Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
300. Joh. Oxenstierna und Salvius an d’Avaux Osnabrück 1645 März 6/16
300
Joh. Oxenstierna und Salvius an d’Avaux
Osnabrück 1645 März 6/16
Konz.: Salvius Slg. vol. 5; Kopien als Beilage 1 der Nr. 301 und AE , Corresp.
pol. , Allem. vol. 43, 229–230 u. vol. 46, 231–232; Druck: J. G. v. Meieren
I S. 362–363; Négociations secrétes I S. 337–339.
Zur vorzeitigen Übergabe der Proposition Ia in Münster. Bitte an d’Avaux, in
Münster zu bleiben.
Cum primum innotuit nobis propositionem pacis a legatione vestra media-
toribus oblatam fuisse, ut ad subita et inopinata accidere fere solet, obstupu-
imus . Etsi enim non potuimus nobis imaginari, quod excellentiae vestrae
regnorum foederi et praeliminari concluso Hamburgensi totque antea
factis sincerae fidei contestationibus, multominus initae nuper cum prae-
sentibus hic ordinum imperii deputatis mutuae conventioni nostrae studio
contravenire vellent, aliquam tamen apprehensionem scrupulumque
turbatorum consiliorum nobis iniecit speciosa adversiariorum interpretatio
spargentium iuxta Galliam deserto foedere separati tractatus consilia agi-
tare ; subornatis ad maiorem rei verisimilitudinem, quos Hagae-Comitis
contra Sueciam publice propositos affirmabant articulos et quos aliunde
sive ceperant sive suetis artibus confinxerant ipsi eiusdem argumenti chartis
aliis, quarum hic binas iungimus. Ne igitur is rumor ad exercitum delatus
generosa etiam eius destinata turbaret, confestim datis ad eum literis explosa
vanitate omnem sinistrae suspicionis ansam praevertimus, constanter
asserentes fieri nequaquam posse, ut, cum nemo hactenus generosa gente
Gallica ambitiosius fidem coluisset, nunc ubi tot sumptuum laborumque
fructus colligendi forent, in oculis atque luce totius Europae desertis tam
fidis cooperatoribus vel ipsa Gallia tantum subiret opprobrium vel ab
excellentiis vestris quidquam sua indignum virtute committeretur.
Ubi vero et nos ipsi certiores reddi cuperemus, quo modo haec nostri
praeteritio intelligi deberet quidque nobis inposterum de excellentiarum
vestrarum intentione certo promittere deberemus responsum cepimus,
utriusque excusationem mandato regio et non reali, ut vocant, sed prae-
paratoria duntaxat propositione niti. Excellentiam vero vestram cum
mediatorum instinctu tum impulsu collegae potius, ut imparem invidiae
secuturae coactam quam sua sponte in extraditionem consensisse. Scimus
quidem, quanta obsequii reverentia debeatur regiis mandatis. Solatur nos
tamen, quod uterque contestetur dicta mandata praesupposuisse foedera-
torum communicationem, quam hic tamen neglectam questi sumus haud
immerito. Nec ignoramus mediatorum zelo tribuendum, ut pacem urgeant;
ut autem vel imperent vel cogant in eorum potestate non esse.
tione vero ipsa simul vobiscum facienda tantum abest, ut nos futuri fuisse-
mus alieni, ut nisi exigua illa ordinibus mora mutuo consensu fuisset
indulta, verbo vel nutu saltem moniti confestim parati essemus. De caetero,
quia facta infecta fieri nequeunt, merito id quoque tempori condonandum
esse.
Nihil vero omnium est, quod magis nos adhuc sollicitos reddit, quam quod
excellentia vestra scribit se dimissionem a praesenti munere petiisse, nobis
per nuperas literas quasi valedicens in patriam brevi reversura. Profecto, si
huic proposito tenacius institerit, metuenda erit periculosa rerum conversio,
non quod non magna sit illustrissimi domini comitis a Servient existimatio,
cuius nec fidem in servandis foederibus nec studium in procuranda pace nec
in rebus agendis solertiam desiderat ullus, at vel homines vel res vel tempora
nemo novit exactius excellentia vestra. In Suecia, Dania, Polonia, Ger-
mania , toto Septentrione adeoque in Belgio, Venetiis, Roma alibi tamdiu
legatum egerat, ut in singulorum consilia, negotia, interesse profunde
penetrarit. Callet Germanicam linguam. Germanos ipsos et novit et ab iis
vicissim non modo noscitur, sed
ditionem , dicendi promptitudinem, experientiam, imprimis vero constantiam
et sinceritatem caeterasque virtutes plurimas mirifice aestimatur. Ad con-
troversias vero ipsas non recens aliunde informata, sed decem annorum et
meditatione et exercitio proprio instructa accessit. Quam necessaria vero sint
haec instrumenta ei, qui praesens munus non modo digne sustinere, sed et
cum honore commodoque patriae et sociorum amicorumque principum fidu-
cia exercere debeat, quotusquisque est, qui ignorat? Quod cum ita sit pro-
priae prudentiae suae considerandum relinquimus, utrum vel commune bo-
num seu totius Christianitatis seu universorum foederatorum vel amor pa-
triae vel tot annorum laboribus parta existimatio patiantur, ut in ipso ferves-
centis tractatus vestibulo quasi impar simultati privatae coacta rempublicam
deserat atque ita aucta priorum suspicione spem quoque nobis praescindat
universalem, honestam, decoram pro utroque regno simul pacem faciendi.
Sperabimus meliora atque his excellentiam vestram divino numini per-
officiose commendamus …