Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch
Mercurii 10. huius ante meridiem accessimus ad
dominos mediatores paucis praefati: Meminisse nos, quod in ultimo nostro
colloquio 26. Aprilis habito nobis spem fecissent Seruientum Oßnabrugas
iturum et cum Suecis de conformanda et publicanda propositione acturum.
Illum rediisse proxima sabbati, venire igitur nos exploratum, si quid boni
reportasset. Non enim credere nos, quod post tot reiteratas pollicitationes et
sublata omnia obstacula denuo moras nectere velint Galli. Adesse utrinque
deputatos electorales, alios imperii principum et statuum deputatos; adfutu-
ros 15. huius ipsos imperii deputatos ordinarios cum pleno iure consultandi,
votandi et concludendi. Electorem Treuirensem plenae libertati restitutum
et in gratiam Caesaris receptum. Nihil superesse, quam ut Galli fidem exsol-
uant suamque tandem proferant propositionem.
Tum dominus nuncius: A Gallis sibi adhuc nihil de Seruienti expeditione
significatum, decreuisse se tamen a meridie ipsos conuenire et denuo ad fa-
ciendam propositionem adhortari. Sibi tamen aliunde innotuisse, quod
de nouo negocium hoc protrahere conentur. Rogare, si aliquid nobis inno-
tuerit et quibus id caussis factum, ipsis aperire velimus.
Respondimus intellexisse nos ex nostrorum collegarum literis Suecos qui-
dem plane constituisse propositionem suam publicare idque quibusdam
protestantium in summa confidentia pollicitos, sed a Seruiento penitus ab
huiusmodi proposito deductos; negare se iam ad propositionem deuenire
posse ob rationes illas supra enumeratas, quas non solum ordine exposui-
mus, sed et pro meliori mediatorum informatione adiecimus, quibus modis
tam friuolae obiectiones refutari possint et debeant. Inprimis haec duo incul-
cauimus: Primo aduertere debere Gallos, ne sua tergiuersatione caussam ordi-
nariis deputatis dent relicto Munsterio recta Osnabrugas abeundi, quod
absque dubio Sueci promittant statim ad illorum praesentiam propositio-
nem suam publicatum iri. Rem enim huc deuenisse, ut status imperii Gallo-
rum amicitiam haud magni facere incipiant. Deinde per illam deputati ordi-
narii cum sui circuli deputatis communicationem de propositis materiis
supratactam omnem difficultatem circa exclusionem aliorum motam e
medio tolli. Posse dominos mediatores haec talia quasi ex se non faciendo
mentionem, quod a nobis didicerint, Gallis data occasione insinuare.
Ad ea Venetus: Id vero libenter, inquit, facturi sumus, nam re uera Gallorum
res in Germania vehementer declinare incipiunt et, si cladem aliquam acci-
pere Turrenium contingeret, pessimo loco futurae essent. Econtra haeretici
magnos faciunt progressus ac timendum est Ragoczium arma sua cum Tor-
stensonio coniuncturum, quamvis dicatur Turcum id nolle; si tamen Turcus
etiam hac de caussa se contra Ragoczium moueat, bellum atrox et funestum
in ipsa Hungaria plantari continget. Itaque rationem habent multam, cur
tandem ad pacem serio inclinare debeant. Et vero scribemus haec cum
proximo cursore diligenter ad aulam regiam.
Ad ea, quae de restitutione Treuirensis diximus – et praesertim cum ego pro-
ducta prima Gallorum propositione ostendissem ipsos postulasse, ut restitue-
retur plenae libertati et omnibus suis terris per illa verba ’que monsieur
l’électeur de Trèves soit mis entièrement en liberté et restabli en la possession
de touts ces estats, biens et dignitez‘ etc., igitur, cum iam Caesar omnia ex
ipsorum voto praestitisset, conuenire, ut ipsi Philippiburgo
et episcopatu
Spirensi aliisque ad eum spectantibus decedant – dixit Venetus: veramente,
se l’Imperatore ne facesse questa domanda, gli Francesi si trovassero molto
in stretta e non saprebb〈ero〉 che fare. Et haec cum mediatoribus.