Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp

22
Praenobiles, consultissimi et circumspecti domini, patroni nostri semper
23
observandi!

24
Ex quo nos et incolae pagi et parochiae Senden iurisdictioni vestrarum
25
dominationum subiecti de adventu plenipotentiariorum diversorum regum
26
et inter illos christianissimi et potentissimi regis Galliarum intelleximus,
27
nequaquam omittendum putavimus, quod nos quidem nostra obsequia bene

[p. 118] [scan. 142]


1
memoratis dominis gratiosissimis praestare proni sumus, attamen iugum
2
ab Hassis in civitate Coesfeldiensi commorantibus militum regentibus tan-
3
tum nobis imponitur, ut nisi allevietur brevi nobis relictis sedibus alio mi-
4
grandum sit.

5
Siquidem ipsa est veritas, quod non solum singulis mensibus ordinaria con-
6
tributione gravemur, quae sola nobis supra modum quam maxime est gravis,
7
sed etiam (quod nimis est durum) extraordinariis collectis nos gravant eas-
8
que titulis tam diversis variant, ut mirum sit, regentes semetipsos non con-
9
fundere obedientissimis subditis sub talibus praetextibus infinita quasi onera
10
imponere.

11
Tituli autem harum variarum excogitatarum collectarum extraordinariarum
12
hi sunt: collecta molendinaria, collecta lignaria, collecta foeneraria vel
13
„fouragiensteur“, collecta stipitum, collecta lignorum manuariorum, collec-
14
ta aedificatorialis, ita quidem severiter, ut nunquam respirandi nobis detur
15
spatium, cum interea nihilominus ordinariae contributiones menstruae quo-
16
que continentur; accedit, quod quoties Coesfeldienses milites versus civi-
17
tatem Lippiam transire intendunt, in nostro pago pernoctant et sub prae-
18
textu pernoctationis quaecunque obvia auferunt et praedantur, idque hoc
19
anno quatuor vicibus cum summo nostro detrimento contigit, ut hinc metiri
20
liceat, in quanta gravaminum mole constituti sumus.

21
Quia vero nihil nobis pro medela quaerenda aliud est refugii quam ut do-
22
minationes vestras ad hoc humiliter imploremus, ut illi sua sedula inter-
23
cessione apud altememoratos dominos plenipotentiarios potentissimi et
24
christianissimi regis Galliarum se interponant, ut illi sua famosissima auc-
25
toritate, qua pollent, apud Hassicos regentes ad hoc, ut non solum extra-
26
ordinaria illa tot titulis variata onera cum obsoletis restantium exactionibus
27
cessent, sed etiam, ut hactenus ordinaria, si non in totum remittantur, saltem
28
in bonam partem moderentur et sic, uti sumus sub iurisdictione civitatis
29
Monasteriensis eiusque patrocinio vivimus, ita etiam sub alis libertatis eius-
30
dem conquiescere et neutralitate tanquam concives congaudere possimus,
31
offerentes nos quam obedientissime quaecunque obsequia quovis modo
32
excogitabilia et nobis possibilia vicissim altememoratis plenipotentiariis
33
praestare et ad hanc praestationem quocunque tempore nos pronissimos
34
exhibere,

35
petentes obnixissime, ut hanc intercessionem nobis benigne accommodare
36
non dedignentur, Deo ter optimo maximo super hoc ad omnem felicis
37
regiminis statum ipsos commendantes.

38
Praenobilitatis ac praeclaritatis vestrae
39
observantissimi incolae pagi et parochiae Senden.

Dokumente