Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Pfingsten
In festo Pentecostes 4. huius cum mane hora circiter
septima, ut interessem diuinis et animo confessione expiato sacris myste-
riis communicarem, in aede capuccinorum versarer et ante altare ad cornu
dextrum reclinatorio incumberem, sacro iam finiente sensi aduenire comitem
d’Auaux, Galliae plenipotentiarium, cui ad cornu sinistrum bombycino recli-
natorium insternebatur. Perstiti immotus in meo loco, adueniente tamen
honoris caussa adsurrexi, tum reddita honoris significatione suo loco procu-
buit finemque sacri expectauit. Mox ad chori interiora secedere volens prius
ad me gradum mouit et satis conciter Gallico idiomate felicia Pentecostes
festa mihi adprecatus est. Respondi Latine eandem reprecatus felicitatem. Et
quoniam, inquam, in hoc festo, quod Spiritui pacis dedicatum est, casu quo-
dam conuenimus, tanto magis consilia pacis cogitare nos oportet. Tum ille,
testor, inquit, Deum digito sacrosanctum corpus Domini altari impositum
ostendens nihil me potius habere, quam ut pax sine mora ineatur, et habebitis
certo hac septimana propositiones nostras. Ego, magnum hoc est verbum,
nostra ex parte nulla erit mora, promptissimo animo adsumus. Si Excellentia
Vestra serio agit, facile conueniemus. Sit ergo pax inter nos, Deus erit testis.
Secessit dein ad interiora chori factaque sacramentali confessione patri guar-
diano capuccinorum ante initium sacri, quod missa conuentualis appellatur,
ad stationem suam reuersus est. Cum iam ipse pater guardianus missam
solemniter inchoaret atque ad altare accedens honorem prius ipsi, post vero
mihi exhiberet, statim regressus in chorum monuit, ut in cerimoniis exhiben-
dis primos mihi deferrent tanquam Caesaris legato, quod et deinceps proce-
dente sacro factum. Nam et profumationes et oscula pacis semper primo
mihi, deinde ipsi Auausio delata fuere. Et cum iam tempus communi-
candi instaret, surgens ego et ad altare procubiturus nutu significaui, si
accedere et ipse vellet, statim igitur surgens me insecutus ad latus sinistrum
ambo ad sumendum corpus Domini procubuimus, quo reuerenter sumpto ad
reclinatoria recessimus. Finito officio, cum mihi videretur tempus abeundi,
me prius ad ipsum contuli, quod videretur officio humanitatis congruum
redhibere honorem acceptum, verbis usus huiusmodi: Excellentissime Do-
mine, denuo auguror Vestrae Excellentiae felicem et iucundam istorum festo-
rum Paschalium transactionem. Et quoniam nos sacra salutis nostrae myste-
ria eodem sacro atque adeo eiusdem sacerdotis manu una nos accipere
contigit, bono id omini verto, fore, ut nostra opera pax inter superiores
nostros concilietur, cui quidem ego neutiquam deero sperans Excellentiam
Vestram pari ardore suum quoque officium facturam, de caetero eidem
omnia officiosae humanitatis obsequia peramanter offero. Ad haec ille sum-
mas egit gratias vehementerque se ex hoc actu laetari ostendit, scire se
magnum a me in hoc negocio momentum esse, saepius multam mei commen-
dationem se ex dominis mediatoribus audiuisse. Rogare, ut porro rem tam
salutarem promouere pergam, se promissis non defuturum et ex corde
omnia mihi beneuolentiae offica exhibiturum. Ita peractis mutuis salutationi-
bus discessi. A meridie cum ego et dominus comes a Nassau concioni in eo-
dem capuccinorum templo interessemus, denuo interuenit Auausius et ad
latus comitis sinistrum receptus me a dextris astante concionantem nobis-
cum audiuit pariterque multam comitatem nobis exhibuit.