Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
46. Dankprozession für einen Sieg der Venezianer über die Türken 1649 Juli 4
46
1649 Juli 4
DH, Adami II fol. 208’.
Celebrata fuit solemnitas Monasterii in aede cathedrali pro gratiarum actione
de reportata victoria Venetorum contra Turcas. In ea comparuere nuncius
Apostolicus in choro stans ac sedens in sede episcopali, Caesareus deinde,
comes Nassovius, Gallicus de la Court et Venetus Contareni ad latus evan-
gelii iuxta altare flectentes. Mantuanus quoque comes Sannazarius infra
gradus altaris maioris disposito subsellio incumbebat. Et Palatinus Neo-
burgicus Labricque, cum inopinato accederet postea, in choro locoque de-
cani sese collocavit. Missa finita, quam celebravit episcopus Osnabrugensis,
instituta fuit processio solemnis: in qua nuncius Apostolicus immediate
sequebatur venerabile sacramentum ab episcopo deportatum. Nuncii latera
stipabant Gallus dextrum, Venetus sinistrum (Nassovius enim Caesareus,
quod pedes incedere non posset, in ecclesia remansit, donec reverteretur
processio), demum Palatinus Neoburgicus et Mantuanus, et hic quidem ad
sinistram illius.
In hac solemnitate clerus ecclesiae cathedralis ad fores ecclesiae cum cruce
expectavit, obviam processit ac introduxit nuncium Apostolicum. In missa
idem nuncius omnes benedictiones, alioquin a se faciendas, detulit episcopo
celebranti. Indulgentiae tamen dierum trecentorum totidemque quadrage-
narum nomine nuncii Apostolici promulgatae sunt.
Retulit mihi Palatinus Neoburgicus, quod processione extra chorum ex-
eunte Mantuanus voluerit dexteram sive primas tenere. Cui ex ea ratione
obstiterit ipse, quod etiam duci suo cum Bavaro esset contentio de praece-
dentia ; multo minus igitur permissurum, ut a Mantuano praecederetur, cui
neque Saxones, neque alii maiorum domorum principes Germaniae cessuri
essent.