Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch Sequenti die mercurii 24. huius accessimus dominos
mediatores, quemadmodum pridie cum electoralibus constitueramus. Ac pri-
mo omnium ipsis obtulimus saluum conductum a Caesare nobis transmissum
pro barone Rorteio nomine regis Gallorum in Sueciam ituro hacque occa-
sione significauimus nos heri literas a legato Caesareo in Hispaniis agente ac-
cepisse, quibus ille ostenderet se nuda illa liberi transitus promissione a rege
facta contentum esse non posse nosque rogare, ut cum ipsis mediatoribus
ageremus denuo, operam suam interponerent, quo ipsi a curia Parisiensi sal-
uus conductus in scripturam redactus transmittatur. Igitur, ut huic petitioni
fiat satis, orare nos, eo nomine Gallos interpellare vellent, maxime cum
videant Caesarem tam benigne Rorteio in simili genere gratificatum fuisse.
Post haec subiunximus meminisse nos, quod in ultimo colloquio nobis dixis-
sent Gallos quoad difficultatem, quae ratione propositionis inter ipsos et
Suecos intercessit, noua mandata Parisiis expectare; cupere nos scire, an cum
hesterno cursore aliquid supervenisset et an ad propositionem deuentum iri
spes sit, nam ex nostra parte diligenter in id incumbi, ut omnia obstacula
tollantur. Fuisse nos heri una cum electoralibus, una et tandem decreuisse
adsentiendum esse Suecis quoad saluum conductum pro ciuitate Stralsun-
dana. Etsi enim deputati Brandeburgici ob defectum mandati se hactenus
excusauerint, tamen non obscure significare sibi hoc aequum esse videri.
Itaque, cum maior pars reliquorum deputatorum huc inclinet, nostros in eo
futuros, ut Suecis hunc offerant saluum conductum ea tamen conditione, ut
absque mora simul ipsorum propositio edatur. Non igitur caussam habitu-
ros, nec etiam Galli diutius rem ex parte sua protrahent.
Ad ea domini mediatores, se Rorteio saluum conductum Caesaris tradituros.
Caeterum eius abitum non tantopere accelerari, deesse enim viaticum; iussos
Auausium et Seruientum ipsi numerare tria aureorum millia, sed alterum
pecunias se habere negare, alterum dicere mille quingentos sufficere posse.
Itaque, cum neuter id faciat, quod iussus erat, Rorteium se expedire non
posse. De petitione domini marchionis de Caretto se quidem cum Gallis
locuturos et ad aulam regis scripturos, sed mirum esse hanc moueri difficul-
tatem, cum iuxta responsum pridem nobis insinuatum caussa nulla subsit,
qua de securitate transitus dubitare debeat. Solum id requiri, ut diem aduen-
tus sui super confinibus Galliae significet, statim missum iri obuiam mini-
strum regium ex nobilitate, qui aduenturum expectet, suscipiat ac per totam
Galliam secure deducat, quemadmodum nuperrime comes Pineranta deduc-
tus fuerit. Et vero dictum marchionem iam ad nuncium apostolicum Lute-
tias literis datis pro praestito officio gratias egisse atque oblatum conducendi
modum acceptasse. Regessimus nos, at vero militem Gallicum iam ultra
Galliae confinia in Belgio, in Germania, in Italia versari. Itaque opus fore, ut
vel hac de caussa literae securi transitus dicto marchioni concedantur. Con-
fessi sunt domini mediatores aequum hoc esse.
Ad quaestionem nostram de mandatis Gallorum responderunt non potuisse
fieri, ut cum hesterno cursore aliqua supervenirent, cum nimis breue spa-
cium temporis effluxerit, quo se ad regem scripturos receperint. Libenter se
tamen intelligere, quod obstaculum illud de saluo conductu Stralesundano-
rum sublatum iri dixerimus, idque se Gallis significaturos. Et non se dubi-
tare, aiebat Venetus, quin Sueci hoc obtento propositionem suam edituri
sint.
Deinde cum pluria de contentis circa materiam religionis inuicem a nobis
dicerentur nosque innueremus subuerendum esse, ut ne protestantes cum
Suecis in nouum faedus coeant, respondit Venetus de eo vero non esse
dubitandum. Iactari palam sermones, nisi pax ad modum a Suecis prae-
scriptum componatur, nihil protestantibus restare, quam ut cum his se con-
iungant. Et cum nos diceremus nihil hinc periculi fore, modo catholici unitis
viribus et animis se quoque coniungerent, hinc occasione arrepta domini
mediatores se mutuo respicientes et prior nuncius, non se intermittere posse,
quin nobis exponerent, quae nuper admodum a deputatis domini electoris
Bauariae ipsis fuissent proposita circa materiam suspensionis armorum inter
suum principem et Gallos. Cumque ea commemorare caepisset, Venetus
postea latius prosecutus recto casu propositionem Dr. Krebsii verbis qui-
dem Italicis, sed hoc sensu recitauit: Venit, inquit, ad me praeterita die iouis
ille doctor et huiusmodi oratione me allocutus est: Accepimus a serenissimo
nostro principe mandata, ut Excellenciae Vestrae indicaremus ipsum hacte-
nus in id unice incubuisse, qua ratione pax honesta et aequabilis quam celer-
rime componi posset. Et quamvis regis christianissimi exercitum nuper in
Franconia dissipauerit et fugauerit, nondum ille tamen pacis desiderium,
quocunque tandem modo obtineri posset, abiecit, quin imo tanto magis pro-
sequi studium hoc decreuit. Rogat autem serenissimus meus Excellentiam
Vestram, ut instantissime cum Gallis agat, ne diutius tam salutare negocium
protrahant, sed propositionem suam edant atque, ut commodius negocium
deinde totum tractari queat, in armorum suspensionem cum sua serenitate
consentiant. Nam quod ad ipsam propositionis materiam attinet, ea non vide-
tur tantum habere difficultatis, quantum forte Galli sibi imaginari poterunt.
Nam de satisfactione Gallis pro suis impensis danda facile poterit conueniri
nec ea in re difficilem se serenissimus noster exhibebit. Quod autem ad status
imperii grauatos pertinet, per amnestiam generalem, quae Ratisbonae fuit
communi ordinum assensu conclusa et iam ad instantiam diaetae Francofur-
tensis ab Imperatore denuo confirmata cum promissione, quod sublata seu
cassata suspensione eam per certos commissarios executioni mandare velit,
restituuntur omnes pristinae dignitati, honori, bonis ac fortunis. Inter quos
dux Wirtembergensis iam omnia bona sibi ablata siue ecclesiastica siue secu-
laria recuperabit. Eadem erit ratio marchionis Durlacensis et si qui alii re-
stant. Excepta est caussa Palatinorum, sed haec non impedire debet nostros
tractatus, cum tractatio huius caussae ad aulam Caesaris consensu partium
reiecta sit. De praetensis grauaminibus circa bona ecclesiastica peculiari con-
uentu ad 1. Maii anno futuro Francofurti instituendo agetur. Ergo nihil
obstat, cur Galli diutius negocii principalis tractationem protrahant atque
armorum suspensionem denegent. Quae omnia deputatus ille Bauari, aiebat
Venetus, multis contestationibus et obtestationibus proposuit rogans, ut de
his cum Gallis agere, et, quantum fieri possit, eosdem ad suspensionem armo-
rum inducere velint.
Dominos mediatores censuisse valde absonum fore, ut de tanti momenti
negocio duntaxat ad instantiam Bauarorum ageretur, idque respondisse at-
que inprimis ostendisse sibi videri hac ratione rebus Caesaris pessime con-
sultum iri, ut qui hostem victorem in visceribus sui patrimonii habeat atque
ponti ad Viennam Danubio imposito incubantem. Nec credibile esse Suecos
nisi damnosissimis Imperatori conditionibus in ullam suspensionem armo-
rum consensuros, quibus quidem maximum rei catholicae periculum adferri
necesse foret. Sese mediatores esse non inter electorem Bauariae et regem
Galliae solos, sed inter Caesarem, regem catholicum eorumque socios ac
dein regem christianissimum et eius socios etc. Itaque ipsorum officium
requirere, ut communi omnium assensu de huiusmodi negocio tractent, cum
omnium utrinque intersit nec etiam stare ulla suspensio armorum possit nisi
omnium consensu accedente. Postremo se Bauaris dixisse, adirent ipsi Gallos
et eorum animos circa hanc materiam explorarent. Si dein appareret deueniri
cum ipsis ad tale aliquod medium posse, se officio suo minime defuturos.
Nos egimus gratias pro indicio ostendentes deputatos Bauari nobis plane
inconsultis haec talia peragere. Itaque rogauimus, ne ulla ratione huiusmodi
separatas interpellationes admittere aut desuper tractationem aliquam ordiri
vellent, nisi et nos prius audissent; tendere haec talia in maximum Caesaris
praeiudicium. Quamvis suae maiestati ingratum non sit futurum, si aequis
conditionibus ad aliquam armorum suspensionem et hac ratione celerius ad
pacis compositionem deueniri posset, istum tamen tractandi modum clancu-
larium probari neutiquam posse. Constare quidem nobis, quod iam diu talia
tentassent, sed maluisse nos conniuendo nonnihil dissimulare quam apertis
exprobrationibus occasionem dare maioribus dissensionibus. Sed quod iam
omnia in aperto sint, cogitaturos nos, quomodo similes tractationes in
posterum caueri possint. Petierunt autem domini mediatores, ne iactaremus
ipsorum indicio nos haec cognouisse. Fecimus deinde mentionem eorum,
quae per confessarium domini electoris Lutetiis apud cardinalem Mazzari-
num acta essent et quae eapropter orator Holandorum 22. Aprilis ad suos
principales scripserit. Tum Venetus, vera haec esse omnia et admiratione
dignum, quod Galli tam proficuas conditiones non acceptassent. Plane appa-
rere diuini numinis aspiratione Austriacis patrocinante animum Mazzarini
obcaecatum fuisse, sed sedulo inuigilandum, cum Bauari denuo ad eiusmodi
consilia redire incipiant, ne forte Mazzarinus et Galli, quod ante in gratiam
Suecorum tam praefracte refutarunt, nunc mutata fortuna cupidissime am-
plectantur.