Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Montag
Sequenti die lunae haec omnia domino episcopo Osna-
brugensi ad nos vocato exposuimus.
Vgl. APW [III C 3, 1 S. 17ff.]
Ubi ille significauit modo ad ipsum
venisse secretarium quendam, ut se vocabat status, Gallum, qui nomine
comitis Auauxii diceret heri eorum propositionem dominis mediatoribus
traditam et, quia ibi de restitutione electoris Treuirensis ageretur, rogare, ut
caussam hanc tanquam electorum libertatem concernentem cordi haberet,
item adiunxisse, quod Imperator iam in hoc videatur consensisse, cum libe-
rum reliquerit Gallorum adhaerentibus vel per se comparere vel alios suo
nomine mittere productis ad haec verba saluis conductibus. Cui ipse respon-
derit se quidem gratias agere pro indicio, interea tamen non videre, quomodo
haec cum Gallorum praetenso desiderio ad pacem concordent. Treuirensem
in manu summi pontificis stare et plurimum temporis elapsurum, donec hinc
inde ad quos oportet referatur. Auditis deinde nostris informationibus om-
nino necessarium iudicauit, ut nostrae querelae de non obseruata a Gallis
promissorum fide denuo ad mediatores deferrentur atque instaremus, ut
Gallos serio de edenda propositione monerent.
Vix a nobis discesserat, cum superuenit secretarius Veneti indicans domi-
nos mediatores hesterna die a nobis statim ad Gallos abiisse, qui polliciti sint
se amplius deliberaturos et hodie ad tertiam vespertinam sententiam suam
ipsis renunciaturos esse. Rogare igitur, ut circa quintam cum Hispanis una
domi exspectemus, quod nobis Gallorum resolutionem significare vellent.
Venerunt igitur hora constituta, ubi prior nuncius: Se ad Gallos nostras pro-
positiones detulisse et simul, quam iustis rationibus conquereremur, quod
ipsi propositionem omnino nullam, sed exceptiones quasdam praeliminares
produxissent, explicuisse. Respondere autem Gallos nostras propositiones
esse nimium generales, in specie vero eam, quam Hispani dedissent, separa-
tionem quandam a confaederatis inferre, in quam ipsi nunquam consensuri
sint. Deinde dicere mirari se, quod Caesareani ipsorum propositionem im-
pertinentiae accusent, cum satis appareat materias ibi comprehensas sub-
stantialissimas esse et, nisi utrumque praecedat, ad pacis tractationem deueniri
non posse. Itaque rem in eo verti, qua ratione conuentus statuum imperii
promoueri atque electoris Treuirensis liberatio procurari possit.
Eius orationem excepit dominus orator Venetus et sequentia fundamenta
pro congregatione statuum imperii allegauit: 1. Quod hoc praeliminari con-
uentioni Hamburgensi esset conforme. Nam cum ibidem confaederatis, so-
ciis et adhaerentibus per imperium Suecorum et Gallorum a Caesare item-
que huius ab istis ad comparendum in locis congressuum concessi sint salui
conductus, palam esse omnes hic imperii status comprehendi utriusque reli-
gionis. 2. Pariter in recessu diaetae Ratisbonensis cautum, ut principibus et
statibus imperii ad hos congressus venire caussasque non solum suas sed et
imperii publicas tractare liberum esset. 3. In pace Pragensi expresse dici Cae-
sari non licere absque omnium imperii ordinum consensu pacem facere.
Cum igitur Galli hoc loco tantum futurae securitati prospectum velint idque
aliter nisi ordinum praesentia fieri nequeat, aequum et rationi consonum
videri, ut ipsorum petitioni deferatur. Deinde ad Treuirensem quod attinet,
Gallos dicere ipsum nullo belli iure, sed ea solum caussa captum esse, quod
se in protectionem regis christianissimi tum temporis dederit, cum ipsum
Caesar defendere nequiret. Ideoque iustum omnino esse, ut libertati suae
ante omnia restituatur. Id ni fiat, imminutum iri regis sui existimationem
eaque de causa ad tractandum progredi se non posse.
Nos re seorsim cum Hispanis deliberata respondimus: Primo omnium palam
esse in omnibus actionibus humanis et maxime publicis nihil preciosius ni-
hilque magis aestimandum esse, quam ut fides semel data et promissa serue-
tur. Id ni fiat, iam omnia humanae societatis commercia cessare. Venisse ad
nos die 23. Nouembris dominos mediatores grauique oratione exhortatos, ut
compositis tandem plenipotentiarum differentiis ad negocium ipsum pacis
principaliter tractandum progredi et ad propositionem eo nomine facien-
dam nos praeparare vellemus persuasumque haberemus eum, qui prior men-
tem suam aperuisset ac rationi et aequitati magis consentanea ad pacem
media proposuisset, maiorem gratiam apud Deum, insigniorem vero lau-
dem apud omnes christianae republicae status et ordines consecuturum esse.
Hactenus Caesarem regemque catholicum satis luculenter animorum suorum
ad pacem consequendam promptitudinem palam fecisse, pergerent porro et
operi tam laudabili finem imponi debitum procurarent etc. Huiusmodi
exhortationi nos statim et in ipso vestigio locum dedisse, hoc solum praefati
prius nobis de mente Gallorum constare debere. Cum enim ipsi in subscriben-
dis assecurationum formulis directe se ad inchoandum ipsummet pacis nego-
cium obligare noluerint, verendum nobis utique esse, ut, etiamsi nos a parte
Caesaris, quibus mediis ad pacem concludendam perueniri possit, aperire-
mus, Galli tamen renitantur et ulteriores quaerere ambages conentur. Petere,
ut ipsos ad parem adducant declarationem, a nobis omnino nihil tardatum
iri, nam et paratos nos esse ad proponendum et a Caesare, ut nulla in-
terposita mora progrederemur, dudum monitos. Renunciatum postea
cum iussu domini nuncii die 27. eiusdem nobis fuisset actum cum
Gallis eosque auditis rationum, quas ipsi domini mediatores adduxis-
sent, momentis tandem consensisse sancteque pollicitos ad proximam
diem dominicam, quae nimirum futura erat dies quarta Decembris, se
propositionem suam circa ipsa pacis ineunda media in manus dominorum
mediatorum consignaturos idemque mox etiam a nobis promissum atque
adeo utrinque condictum esset, nos praefixo die et hora promissis nostris
stetisse, propositionem ad ipsa pacis penetralia directam obtulisse ea plane
spe Gallos quoque idem syncere ac fideliter sine dolo ac fraude praestituros.
Sed iam contrarium in propatulo esse, loco mediorum ad pacem per-
ueniendi exceptiones et protestationes, quare nunc quidem ad eiusmodi
propositionem deuenire nolint, obtendi. Itaque nos palam conqueri fidem
nobis datam seruatam non esse nullaque nos ratione ad responden-
dum Gallorum exceptiunculis contra nostram propositionem teneri, nisi
prius et ipsi suam quoque mentem circa media ad pacem aperiant et clare
dicant, quid a Caesare, quid a rege catholico postulandum sibi esse arbitren-
tur. Nos satis distincte, quid Caesar, quid rex catholicus facturi sint, quid sibi
a parte aduersa fieri velint, enunciasse. Si Gallis ad capitula magis distincta
progredi liceat, ad ipsos pertinere, ut a genere ad speciem progrediantur,
scripto quotquot velint postulata, conditiones, media proponant sicque fi-
dem promissorum expleant, tum nos, quid ad singula faciendum aut non
faciendum videatur, haud grauatim declaraturos. Pari omnino passu progre-
diendum, ut ipsi ad nostram, nos vero ad ipsorum respondeamus proposi-
tionem. Id si ipsi facere nolint, iam Caesarem et regem catholicum caussam
habere iustissimam coram toto christiano orbe conquerendi Gallos pro-
missis non stetisse nihilque aliud quam retardamenta pacis affectare etc.
Ad praetensa deinda argumenta, quibus necessitatem praesentiae statuum ad-
struere conentur, facilem esse responsionem. Nam ad conuentionem Ham-
burgicam quod attineret, nullum ibi verbum contineri, quod haec pacis trac-
tatio coram praesentia omnium imperii statuum peragi deberet, nec vero
Caesarem unquam id fieri oportere cogitasse nec unquam eius rei a parte
aduersa mentionem iniectam fuisse. Certum autem ex iuris regulis concessio-
nem ad ea, quae quis verosimiliter concessurus non fuisset, minime extendi.
Si aduersarii hoc in animo habuerint, sibi imputare debere, quod legem
apertius non dixerint. Deinde concessionem illam saluorum conductuum
hoc tantum inferre, quod utriusque partis socii, faederati, adhaerentes adesse
possint, rem liberae facultatis, non necessitatis esse, posse adesse, posse abesse
status, sed non cogi ut adsint. Tertio non omnes nec in faedere nec in socie-
tate unius vel alterius partis fuisse, quosdam ut mere subditos se gessisse,
quosdam medio loco fuisse neutri partium addictos, itaque hinc non inferri ad
omnes posse. Quarto hunc non esse modum legitimi conuentus, venturos
esse multos, sed non omnes, nec vero omnes venire posse, nisi a Caesare
conuocati. Caesarem autem nulla ratione cogi posse, ut omnes conuocet,
quod hoc inter pactiones praeliminares conuentum non sit. Itaque falli
Gallos, si hoc modo securitatem aut firmitudinem futuris tractatibus adstru-
ere cogitent. Longe id alia ratione, siquidem res per imperii status et ordines
tractanda sit, fieri oportere. Gallos aequum putasse, ac nos ipsorum de futura
per status Galliae conuentorum ratificatione facta promissione contenti
simus et hac preconcepta spe ad conclusionem pacis procedamus; caussam
non habere, qua minus et ipsi eadem spe ratificationis per ordines imperii ad
ipsam pacis tractationem progrediantur. Non enim arctioribus terminis Cae-
sarem ac ipsum Galliae regem includendum. Si firmitudinem rerum, quae
tractandae obueniunt, spectare velint, nihil huiusmodi a statibus sparsim et
citra morem maiorum comparentibus sperandum, semper patere aditum ex-
ceptionibus, omnia hoc casu dependere a comitiis generalibus imperii. Posse
tractationem pacis ita concludi, ut si opus videatur tota pacis conuentio
postea in una legitima diaeta imperiali confirmari debeat. Ex recessu Ratis-
bonensi aliud nihil euinci, quam ut principibus statibusque liberum esset re-
rum suarum bonique publici promouendi caussa suos deputatos ad hos con-
gressus mittendi. Id vero Caesarem nunquam prohibuisse nec etiamnum
prohibere, sed hoc eam vim non habere, ut propterea praesentia eorum
praecise necessaria sit et absentibus statibus pax tractari et concludi per
Caesaris legatos non possit, cum darum manifestumque sit eo ipso recessu
Caesari ex publico imperii decreto absolutam dari potestatem pacem in im-
perio et cum exteris promouendi, tractandi, concludendi; et hoc vel maxime
toto ad primam Caesareae propositionis partem tractatu actum esse, ubi nun-
quam cogitatum, nunquam dictum aut scriptum fuerit Caesari sine statuum
praesentia pacem facere non licere. Libertatis et facultatis esse, quod status
imperii ad hos congressus venire possint, non necessitatis; nec etiam ipsorum
libertati quicquam decessurum, quamvis vel nulli vel non omnes compare-
ant, adeo ut ab omni alienum sit ratione, quod Galli necessitatem compa-
rendi velint extorquere aut ob statuum absentiam cum Caesare, summo im-
perii capite, pacis compositionem detrectare. Et ut demus, quod tamen citra
praeiudicium dictum esto, omnino requiri, ut ordines imperii rebus tractandis
praesentes sint, Gallos tamen caussam prorsus nullam habere, siquidem tan-
tum promouendae pacis desiderium prae se ferunt, cur ante ipsorum aduen-
tum cum Caesare aut eius legatis ipsos negocii principalis tractatus ordiri
velle negent, cum Caesar non solum qua talis et ex potestatis Caesaeae pleni-
tudine, sed etiam ex singulari totius imperii decreto amplissimam compo-
nendae pacis potestatem habeat. Non hic agi de iure suffragii, quo ordines in
publicis imperii conuentibus gaudent; ea ipsa de caussa diaetam Francofur-
tensem continuare visum et Caesari et ipsis ordinibus, ut, quae forte incide-
rent grauiores in pace componenda quaestiones, in isto conuentu deliberari
possent. Plures adhuc septimanas frustra hic expectandum ociosis manibus
fore, antequam ordines vel eorum deputati adueniant, nec tamen omnes
aduenturos et cum iis, qui aduenerint, intricatissimam fore deliberationem
ac prorsus talem, quaeexitum inuenire nullam
possit. Hoc Gallos minime
latere. Et si nihilominus in sua opinione persistant, sole clarius esse ipsos
tantum subterfugia quaerere nec de pace componenda serio cogitare.
Ad ea, quae ex pace Pragensi adducebantur, bifariam respondimus: Primo in
tota illa compositione nullibi cautum, ne Caesar inconsultis ordinibus pacem
facere possit. Deinde controuersiam ibi tantum inter Caesarem et status
catholicos ex una, ducem dein Saxoniae statusque protestantes ex altera parte
fuisse, itaque res ipsa monebat omnia de utrorumque consensu componi
debere. Tum vel maxime spectatum ibi fuisse ad tributa extra ordinem stati-
bus imperii indicta, quae extra comitia vel generalia vel circularia ad solum
Caesaris placitum exigi minime posse palam sit. Hic autem non de pace cum
ordinibus imperii, ut qui iam cum Caesare in gratiam rediissent, sed cum
exteris componenda agi. Ad cuius compositionem statuum ordinumque
praesentiam requiri nulla imperii lege aut constitutione cautum. Plura bella
nomine imperii ab Imperatoribus cum exteris gesta, pleraque tamen citra
ordinum praesentiam finita. Allegauimus praecipue duo exempla: Maximilia-
num scilicet primum publico imperii decreto, stimulante etiam et instigante
Gallorum rege, bellum cum Venetis gessisse, finiisse tamen pace composita
etiam non adstantibus ordinibus imperii.
Im Vertrag von Blois 1504 IX 22 hatte Maximilian I. sich mit Frankreich zum Angriff auf
Venedig verbunden. Während Frankreich sich bald zurückzog, wurden die Auseinandersetzungen
Maximilians, dem der Reichstag zu Konstanz 1507 den Römerzug bewilligt hatte, mit Vene-
dig erst durch die Verträge von Noyon und Brüssel 1516 beigelegt.
Maximilianum dein secundum
gestum publico pariter imperii decreto contra Selimannum Turcarum impera-
torem bellum pace inita composuisse per suos tantum legatos nullo prorsus
ordinum imperii praesente aut suffragante.
Der Reichstag zu Augsburg hatte 1566 Kaiser Maximilian II. eine namhafte Türkensteuer
bewilligt. Doch starb Suleiman II. (1494–1566, Sultan 1520) bereits am 4. September bei der
Belagerung von Sziget. Der Frieden mit seinem Nachfolger Selim II. (1524–1574) erfolgte am
17. Februar 1568 zu Adrianopel.
Laudatum tamen gratiasque
habitas ab uniuersis imperii ordinibus, cum de his rebus gestis in comitiis
generalibus postea insecutis referret. Quin ipsam pacis Pragensis composi-
tionem exemplo esse posse, ut hic quoque pariter ad pacem componendam
procedatur reiecta rerum transactarum confirmatione ad conuentum imperii
generalem.
Ad praetensam restitutionem Treuirensis quod attineret, mirari nos, quod
Galli hanc inter praeliminaria numerarent, cum tamen haec quaestio ad ipsa
pacis penetralia spectet. Inauditum prorsus et ab omni pacificatione alienum
ex captiuis quemquam restitui, antequam de pace conuentum. Aliter cogitare
nos non posse, quam et hanc quaestionem impediendis tractatibus pacis
inuentam, cum facile perspiciant Galli in tam absona consentiri non posse.
Agere ipsos de reputatione seu existimatione regi suo instauranda, sed inte-
rea minime aequum esse, ut hoc cum summo Caesaris dedecore fiat. Electo-
rem hunc non minus ac reliquos status Caesaris et imperii vasallum, ciuem,
subditum esse, iuramento fidelitatis et obedientiae obstrictum. In protectio-
nem aut clientelam se alterius inconsulto Caesare et inuito subiicere non
potuisse. Tum et plura alia ab isto principe admissa, quae contra dignitatem
salutemque imperii sint, ut hactenus caeteris quoque electoribus haud con-
sultum visum fuerit eum ante finitum bellum in libertatem restituere. Hic
tamen in specie considerandum ipsum non in manu Caesaris sed summi
pontificis adeoque ipsius liberationem multis ambagibus obnoxiam esse. Belli
autem iure captum vel ex eo darum, quod urbs archiepiscopalis ipsa Treuiris
milite Gallo contra imperii leges et constitutiones insessa fuerit, ut plane pro
tali habendus esset, qui a Caesare et domino suo ad exterum regem desciuisset.
Haec cum omnia Italico sermone explicassemus ad longum, Venetus duo
rursus opposuit: Primo si Caesari potestas pacificandi permissa, qui ergo fiat,
quod Caesareanis deputati electorum in hoc negocio pacificationis adiuncti
dicantur? Deinde Gallos dicere ex Gothofredo
iurisconsulto probari, prin-
cipibus Germaniae licitum esse etiam inscio et inuito Caesare cum exteris
faedera componere. Unde sequi, quod Treuirensis oppugnatio iniusta fuerit.
Ad primum respondimus: Anno 1636 electores Ratisbonae congregatos
Caesari obtulisse quosdam ex suo collegio, quorum consilio et assistentia
eius commissarii uterentur, hocque a Caesare libenter admissum ea tamen
declaratione, ut commisarii ipsius totum pacis negocium sub titulo et no-
mine Caesareae maiestatis et sacri imperii tractarent gererentque , electorum
vero siue omnium siue aliquorum deputati eisdem consilii caussa praesto
essent. Itaque tum electorales tum aliorum ordinum deputatos nemini nisi
nobis mandata sua exhibituros. Ad secundum falli Gallos et fallere cum ista
Gothofredi doctrina, nam iuxta tenorem aureae bullae pacisque publicae
constitutionem omnia eiusmodi faedera, quocunque nomine appellentur,
disertis verbis prohibita, adeo ut nulli principum siue ordinum inspecto
iuris ordine eiusmodi faedera cum exteris contrahere liceat, idque clarissi-
morum iurisconsultorum Germaniae tum protestantium tum catholicorum
auctoritate satis luculenter probari posse. Nos quidem non negare multa
talia facta antehac et fieri etiamnum, sed id ex secessionibus et rebellionibus
originem traxisse et semper compositis huiusmodi motibus renunciatum
faederibus contra leges imperii contractis fuisse et renunciari oportuisse.
Tum ille quemadmodum pariter et dominus nuncius: De Treuirensi non-
nulla etiam a se Gallis obiecta et praesertim, quod tractatio de ipsius restitu-
tione longiorem moram inuolueret. Tandem eo deuenisse, ut dicerent, si
impetrato a nobis saluo conductu hominem aliquem idoneum, ipsi ’un gentil-
huomo‘ nominabant, ad electorem mittere liceret, qui ipsi saluum conduc-
tum a Caesare pro ipso dudum iuxta praeliminarem conuentionem conces-
sum traderet atque exquireret, an in libertate constitutus et ad hosce con-
gressus non ipse venire sed suos tantum mandatarios mittere vellet, satis-
factum sibi fore. Nam Gallos euincere ex generali saluo conductu velle om-
nino licitum esse debere huic electori, ut in persona propria comparere possit,
quod expresse in saluo conductu dicatur ’siue ipsimet status venire siue
suos deputare velint‘.
Ad ea respondimus: Nos de ablegatione cursoris alicuius ad electorem hunc,
quid facto opus videatur, consultare cum domino episcopo Osnabrugensi
velut deputato collegii electoralis velle. Gallos autem circa interpretationem
verborum salui conductus vehementer errare. Nam ex regulis, ut supra dictum,
in generali locutione ea non comprehendi, quae quis verosimiliter conces-
surus non fuisset. Saluos conductus generales ad eos tantum ordines per-
tinere, qui in tali statu sint, ut absque aliis impedimentis comparere possint.
Hoc ipsum Gallos olfecisse, cum ratione Treuirensis generali illa concessione
contenti esse noluerint, sed specialem saluoconductum pro ipso impetraue-
rint eumque iis verbis conceptum admiserint, quibus non ipsimet electori in
persona comparendi sed tantum suos deputatos mittendi potestas datur.
Ergo nihil aliud ipsos flagitare posse.
Postremo adiecerunt mediatores Gallos inter caetera excusasse, quod prius
ad Hollandos et Suecos de facienda propositione mittere debuerint, eorum-
que responsum in dies exspectare. Hoc obtento mentem se suam ulterius
declaraturos. Sed nos paucis, num ergo sat temporis iam ante non habuissent
voluntatem istorum explorandi; et si ignorarent, diem ad faciendam propo-
sitionem condicendum non fuisse. Hispani quoque plurima pro confirmanda
nostra oratione adiecerunt. Tandem mediatores facta breui ultro citroque
dictorum recapitulatione receperunt se denuo cum Gallis acturos, an omissis
ambagibus ad propositionem mediorum ad pacem inducere possint. Et
Venetus, ut ostenderet sibi per omnia satisfactum, his verbis colloquium
finiuit ad nuncium: vi so dire che habbiamo fatto una buona raccolta.
Ego digressis singulis ex voluntate domini comitis statim ad episcopum
Osnabrugensem
Vgl. APW III [C 3, 1 S. 20] .
omnia, quae acta essent, retuli et, quid ipsi circa Treuirensem
videretur, quaesiui. Respondit consultum haud fore nec etiam ad Caesarem
excusari posse, ut Gallis potestas fiat mittendi cursorem. Posse offerri nos
ad Caesarem scripturos, ut in forma iam dudum conuenta nouos saluos
conductus in cancellaria aulica confici ac immediate ad electorem perferri
curet. Reliqua omnia, quae acta erant, vehementer probauit.

ac prorsus talem, quae