Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
74. Rangstreit bei einer Prozession
74
DH, Adami II fol. 178’.
In quadam processione aderant immediate sequentes venerabile sacramen-
tum legati Gallici Avauxius et Servien. His dum a tergo tam arcte se iun-
gerent duo residentes Gallicani Beauregard
intermedio daretur locus, noluit comitari processionem archiducis Leo-
poldi Wilhelmi (velut magistri ordinis Teutonicorum et episcopi) legatus,
sed e templo mox, unde exibat processio, se absentavit, quamprimum illi
innotuit, quod ipsi solummodo essent residentes, non autem plenipotentiarii
aut ambasciatores Gallici. Eratque illius ratio, quod residentes huiusmodi
non repraesentarent personas mittentium, quemadmodum facerent deputati
principum ac statuum imperii, qui proinde usitatissimo nomine proprie le-
gati vocentur. Id cum domino Servien per legatum Corbiensem tunc prae-
sentem diceretur, sustinuit ille, residentes quoque esse legationis partem.