Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag
Sequenti die dominica vocatis ad nos domino prae-
posito cathedralis ecclesiae Monasteriensis , domino cancellario Merfeld, do-
mino a Westerholt consiliariis episcopalibus, quae ab oratore Veneto de
tollendis licendis indicata essent, exposuimus requirentes, quoniam nego-
cium hoc maximam partem dominum electorem et episcopum Osnabrugen-
sem, quin ad finem perducere possimus, concerneret, an in remissionem suo
loco consensuri essent et, quid deinde circa excursiones militum intra duo
milliaria ab urbe arcendas sentirent, nobis significare vellent.
Responderunt se ea de re mandatum non habere, sed ad dominum electorem
referre debere. Credere tamen, si omnes reliqui id faciendum esse iudicent, et
electorem communi omnium voto non repugnaturum, quanquam id futu-
rum sit cum notabili Caesareanarum partium damno, etenim pecuniam inde
collectam in communem utilitatem pro coemendis rebus ad militiam ne-
cessariis, maxime puluere pyrio seu tormentario, reparandis munitioni-
bus nouisque ubi opus est extruendis impendi. Diuersam esse caussam Cae-
sareanorum et hostilium praesidiorum, ab illis nihil, quo huiusmodi vectigalis
compendium suppleri possit, sperandum, his iam usitatum tributa quoties et
quantum libet augere et intendere, adeo ut duplo, triplo aut quadruplo mai-
ora exigant ab exhaustis et miseris subditis, cum interea Caesareanis vix sim-
plum exigere liceat integrumve sit. Deinde vereri se, ut huiusmodi licen-
darum remissione desideratum finem consequamur, solos mercatores inde
compendium habituros nec enim viliori precio merces suas vendituros. Ex-
ercere ipsos monopolia, satius fore id agere, ut publica omnibus licentia fiat,
undiquaque res suas vendibiles importare et publice in mercatu vendere. Ita-
que ante omnia sciri oportere a magistratu civico, an et quatenus sublatis
licendis viliori precio venum exposituri sint merces suas urbis mercatores et
propolae. De cohibendis militibus ab accessu huius urbis intra duo milliaria,
spacium id nimis angustum esse et forte aliis exorbitantiis caussam datum
iri. Putare se satis prouisum, si omnes excursiones quaquaversum prohibe-
antur et transgressores seuere castigentur. Diximus nos quidem ad domi-
num electorem et episcopum Osnabrugensem scripturos, sed et interea
huiusmodi difficultates oratori Veneto renunciaturos esse.
His ita peractis sub vesperam accessimus lcgatos Hispanos iisque omnia,
quae acta essent, recensuimus. Responderunt actis pro communicatione gra-
tiis sibi quoque non minus curae esse, ut liber utrinque commeatus rerum-
que exportandarum atque importandarum facultas sit itinerumque ac via-
rum securitas seruetur. Eapropter sibi potestatem a domino Francisco de
Melo factam animaduertendi in transgressores ex militia Hispanica, quod
vero ad tollendas licendas attineret, perscripturos ad eundem, quatenus hoc
loco communi nostro desiderio satisfieri posse iudicet. Interea tamen easdem
difficultates, quas et nos attigeramus, sibi occurrere minime dissimulabant,
quin nec consultum fore de hoc negocio ulteriorem inire tractationem,
quod hinc Galli ansam arripere possent absentiam suam diutius continu-
andi, praesupponentes de hoc ante ipsorum aduentum omnia concludi et
effectui dari oportere. Consilium Veneti pro retinendis Osnabrugae Danis et
Suecis vehementer probarunt nosque recte facturos, si in istam sententiam ad
collegas nostros scriberemus. Sed quoad hoc caput significauimus nos certo
quodam sed secreto autore habere, Saluium pro parte Suecica contestari, ipsos
nihilominus, etsi forte interpositio Danica locum amplius habere nequeat,
modo adveniant Galli, ad pacis tractationem vel immediate cum Caesaris
legatis vel mediante Veneto descensuros. Nam cum antehoc res publica ista
interpositionem suam obtulisset, a parte Suecica minime refutatam fuisse,
itaque facile in hanc consentiri posse.