Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
39. Ratifikation des spanisch-niederländischen Vertrages 1648 Mai 15
39
1648 Mai 15
DH, Adami II fol. 206’.
Ratifikation des spanisch-niederländischen Vertrages.
Pacis Hispano-Batavicae cum essent commutandae ratificationes, magno
comitatu et apparatu in curiam Monasteriensem vecti fuere, tam ordinum
foederati Belgii, quam regis catholici plenipotentiarii, hi tamen longe maiori
pompa et admodum divite splendore. Dum ad tabulam considerent omnes,
hunc observarunt ordinem, ut comiti Pennarandae eius collega Antonius
Brün sese ad latus iungeret immediate, foederatorum legatis ordine
suo subsecutis, qui etiam in ingressu, egressu, incessuque modus observatus
fuit.
In subscriptione porro iam dictae pacis plenipotentiarii ordinum Belgico-
rum nomina sua poni nolebant infra, sed volebant poni iuxta Hispanorum
nomina. Et, cum typis editum esset pacis huiusmodi instrumentum, eoque
viso observarent Batavi, sua esse post Hispanorum nomina descripta, cura-
runt mox corrigi typum eademque non inferius, sed ad latus, sinistrum ta-
rnen , collocari.