Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag

41
33 Sabbato] am Rande: Ego ad episcopum Osnabrugensem, ubi eius notata ad propo-
42
sitionem.
Sabbato 3. huius accessi dominum episcopum Osna-
34
brugensem salutandi caussa ex me tanquam priuato, ille tamen nihilominus

[p. 226] [scan. 274]


1
me ut legatum Caesareum recepit parique honore in admittendo, locando et
2
reducendo habuit. Hac occasione ipsi explicui, quae circa nostram proposi-
3
tionem cum Hispanis egissemus. Probauit omnia, nisi quod putabat istam
4
expressionem clausulae de refusione damni dati obmittendam, quod sufficere
5
possit prior clausula generalis ’cum omni caussa‘ ac omnino intersit, ne acer-
6
bioribus disputationibus ansam demus, nam ita et dominum nuncium monu-
7
isse, laudans caetera nostram hactenus ostensam promtitudinem. Ego re ad
8
dominum comitem relata monui deferendum fore sententiae domini epis-
9
copi, tum quod in nostra instructione haec clausula expresse et studiose fuerit
10
suppressa non attento, quod in prima defuncti Caesaris instructione contine-
11
retur, tum quod vi istius generalis clausulae semper obtendi possit, quando
12
propositio Gallica nobis ansam dare videretur. Assensit ergo et dominus
13
comes. Deinde petiit episcopus a me, ut Hispanis insinuarem, quo predicato
14
se vellet honorari, multis explicans, quae hinc inde usu obtinerent. Postulabat
15
autem, ut Latine secum loquerentur ac titulo uterentur ’reuerendissima
16
vestra celsitudo‘. Pollicitus sum meam operam et statim ad dominum
17
Saauedram scripsi. Sed ut postea intellexi, ipsi alio titulo usi sunt contenti
18
mero Germanismo; quo nos dicimus ’Euer Fürstliche Gnaden‘, ipsi dicebant
19
’vestra principalis gratia‘.

Dokumente