Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch Sequenti igitur die, cum literae Caesaris super-
38
uenissent posse nos in repetitionem praedictorum terminorum, si Galli in
39
contrarium se obfirmassent, consentire, caussae nihil suberat, cur diutius
40
moraremur, hoc solum nobis propositum videbamus, ut terminos istos ea-
41
tenus repeteremus, qua minimo praeiudicio Caesari esse possent. Addidimus
42
itaque verba illa restrictiua: ’nisi separatim tractare malint‘. De expungendis
43
vero verbis illis ’ubi de his conuentum fuerit‘ nulla apparebat difficultas.

[p. 205] [scan. 253]


1
Quapropter istis delectis simpliciter tantum supposuimus ’super his‘. Circa
2
Gallicam plenipotentiam nobis videbatur eam ad instar nostrae comodissime
3
conformari posse hoc modo, in principio post salutationem haec si poneren-
4
tur: ’puisque entre le feu roy Louis le Juste de glorieuse mémoire, nostre très
5
honoré seigneur et père, et depuis nous et nos alliez d’une part contre le feu
6
empereur Ferdinand le Second et depuis l’empereur Ferdinand le Troisième, le
7
roy d’Espagne et leur conféderez et adhérents d’autre bien longtemps fust
8
combatté par les forces des armes, et ainsi soit il que entre touts les biens‘ et
9
caetera, quae in textu sequuntur. Quae autem postea in dispositione mandati
10
sequuntur de tractatione non solum cum ipsis Gallis sed etiam eorum co-
11
faederatis, ea sic ponantur: ’Come aussy avec leurs alliez et adhérents ou
12
leurs députez, munis de pouvoir suffisant des moiens de terminer et pacifier les
13
différens, qui ont causé la guerre jusques a présent, et sur iceux conclurre une
14
bonne et seure paix avec eux.‘ Illa autem quae sequuntur (éntre nous, nos alliez
15
et adhérents d’une part, l’Empereur, le roy d’Espagne, leurs alliez et adhérens
16
d’autré) ommittantur ut superflua. Et sic sublata fuerit omnis difficultas et
17
nihilominus de confoederatis satis superque cautum remanet, cum in pleni-
18
potentia Caesarea reciproce tractatio cum faederatis Gallorum disponatur.

19
Sed re cum Hispanis communicata videbatur ipsis hoc minus conuenire, ita-
20
que excogitarunt aliam rationem, putabant enim Gallorum plenipotentiam
21
interpolandam fore sequentibus verbis: ’Et conférer en la cité de Munster
22
avec les plénipotentiaires de l’Empereur et du roy d’Espagne des moiens
23
de terminer et pacifier les différents, qui ont causé la guerre jusques à présent,
24
et sur iceux conclurre une bonne et seure paix avec lesdits plénipotentiaires
25
de l’Empereur et roy d’Espagne, donnant aussi facultez à nosdits plénipo-
26
tentiaires de pouvoir comprendre audict traicté de paix nos confédérez et
27
alliez qui légitimement se peuvent retrouver en l’assemblée desdicts trait-
28
te[u]rs, si ce n’est que nosdits alliez désirent de traiter séparemment.‘

29
Et quamvis duo hic nobis videbantur notanda, quae Gallorum assensum
30
morari tum et nobismet ipsis praeiudicium adferre possent, scilicet ambi-
31
guus sensus voculae ’légitimement‘ (legitime) – ita enim accipi posse, quasi
32
quibusdam ius comparendi in isto congressu negare velle videremur –, deinde
33
’qui se peuvent retrouver‘ (qui ibi interfuerint) – eum habere sensum, quasi
34
absentium ratio haberi nulla debeat, quo ipso protestantibus maxime caussam
35
datum iri, ut pertinacissimi et frequentissimi huc aduentare velint, hoc enim
36
perniciosius nihil admitti posse satis constare –, perstiterunt tamen Hispani in
37
sententia, metuebant enim, ne tacite se implicarent, ut quasi in admissionem
38
Lusitanorum consensisse viderentur. Nec eximere ipsis scrupulum hunc
39
poteramus dicendo semper nobis utrisque saluam fore exceptionem cum iis,
40
qui in conuentione praeliminari comprehensi non essent, nos ad tractandum
41
adstringi non posse, si quid autem inpraesentiarum circa ista particularia
42
moueremus, in ipso limine nos statim haesuros et magno omnium dolore
43
conclusionem negocii super plenipotentiis impedituros esse. Regerebant
44
enim nos accepta iam Caesaris resolutione facile plenipotentiam eo quo

[p. 206] [scan. 254]


1
dictum est modo accomodare posse, ipsis autem pro interesse regis sui hoc
2
non esse integrum.

3
Igitur a meridie dominos mediatores accessimus nosque statim etiam Hispani
4
insecuti sunt. Ibi nos priores pauca praefati ostendimus, qua ratione ad exi-
5
mendam Gallis ulteriorem conquerendi occasionem nostram reformare
6
plenipotentiam vellemus. De Gallica hoc solum addidimus, confidere nos
7
Gallos non minus circa praetactam clausulam ita se declaraturos, ut nos citra
8
periculum id admittere possimus. Visa nostra formula domini mediatores
9
plane Gallis satisfactum se putare responderunt.

10
Dein Hispani et suas correctiones exhibuere, sed circa eam, quae Gallicam
11
spectaret plenipotentiam, statim magna concertatio inter ipsos et mediatores
12
exorta est, cum hi fere eadem, quae a nobis ut supra monita erant, obiicerent
13
taliaque esse dicerent, quae procul dubio totum congressum dissipare pos-
14
sent, illi vero contra admissionem Lusitanorum protestarentur et ea caussa
15
se huiusmodi restrictione munitos velle dicerent. Re igitur diu multumque
16
disputata, cum mediatores semper obiicerent non esse obicem ponendum,
17
quominus ad conclusionem super negocio plenipotentiarum deueniri possit,
18
semperque saluam ex praeliminari conuentione exceptionem fore, nos secreto
19
dominum Saauedram monuimus, ne tantopere tergiuersaretur, nobis om-
20
nino inconsultum videri nunc, cum adhuc de plenipotentiis agitur, in istum
21
de admittendis vel excludendis Lusitanis aliisve Gallorum confaederatis cam-
22
pum ingredi. Vereri nos totum negocium dissipatum iri; id si fieret aut si
23
caussa huius dissensionis ad imperii status emanet, nullum fore dubium,
24
quin statim abdicatis Hispanis ad pacem cum Gallis tractandam progressuri
25
sint. Cessit igitur tandem nostris monitis et se quoque acquieturum respon-
26
dit, si Galli ad nostrum modum plenipotentiam suam reformarent. Hoc idem
27
cum a nobis intellexissent mediatores, videbantur prorsus inclinare, ut Galli
28
ea, quae in nostra plenipotentia Latine continentur, iisdem verbis Gallico
29
idiomate exprimere deberent.

Dokumente