Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
52. Tätigkeit der Friedensvermittler
52
DH, Adami II fol. 179’.
Caesarei et coronarum aliique legati catholici, ordinarie mediatores in domo
nuncii congregatos conveniebant, a quo etiam solo petitae sunt horae pro
audientiis aut visitis; quemadmodum quoque, si quando utrique mediatori
pro negotiis ad eosdem Caesareos aut coronarum legatos accedendum erat,
Venetus de eo monitus a nuncio ad eiusdem domicilium se conferebat. Et
numeratae sunt octingentae amplius conventiones in aedibus nuncii habitae
praesente Veneto
actionum suarum testem, quam solus admittere legatos in rebus arduis; ne
vel in dubium vocari veritas, vel aequivocationibus circumscribi posset.
Cum vero lectulo affixus esset Venetus (quod accidit tribus vicibus) ad aedes
illius haud gravate se contulit nuncius atque illuc deinde etiam partes con-
veniebant . 9. Junii 1646 et alias.