Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Donnerstag Jouis 3. huius hora nona antemeridiana cum iterum
dominos mediatores cum responso Gallorum expectaremus, praeuenerunt
denuo Hispani et Saauedra primus: Se hesterna die clausulam de reformanda
Gallica plenipotentia excogitatam ideo tam acriter propugnasse, quod puta-
ret rem se Caesaris hoc modo meliorem facere posse. Ad id enim se teneri tum
regis sui mandatis tum arcta sanguinis coniunctione utriusque maiestatis,
caeteroqui regi suo perinde esse, siue admittantur siue excludantur Gallorum
confoederati. Nihil ipsi cum ordinibus imperii negocii, haec proprie Caesarem
concernere. Cum autem silentio nostro quasi tacite confessi simus nobis
inuitis haec talia dici, vereri se, ne mediatores Gallis dixerint per se solos
stetisse, quominus negocium hoc accommodaretur, cum animaduerterint
Caesareanos contentos esse.
Respondimus putare nos caussam non esse, cur sinistrius aliquid suspicen-
tur. Scire enim ipsos hac de re prius cum ipsis syncere et plene actum caus-
sasque, quare nos hoc non alio modo agere deberemus, explicatas. Nos caetera
ita accepisse, quasi regis caussa catholici propria a nobis nonnihil dissenti-
rent, itaque ea nos ad mediatores propositione usos, ut ipsis liberum foret
quae vellent proponere. Nec enim nobis magnopere conducere posse, si nos
ob certas et legitimas caussas moti, quae ad commodum Caesaris pertinent,
certum aliquod negocium hoc vel illo modo concludendum esse censeamus,
ipsi dein maiori zelo ducti aliud proponant quasi in rem nostram aut potius
nostri committentis. Libenter nos hinc inde de communi consilio processu-
ros nec commissuros, ut a nostris partibus quicquam desiderari possit.
Interea subuenere mediatores et, cum nuncius delatis prius dicendi partibus
Veneto hocque modeste recusante prolixe explicasset, quanta contentione
cum Gallis egissent, quibus non solum, quae ab Hispanis interpolata erant, sed
etiam illa in nostra plenipotentia adiecta conditionalis ’nisi separatim tractare
mallent‘, suspectissima fuerint, ut qui caussarentur hoc modo contra tenorem
sui faederis potestatem fieri, ut unusquisque seorsim cum hostibus pacem
inire qualemqualem possit, tandem eo rem reductam, ut placeret omnia remo-
ueri, quae coniunctam cum faederatis tractationem sapere possent, ita tamen,
ne inde dissolutio faederis euinci posset. Atque hoc respectu forte Gallos non
repugnaturos, si verba ista, quae potestatem cum confaederatis tractandi infe-
runt, loco ponantur singulari nec cum ista tractatione, quae cum regiis
ministris fieri debet, coniungantur. Hinc quaerebant a nobis, an pati possimus
expungi restrictiua illa, ’nisi separatim‘ etc. itemque reliqua inferius sepa-
rato paragrapho poni, scilicet ut plenipotentia Caesaris ita sonet:
’Praesidii‘ etc. ’tribuimus ad comparendum dicto loco congrediendumque
nostro nomine per se vel per subdelegatos suos cum iis, quos dictus sere-
nissimus rex Franciae christianissimus siue dicta serenissima regina vidua,
tutrix et regens, ad hanc rem legitimis ac sufficientibus mandatis ac plenipo-
tentia instructos constituerit aut in posterum constituere poterit, commissa-
riis siue plenipotentiariis ad tractandum, agendum et statuendum de viis,
mediis ac conditionibus omnibus, quibus propositus utrinque scopus, ami-
citiae nimirum ac pacis redintegratio, obtineri ac stabiliri possit, nec non
super his ad eandem pacem nostri nomine cum iisdem concludendum et
confirmandum. Praeterea dictis nostris plenipotentiariis eandem tribuimus
facultatem cum dicti regis christianissimi confaederatis et adhaerentibus con-
ferendi, tractandi et concludendi pacem. Quicquid igitur‘ etc.
Gallorum vero sic: ’Donnons plein et absolu pouvoir‘ etc. et infra ’avec les
députez plénipotentiaires de nos’ etc. ’l’Empereur des Romains et le roy cat-
tolicque, munis de pouvoir suffisant, des moiens de terminer et pacifier les
différens, qui ont causé la guerre iusques à présent, en traitter et convenir et sur
iceux conclurre une bonne et seure paix entre nous d’une part et l’Empereur
et le roy d’Espagne d’autre. Et de plus nous donnons le mesme pouvoir a nos
susdits plénipotentiaires de conférer, traitter et conclurre la paix aussy avec les
confédérez et adhérents de l’Empereur et du roy d’Espagne, de passer‘ etc.
Habita deliberatione respondimus nobis quidem hanc Gallorum tergi-
uersationem magis magisque suspectam esse. Videre nos, quod tollere
confaederatis suis potestatem tractandi liberam velint, quod quidem et
rationi et propriae ipsorum antehac factae declarationi contrarium videatur.
Nos hac restrictione non id quaerere, ut alibi locorum possint clam Gallis
tractare faederati, sed ut ne hic adstringantur solum in et sub coniunctione
Gallorum tractare. Putare nos ipsos hac nostra declaratione contentos esse
debere. Ipsosmet mediatores heri censuisse a nobis planissime satisfactum.
Nunc cum Galli viderint nos tam promptos ad ipsorum postulata fuisse,
nouas istas tricas opponere. Nullam hoc modo finem altercandi fore. Dato
non concesso, si consentiamus etiam nunc ad proposita, non tamen posse nos
certos esse, an Galli acquieturi aliasque nouitates omissuri sint. Hanc no-
stram orationem latius deinde Saauedra prosecutus est. Et cum replicatis
prioribus mediatores dicerent se nullum aliud medium finiendi hanc con-
trouersiam inuenire planeque confidere Gallos etiam in hunc modum con-
sensuros, si tamen in diuersa abeant, ultro citroque dicta sine obligatione
fore, tandem omnes, quod melius negocium hoc pro commodo et intentione
nostrorum committentium accommodari posse non videremus, consensi-
mus, ut ad dictum modum utrorumque plenipotentiae accommodarentur
nosque ante omnia, an Galli sine ambagibus ulterioribus haec admissuri sint,
certiores redderemur, nam et aliter nos obligari nolle.
Statim igitur a nobis mediatores ad Gallos, ab his post meridiem ad nos prae-
sentibus etiam tum nobiscum Hispanis rediere et [dixere] Gallos, priusquam
modum et formam supradictam admitterent, de nostra contra ipsorum literas
facta reseruatione praeoccupasse, quasi prius huic renunciare deberemus. Sed
cum e vestigio mediatoribus reponeremus nos quidem ea de re ad Caesarem re-
tulisse, sed suam maiestatem hactenus nihil ad ea respondisse, quin proximis
literis, ut omnino hoc plenipotentiarum negocium finiremus, in mandatis
dedisse, itaque dictam nostram reseruationem nihil obesse posse, tum me-
diatores: hanc eandem et nos spem Gallis fecimus, quapropter absque ulte-
riori tergiuersatione pure et simpliciter in sequentia verba concepta, ut ea
locis hodie ante prandium indicatis utrorumque plenipotentiis insererentur,
consenserunt.
Et in Caesareanorum quidem Hispanorumque plenipotentia sic: ’Praeterea
tribuimus dictis plenipotentiariis nostris plenam ac sufficientem facultatem
ibidem conferendi, tractandi et concludendi dictam pacem cum confaederatis
et adhaerentibus praedicti christianissimi regis‘ etc. Et in exordio post verba
’tam salutare negocium‘ addatur ’pacem scilicet uniuersalem‘.
In Gallica vero sic: ’De plus nous donnons plein et absolut pouvoir à nosdicts
plénipotentiaires de traitter et conclurre dans le mesme lieu ladite paix avec les
conféderéz et adhérents desdicts empereur et roy catholique, et passer‘ etc.
Deinde mentione iniecta circa subscriptionem tempusque, quo diplomata au-
thentica produci quatenusque interea singuli partium formulas in mundum
redactas subscriptasque ac sigillatas in manus mediatorum accepta inuicem
ab his recognitione deponere deberent atque interea temporis sub mutua
fidei obligatione ad negocium principale tractandum procedi possit, domini
mediatores formulam subscriptionis conceperunt, quam apud acta vide [ 438].
Simulque receperunt se crastina die haec omnia partium bona venia com-
posituros, adeo ut die sabbati a singulis copiae minutarum sigillatae et sub-
scriptae apud ipsos deponi sicque negocio huic ultima manus imponi possit.
Interea conuentum, ut crastina die ad prandium siriguli minutas suas plene
emendatas ipsis tradere debeant hinc inde postea reuidendas.