Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
20. Treffen des Herzogs von Longueville mit seinen Kollegen in Wesel [1645 Juni]

23
20

24

Treffen des Herzogs von Longueville mit seinen Kollegen in Wesel


25
[1645 Juni]

26
DH, Adami II fol. 171.

27
Cum appropinquasset Rheno dux Longevillaeus, Wesaliam usque obviam
28
illi exierunt Avauxius et Servien, uterque diverso itinere, et hic quidem hora
29
tertia matutina, ille vero quarta. Avauxius, ut primus adesset Longevillaeo,
30
varios in via dispositos habebat equos nec ullibi subsistebat; praeventus
31
tamen a collega fuit, non minus sollicito, ut primi occursus honorem
32
reciperet et affectum ducis interciperet. Non fuit autem ante Avauxium,

[p. 296] [scan. 320]


1
de cuius adventu duci constabat, admissus. Simul vero deinde admisso
2
utrique et in coena retento pulchra oratione dux aemulationes inter
3
ipsos magno omnium offendiculo regioque contemptu factas exprobrabat;
4
quemadmodum et, quod uterque e loco tractatuum abiisset et quidem distinc-
5
tis viis et horis, ne videlicet quenquam latere posset intercedens inter
6
eos rancor. Igitur postridie, qua via venerant, Munsterium recesserunt.

Dokumente