Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
45. Die Vollmacht des Seigneur de la Court 1649 [April]
45
1649 [April]
DH, Adami II fol. 221’.
Post discessum comitis Servien, qui nimirum solus et ultimus remanserat in
Westphalia, cum nihilominus monsieur de la Court a rege Galliae pleni-
potentiam accepisset pro executione pacis necnon propterea congrediendi
cum legatis ac deputatis statuum imperii, dubitatum mox fuit de modo trac-
tandi novum hunc plenipotentiarium. Et quidem Nassovius eum titulo ex-
cellentiae donavit primus; quod tametsi mirum accideret mediatoribus aliis-
que ex eo praecipue, quod dictus de la Court nec ambasciatoris loco esset,
nec generalem quidem a rege, sed specialem tantummodo haberet ad certos
effectus plenipotentiam, nihilominus Nassovii exemplum imitati sunt et
plenipotentiarium illum tum visitationis honore, tum excellentiae titulo
donarunt, postquam ab eo essent visitati atque de huiusmodi accepta pleni-
potentia edocti. Veruntamen ab aliis Caesareanis, Volmaro et Cranio, non
solum non fuit visitatus aut excellentiae praedicato honoratus, sed reprehen-
sus etiam fuit a Caesare Nassovius, quod ea in cerimonia praecipitasset, tum
praedictas ob causas, tum quod plenipotentia regia duntaxat ad tractandum
cum statibus extendere se diceretur.
Nuncius Apostolicus etsi a de la Court visitatus eum revisitavit saepius,
cum eo tamen tractare super negotiis noluit, ex eo, quod plenipotentia illius
executionem pacis respiceret, cuius conditiones ille fuerat protestando de-
testatus .