservandae caussa arma capere belloque ius ecclesiae
13
persequi nolle, cum certe sit iure divino scripto nullibi cautum aut statutum res
14
ecclesiae et Deo dicatas, si violentia aliqua maiore per praedones aut infideles ereptae
15
sunt, indicto publice bello per populos fideles etiam cum summo proprii status
16
periculo repeti oportere.

17
2. Considerari potest, quod, etiamsi eiusmodi ecclesiae dicata et hactenus solius
18
summi pontificis dispositioni subiecta sint, tamen nihilominus certo quodam et
19
peculiari modo citra omnem controversiam temporali Imperatoris et Sacri Romani
20
Imperii dominio supremo obnoxia maneant. Quacumque ratione principes et status
21
Imperii aut singularium provinciarum censentur, statutis et legibus civilibus obedire
22
tenentur, in iudiciis conveniri secularibus possunt, adeo ut etiam privari non solum
23
regaliis, sed et praeterea ipsismet bonis et feudis ad episcopatus, praelaturas aliasque
24
dignitates ecclesiasticas spectantibus per sententiam secularis iudicii possint. Non
25
igitur videtur Caesar iniuriam facere summo pontifici aut ecclesiae, si huiusmodi
26
iuribus et possessionibus nude et pure ad dominium duntaxat temporale spectantibus
27
(stante quod ea, quae ad ipsum ius ecclesiasticum, hoc est exercitium fidei catholicae
28
eorumque, quae inde dependent, in haereticorum manu sint et pro praesenti rerum
29
statu ipsis eripi nequeant), qua dictum fuit suppositione, renunciet una cum ordinibus
30
catholicis.

31
3. Considerari potest, quod in ipsa pace religiosa de anno 1555 propemodum eadem
32
forma et conditione renunciatur bonis omnibus ecclesiasticis, quaecumque id tempo-
33
ris et facta pace Pataviensi protestantes iam occupaverant atque ad usus, ut loquuntur,
34
pios converterant, id si tum fieri potuit bona et salva conscientia ob consequendam
35
pacem publicam, cum iam tribus integris annis bellum per Germaniam universam
36
cessaverat nec etiam quisque externorum principum aut regum vel unicam terrae
37
glebulam in Germania occupaverat, quanto id magis fieri potest hoc praesenti
38
tempore, quo omnia pericul[ os]issimo statu versentur omnesque catholici de rerum
39
summa periclitentur, quo item Sueci per inferioris ac superioris Saxoniae circulos, per
40
ipsa haereditaria Caesaris regna munitissima quaecumque urbium, arcium, oppido-
41
rum, castrorum etc. sui iuris fecerint! Cum et a Turcarum imperatore praesentissi-
42
mum ante oculos sit periculum!

43
4. Considerari potest, quod ad certum duntaxat annorum numerum haereticis 〈…〉
44
bona ecclesiastica concedere et interea repetitioni, quae legibus aut armis fieri possit,
45
renunciare, non minus repugnat proprietati Deo et ecclesiae per dedicationem semel
46
acquisitae quam illa altera renunciatio, quae numerum praesupponit indefinitum seu,
47
quod in idem recidit, infinitum. Nam sicut hoc, si renunciatio fieret positive, hoc est
48
transferendo ius ecclesiae catholicae in haereticos, tollit ius Deo et ecclesiae quaesi-
49
tum in perpetuum, ita illud tolleret, quoad tempus determinatum et conventum. Si
50
igitur impium et illicitum est prius, sequitur impium et illicitum esse et hoc posterius.
51
Rursus si catholici bona conscientia modo supradicto ad certum tempus haereticis
52
bona ecclesiae remittere per conniventiam et per abdicationem repetitionis, quatenus
53
per leges humanas et positivas sibi concessa est, possunt, certe eodem modo etiam ad

[p. 248] [scan. 324]


1
tempus indefinitum remittere poterunt, cum re in se considerata nulla possit dari
2
ratio diversitatis.

3
5. Considerari potest, quod si certum tempus definiatur, ius id videatur acquiri quasi
4
omnibus haereticis, adeo, ut si interea temporis aliqui ex statibus protestantibus
5
conversarentur ad fidem catholicam, tamen reliqui protestantes putabunt [!] non
6
debere licitum esse illo statui bona illa ecclesiae, quae possedit, posito quod
7
immediate Imperio subiecta essent, ecclesiae catholicae reddere. Si vero tempus
8
maneat indefinitum et solum apponatur conditio „donec de religione conveniatur in
9
unum“, tunc cessaret eiusmodi oppositio ordinis universi haereticorum, quia haec
10
conditio verificaretur in singulis statibus ad fidem catholicam conversis.

11
6. Considerari potest, quod eo ipso fomes novo bello relinquitur, cum certum tempus
12
exprimatur, cum haeretici facile coniicere possint post elapsum terminum sibi aut
13
iuris ordine aut bello quaestionem motum iri, itaque necesse pacificationem praesen-
14
tem fieri infidam, foederibus externis implicitam, mox futuris motibus quasi subsidia
15
fieri clandestina conventicula, conferri subsidia et stipendia, econtra Imperatori ad
16
publicas Imperii neccesitates denegari et sic Imperium omnibus periculis externis
17
obnoxium fieri, quae omnia aliter se habitura fuerint, si renunciationes in perpetuum
18
et protestantes de possessione sua securi redderentur; maiorque inde spes esset, si
19
anniti catholici principes vellent, matrimoniis, affinitatibus, educatione aut aliis
20
legitimis modis status haereticos ad catholicam religionem reducendi.

21
7. Considerari potest, quod facta eiusmodi renunciatione indefinita protestantes se
22
obligarent eodem modo reciproce de non molestando catholicos quoad reservatio-
23
nem ecclesiasticorum, sed quod catholici eo iure uti possint, ubi et quandocunque
24
casus obvenerint, sine ulla interpositione, oppositione aut contradictione protestanti-
25
um; id quod pro conservatione religionis catholicae per Germaniam haud dubie
26
maximi ponderis esse, cum e contra, casu quo huiusmodi renunciatio non fieret,
27
protestantes suis contradictionibus et oppositionibus numquam renunciaturos fore
28
manifestum sit atque eapropter episcopatus caeteraeque fundationes ecclesiasticae
29
perpetuis apostatantium periculis expositae maneant.

30
Qua autem ratione seu quibus verbis huiusmodi renunciatio concipienda sit, facile ex
31
dictis inferri potest. Et vero verbis id expresse renunciativis fieri minime necessum,
32
liceat modo sequi in hoc puncto vestigia pacis religiosae de anno 1555 et Pragensis de
33
anno 1635 inter caeteras hac conditione adiecta, ut episcopatibus et praelaturis, quae
34
immediate Imperio subiecta erant statusque in Imperio constituebant, successiones
35
electivae conserventur earumque constitutio politica non immutetur.

Dokumente