Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
7. Empfang des päpstlichen Nuntius 1644 März 19

1
7

[p. 286] [scan. 310]


2

Empfang des päpstlichen Nuntius


3
1644 März 19

4
DH, Adami II fol. 152’.

5
Nuncius Apostolicus Fabius Chisius, pontificia authoritate ad pacem inter
6
Catholicos conciliandam legatus mediator, Colonia Monasterium adventans
7
insigni pompa et gaudio exceptus fuit non solum a senatu, civibus et prae-
8
sidio urbis, sed a legatis etiam Caesareis et Galilicis (Hispani enim litis vi-
9
tandae causa suos domi continere dicebantur, quamvis revera ipsis de ad-
10
ventu nuncii per propriam notificationem nihil constaret). In quo officio
11
Galli Caesareos immediate subsequebantur. Venetus autem causatus quas-
12
dam simultates reipublicae suae cum Pontifice obviam non misit rhedam.
13
Porro nuncius lectica purpureo damasceno intrinsecus tecta ingressus non-
14
nunquam benedicebac populo manu dextera hinc inde exserta.

15
Nuncius Apostolicus apud fratres minores conventuales domicilium fixit.
16
Illi igitur areae coenobii foribus appropinquanti religiosi ordine suo dis-
17
positi , cruce et vexillo praemissis, obviam iere; quando sacerdos alba veste
18
et pluviali indutus illi crucifixum deosculandum porrigebat offerebatque
19
in ecclesiae ingressu thus benedicendum ac imponendum thuribulo. Incen-
20
satur dein illustrissimus et oblata aqua benedicta se ipsum primo mox cir-
21
cumstantes aspergit procedensque ad chorum; deductus a religiosis ante
22
venerabile sacramentum in scabello ad hoc disposito ad genua provolvitur
23
ibique, postquam se suasque actiones Deo commendasset, accepta per sa-
24
cerdotem ex rituali Romano benedictione in conclave suum procedit.

Dokumente