Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
51. Chigis Lebenshaltung

17
51

18

Chigis Lebenshaltung


19
DH, Adami II fol. 179’.

20
Mediatores, ut integritatem servarent sui muneris, non sunt visi comparere
21
in conviviis aut epulis aliorum legatorum: nec est, qui eos praesumpserit
22
invitare, quoad durarent tractatus. Ipsi etiam coronarum legatos, inter quos
23
mediatione fungebantur, eorumve aulicos aut familiares non invitabant,
24
ob eandem rationem.

25
Cum igitur quadam die nuncius ad consuetum prandium vocitasset quosdam
26
Batavos nobiles atque sub horam prandii innotuisset, unum illorum esse
27
de familia comitis d’Avaux, iussit eum per alios honeste moneri, ut velut
28
sponte sua emaneret, ut factum est.

29
Caeterum nuncius nunquam dispendiosa convivia exhibuit, solitus ex iis,
30
quae ex frugali oeconomia supererant, largissimas facere eleemosynas.
31
Frequenter tamen in prandio suo habebat religiosos intraneos aut exteros.
32
Denique cum recessurus ex urbe splendidius exciperet quosdam de capitulo
33
cathedrali, ac deinde magistratum ac gubernatorem urbis aliosque, gratum
34
quidem habuit, quod Germano ritu convivae sanitates biberent Pontificis,
35
Caesaris aliorumque, ipse tamen huic mori non paruit, tenuiter ex usu suo
36
bibens.

37
Denique conclusa pace Contarenus invitatus ad convivium comitis Nassovii
38
accessit; nuncius recusavit. Mediatores tamen mutuo se nonnunquam in-
39
vitarunt , aliis nullis praesentibus; at raro.

Dokumente