Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
62. Versammlungen der reichsständischen Gesandten
62
DH, Adami II fol. 183’.
Loca congressuum sive conclavia publica pro statibus imperii erant omnino
quatuor. Primum pro electoralibus, secundum pro principum, praelatorum
et comitum, tertium pro civitatum imperialium legatis et quartum amplius
pro consuetis re- et correlationibus aliisque actibus solemnioribus, in quibus
tria hoc collegia universim ac simul congregari aut Caesareanos in iisdem
comparere opportebat .
Prius vero, quam disposita essent huiusmodi conclavia pro congressibus,
comes de Wolckenstein Austriaco nomine director in collegio principum
consultationem aliquando instituit sua in domo
difficultate comparuere principum tunc praesentes legati. 1645, 9. Augusti.
Noluerunt permittere Moguntinenses, ut Caesareani unquam conventus sta-
tuum indicerent immediate: id enim in absentia mareschalli imperialis ( abe-
rat is a tractatibus Westphalicis) Moguntiaco directorio, nec etiam praesente
mareschallo aliter competere astruebant, quam ex immediata commissione ac
iussione electoris Moguntini, Caesaris vero mediata licet suprema. Itaque
tametsi in aedibus Caesareanorum aliquando conveniendum esset, id tamen
aliter nequaquam fuit nunciatum, quam per Moguntinos.