Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe

[p. 196] [scan. 244]


1

41
1 Jovis] am Rande: Hispani, quae coram mediatoribus ad minutam Gallicam monuissent.
1644 X 20
Donnerstag Jouis 20. huius conuenerunt nos Hispani et, quae
2
hesterna die cum mediatoribus super communicatione Gallorum nouae
3
plenipotentiae egissent, significarunt. Nimirum perlegisse ipsos scripturam
4
Gallicam praesentibus adhuc mediatoribus statimque ad illa verba, ubi de
5
pace inter Caesarem eiusque socios ex una, regem Galliae eiusque faederatos
6
et adhaerentes ex altera parte facienda disponitur, monuisse modum loquen-
7
di immutatum, retineri tamen priorem sensum, id scilicet agi, ut omnes con-
8
faederati et adhaerentes, inter quos Gallos status etiam imperii adnumerare
9
turn ex aliis tum ex nouissimis ipsorum literis clarissime constet, cum Gallo
10
pro una parte contra Caesarem constituantur atque adeo ab omni Caesaris
11
obedientia auocentur. Futurum, ut dominus nuncius, quod haec talia maxi-
12
mam partem haereticorum postulata concernant, ab omni prorsus inter-
13
positione intercludatur, noua rerum omnium confusio suboriatur, ventura
14
aestate status imperii tanquam socii faciendae pacis se etiam socios belli
15
Gallorum gerant aut certe Caesari auxilia omnia negent, reliquarum coro-
16
narum auctoritas eleuetur. Veneti ipsi, cum caussam Mantuanam cum tot
17
Galliae faederatis coniunctam viderint, necessitatem sibi impositam sensuri
18
sint praesidia sua deducendi legesque a Gallis praescriptas amplectendi.
19
Huiusmodi se persuasionibus effecisse putare, ut mediatores omnino Gallis
20
autores sint futuri, ut clausulam istam prorsus tollant aut sane ad modum ab
21
ipsis Hispanis indicatum emendent.

22
Nos: Et dudum haud disparia nos ad aulam Caesaris monuisse et nunc etiam
23
par periculum animaduertisse, itaque firmiter proposuisse inhaerere nos velle
24
formulae a Caesare praescriptae. In crastinum duntaxat nos a collegis nostris
25
Osnaburgi expectare, quid Caesar circa plenipotentiam Suecicam fieri velit.
26
Eam si acceptauerit, omni contradictione remota saluam nobis quoque rem
27
fore eoque maiori argumento nos urgere Gallos posse, ut et ipsi eadem
28
terminorum praedictorum positione contenti sint.

Dokumente