Acta Pacis Westphalicae II C 3 : Die schwedischen Korrespondenzen, Band 3: 1646 - 1647 / Gottfried Lorenz
287. Johan Oxenstierna und Salvius an die französischen Gesandten Osnabrück 1647 August 1/11
–/ 287 /–
Osnabrück 1647 August 1/11
Kopie: DG, A I 1, Legat . [ 7 ] fol. 11 = Beilage C zu Nr. 288 = Druckvorlage. Druck: Meiern
IV, S. 414f.
Bayern und causa Palatina. Besitzungen des Präfekten Metternich
militum und Befriedigung der bayrischen Ansprüche.
Quoniam Celsitudo et Excellentiae Excellentiae Vestrae omnino desiderant
ut articulo Bavarico- Palatino manus ultimo imponatur mittimus eum per
praesentes prout et ipsae et legati Bavarici cupiunt. Quodsi elector Bavariae
potuisset opera vestra disponi ut hypothecam quam ante habuit retinuisset
longe melius prospectum fuisset et suae praetensioni et scopo foederis
regnorum et afflictissimae domui Palatinae totiusque lineae Rudolphinae.
Verum quia aliter visum est Galliae sicut in multis aliis ita in hoc quoque
negocio accommodavimus consilia nostra vestris.
Fide quoque Celsitudinis et Excellentiarum Excellentiarum Vestrarum nixi
quod bona quae petit principis Bavarici praefectus dominus Metternich
feuda sint non allodia etiam isto articulo inseri fecimus. Aequum vero est
ut reciprocum nobis praestetur. Itaque haud iniquam conditionum annecti-
mus ut sicut hoc modo Bavaricis satisfit ita ipsi vicissim cum reliqua pacis
nostrae capita indecisa tum imprimis Suedicae militiae satisfactionem ita
promoveant ut debitum sortiantur effectum.
Quod si fuerit ut certo facturos confidimus dubium non est quin brevi
sperari possit a tota Europa tandiu optata pax universalis.