Acta Pacis Westphalicae II A 2 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 2: 1644 - 1645 / Wilhelm Engels mit einem Nachtrag von Karsten Ruppert

23
1. Quia ita conventum et transactum est inter Imperatorem et status imperii in
24
nuperis comitiis Ratisbonensibus et Francofurtensibus, proinde exteri non habent
25
ullam iustam causam super eo puncto se intromittendi et bellum cum tot innocentium
26
iniuria et sanguinis profusione diutius continuandi.

27
2. Cancellarius regnorum Sueciae expresse declaravit ante hac tam literis quam
28
verbis, si Imperator et status imperii in eo puncto convenirent, quod regina et corona
29
Sueciae se nollent amplius hoc nomine opponere, sed vellent contenti esse inclusione
30
eorum, qui ipsis in hoc bello Suecico (quod demum anno 1630 inceptum fuit) toga
31
vel sago adicti fuerint.

32
3. Serenissimus quoque rex Sueciae, Gustavus, nunquam subditorum et rebellium
33
Austriacorum aliorumque in imperium querelam super reformatione religionis et
34
status in regno Bohemiae et aliis provinciis haereditariis ante annum 1630 facta inter
35
causas belli retulit, sed saltem turbationem Maris Baltici, obsidionem civitatis Stral-
36
sundensis, suppetias regi Poloniae adversus se in Prussiam submissas et eiectionem
37
ducum Megapolitanorum cum hac expressa cöntestatione, quod sublatis hisce causis
38
ilico pacem amplecti velit.

39
4. Iura gentium et usus populorum etiam hoc volunt, ut sublatis causis tollatur
40
bellum et redintegretur pax, quae fuit ante bellum inchoatum, nec in amnistia san-
41
cienda misceantur ea, quae partibus belligerantibus armorum causam non dederunt.

42
5. Nuspiam rex Sueciae contendit ante hac cum Imperatore et domo Austriaca de
43
restitutione Palatini aut aliquorum exulum et emigrantium, quin potius expresse
44
protestatus est, si non supradictae causae accessissent, se in aliorum gratiam haud
45
quaeque arma contra Caesarem et domum Austriae moturum fuisse.

46
6. Iniustissimum quoque foret, si regina et corona Sueciae nunc demum vellet
47
horum causa bellum trahere aut pacem difficiliorem reddere, nam toti mundo con-
48
stat de iniusta causa et rebellione Bohemorum et Palatini eiusque sequacium et

[p. 272] [scan. 300]


1
adhaerentium et quod Imperator pientissime defunctus in ultionem et vindictam
2
iniuriae sibi illatae et reparationem aliqualem ingentis damni dati nihil aliud contra
3
eos statuerit, quam quod iura maiestatis omnium regnorum et imperiorum ad
4
assecurationem status sui exigunt et in aliis regnis et provinciis hactenus fieri con-
5
suevit.

6
7. Impossibilis quoque est omnium eorum restitutio, nam vitam solus Deus potest
7
reddere. Quoad bona vero manifesta fieret iniuria illis et eorum haeredibus, quibus
8
ea propter fidei constantiam et egregia merita fuerunt attributa vel etiam pretio
9
divendita et per tot annos in quartam et quintam generationem translata, magnis
10
etiam sumptibus et impensis saepius meliorata et redempta.

11
8. Nec extat in historiis exemplum talis amnistiae sive restitutionis. Thrasybulus
12
ipsemet, quem ob inventionem huius medii tantopere depraedicant, non potuit
13
Atheniensium rempublicam per illud aliter pacare quam exclusis aliquot capitibus
14
et bonis civium a sua amnistia.

15
9. Res foret pessimi exempli, quae posset non minus in Suecorum et Gallorum
16
regum damnum et iniuriam pertingere, si omnes rebelles et exules aut eorum haeredes
17
deberent plenarie restitui. Quis enim protestantibus in Gallia aut catholicis in Suecia et
18
Anglia, Belgio autem foederato et alibi tunc vitio verteret, si captata temporum
19
occasione ad antiquum statum provocarent? Regum et magnarum rerum publicarum
20
causa communis esse debet in tuenda maiestatis et supremae iurisdictionis actione
21
contra turbatores status sui.

Dokumente