Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch In festo Sancti Matthaei apostoli, die scilicet vicesima
17
prima huius, accessit nos dominus nuncius (Venetus decumbebat podagra)
18
referens se nuper Gallos accessisse et, quatenus a nobis intellexerit, com-
19
municationem plenipotentiarum Osnaburgi factam exposuisse simulque dili-
20
genter hortatum, ut sublato tandem hoc obstaculo in materia emendandae
21
plenipotentiae progrederentur, quemadmodum dudum spem fecissent. Illos
22
tum quidem respondisse se vehementer laetari huc negocium esse deductum
23
paratosque omnia a parte sua praestare, quae rationi consentanea fuerint.
24
Quod tamen aliunde nihil de isto extraditionis actu resciuissent, sibi opus
25
fore, ut aliquantulum inter se deliberent. Misisse deinde proxima die domi-
26
nica et colloquium petiisse, sed sibi tum quidem excusatione invalitudinis
27
utendum fuisse, itaque heri demum a meridie se ab ipsis conuentum ac multa
28
contestatione expositum coronam Franciae hactenus nihil magis in votis
29
habuisse, quam ut negocium pacis promoueretur, in eaque voluntate adhuc
30
persistere non obstante, quod arma Gallica prospera fortuna ubiuis progre-
31
diantur. Itaque paratos, quicquid a se circa plenipotentiam rationabiliter de-
32
siderari posset, effectum dare, sperare tamen idem Caesarianos a sua parte
33
facturos. Magnopere autem referre, ut ante omnia sciant atque edoceantur,
34
an et quo modo in hoc eodem negocio Osnaburgi processum iri pareat, ut
35
pari passu utrinque res tractetur. Se, nuncium, accepta hac eorum resolutione
36
ulterius negocii facilitandi caussa progressum illisque ostendisse non suf-
37
ficere istiusmodi oblationibus in genere inhaerere, tandem aliquando ad rem
38
ipsam deueniendum. Explicandum esse, an et quatenus Caesareanis de oppo-
39
sitis defectibus satisfacturi sint. Ad hunc effectum se circa singulos, quicquid
40
ratio dictabat, ipsis ob oculos posuisse tandemque huc induxisse, ut an-

[p. 182] [scan. 230]


1
nuerent primo omnium se mutaturos istud proemium, quo caussa belli
2
Caesari imputari videretur, excusantes id magis ex ingenio secretariorum et
3
scribarum quam ex mandato regio insertum. Secundo non abnuere, quin ad
4
clausulam de inueniendis mediis etiam potestas concludendi ipsam pacem
5
addatur. Tertio nec graue sibi fore omittere istam voculam ’coniunctim‘ et
6
supponere alia, quae maiorem certitudinem adferre viderentur. De ipsa autem
7
solennizatione instrumenti mouisse ipsos quasdam difficultates, quod regi-
8
bus Galliae in more positum non sit propria manu subscribere, sed id officii
9
certo secretario incumbat, qui nomen regis de mandato ipsius subscribat.
10
Stylum esse perpetuum, ut haec talia fiant de consensu principum sanguinis.
11
Id in instrumento satis aperte dici. Reginae ut subscribant, moris non esse,
12
imo stylo communi Franciae aduersari ex ea ratione, quod nec succedendi in
13
regno ius habeant. Parlamenti approbationem necessariam non esse, quod
14
corona Franciae sit absoluta monarchia et autoritas parlamenti a rege, non
15
vero huius autoritas a parlamento dependeat. Verum esse edicta nulla pro
16
legitimis haberi nisi a parlamento verificata. Sed id eam vim non habere, ut
17
approbari debeant, quin futurae memoriae tantum caussa id fieri et quasi pro
18
iure archiui. Non tamen repugnare se, quin Caesareani apertius, quomodo
19
sibi hoc loco satisfactum velint, declarent.

20
Nos seorsim paulisper collocuti circa interrogationem Gallorum de modo
21
procedendi in Osnabruk nonnihil haerebamus, quod nobis suboleret illo-
22
rum intentionem esse, ut a nobis responsum aliquod extorquerent, quo Da-
23
num a congressu illo expunctum esse criminari possent. Itaque in hunc
24
modum respondimus: Primo nos domino nuncio pro suscepto labore adhibi-
25
taque agendi dexteritate maximas agere gratias. Deinde propositionem ipsius
26
duobus comprehendi membris, quorum primo Gallorum ad determinandum
27
hoc plenipotentiarum negocium, imo ad ipsam pacem concludendam promp-
28
titudinem, ita tamen, ut prius de modo procedendi Osnaburgi inter Caesa-
29
reanos Suecosque obseruando edoceantur, contineri, altero, quatenus circa
30
oppositos defectus correctionem admittere velle videantur. Quod igitur ad
31
prius membrum spectat, id proprie et principaliter nostros collegas Osna-
32
burgi concernere, itaque ipsis inconsultis hic certum aliquod et determina-
33
tum responsum dari non posse. Interea tamen nolle nos ipsum celare, cum in
34
ipso actu mutuae communicationis utrinque reseruatio facta sit, de opponen-
35
dis exceptionibus Suecos iam ad Caesareanos secretarium suum misisse quae-
36
situm, si quas haberent exceptiones, ut ipsis proponerent. Cui tum quidem
37
responsum de his adhuc nobiscum consultari, sibi tamen videri Gallos mo-
38
nendos, ut ipsi ante omnia sublato iam isto communicationis obstaculo, quod
39
solum caussabantur, plenipotentiam suam debito modo instruant, hoc enim
40
nisi fiat, neutro in loco ad ulteriora procedi posse. Hic subiunxit dominus
41
nuncius, ut maiori cautione ad Gallorum interrogationem responderi possit,
42
sibi videri per Caesareanos a Suecis postulari posse, ut, si quid et ipsi contra
43
plenipotentiam istorum haberent, edicere ne grauentur. Hoc enim ipso
44
Gallos de modo procedendi edoctum iri.

[p. 183] [scan. 231]


1
Ergo statim significauimus hoc ipsum nos collegis nostris insinuasse et
2
suasisse nec dubitare nos ipsos sine nouis ambagibus, quicquid super isto
3
puncto Suecis respondendum censeant, pariter per secretarium ut fiat cura-
4
turos, adeo ut modus procedendi super isto plenipotentiae negocio per se
5
pateat. Negare quidem nos non posse, inueniri quaedam in plenipotentia
6
Suecica, quae correctione aut mutatione egere videantur, sed hoc loco
7
specialem quandam occurrere considerationem, quod iam ex ipsorum Sueco-
8
rum confessione appareat eam iuxta conuentionem, quae dudum inter
9
Caesaris legatum dominum comitem Curtium, deinde Auauxium Franciae et
10
Saluium Sueciae legatos Hamburgi intercesserat, exaratam eidemque in
11
plerisque conformem esse. Negatum id quidem referente oratore Veneto ab
12
Auauxio antehac constanter, sed secretatium Danicum Clainium, cum nuper
13
apud nos diuertisset, palam attestari id in sua praesentia factum nec se
14
abnuere, quin hoc ipsum Auauxio in faciem exprobraret, itaque nonnihil
15
dubitare nos, an forte Caesarea maiestas deprehensos defectus tanti aesti-
16
matura sit, ut Sueci de correctione aut mutatione interpellandi sint. Id forte
17
in caussa collegis nostris fore, ut, priusquam determinate ad Suecorum quae-
18
stionem respondeant, iudicium Caesaris expectandum sibi arbitraturi sint.

19
Ad secundum membrum expeditam nobis esse responsionem, iam Gallis
20
constare, quid in singulis circa ipsorum plenipotentiam desideremus; ut
21
tamen manus operi admoueatur, nos singula denuo ad ipsum plenipotentiae
22
contextum ad marginem paucis adnotare et, quatenus unum alterumve para-
23
graphum concipiendum esse putemus, ostendere velle. Idem ipsos circa
24
nostram facere posse. Prius tamen hac de re nos etiam cum legatis Hispanicis
25
communicare debere. Ad ea, quae de solemnizatione instrumenti reposita a
26
Gallis sunt, nos id tantum quaerere, ut secure, ut constanter, ut firmiter tanti
27
momenti negocium tractari [possit]. Itaque credere nos etiam hic viam ali-
28
quam, qua utrisque satisfiat, inueniri posse nec eapropter futuris tractatibus
29
remoram iniectum iri.

30
Dominus nuncius re a nobis bene intellecta circa responsionem ad prius
31
membrum optime contentus esse visus est nec ullo verbulo continuationem
32
modi procedendi circa ipsius principalis negocii tractationem tetigit, quin
33
contestatus Gallos caussam nullam habituros, cur ultra dubitare debeant. In
34
secundo fassus est sibi istam relationem Veneti conuentionem de pleni-
35
potentiis Hamburgi factam negantis non placuisse nec etiam se tale quid ab
36
Auauxio audiuisse; ipsum quidem ab initio nonnihil dubitanter respondisse,
37
sed postremo confessum rem ita se habere, obiecisse tamen, quod interea
38
temporis circumstantiae rerum mutatae sint, deinde vel hac caussa extra-
39
ditionem necessariam, ut inspici possit, an plenipotentiae exhibitae conuen-
40
tioni conformes sint vel non. Modum denique, quem circa emendationem
41
plenipotentiarum utrinque tenere nos velle ostendimus, laudauit. Simul haud-
42
quaquam dissimulauit Gallos a principio nihil omnino in nostra plenipoten-
43
tia desiderasse et, quamvis postea illam quoque defectuosam esse dixerint,
44
nunquam tamen hactenus, quid in specie desiderent, indicasse. Significauit

[p. 184] [scan. 232]


1
autem, ut ne res haec longius protraheretur, sibi valde gratum fore certum
2
diem exhibendae utrinque correctioni constitui, nimirum ad diem mercurii
3
settimanae venturae.

4

36
4 Inter] am Rande: Nota, quod Caesar in resolutione 10. Maii allegat Franciscum primum
37
ex hoc fundamento transactionem Maderitensem vel maxime impugnasse, quod ea a
38
parlamento Parisiensi confirmata non fuerit.
Inter confabulandum mentionem iniecit de humanitatis officiis mutuo inter
5
nos et Gallos exhibendis, quod id negocio principali promouendo facere
6
iudicaret. Nos indicauimus hactenus, ubicunque occasio ferebat, nos id
7
honoris Gallis exhibuisse, quantum videretur conuenire; a colloquiis et simi-
8
libus abstinuisse ob offensionem ab Imperatore propter ipsorum literas in
9
imperium sparsas conceptam. Omnino darum esse ipsos honestatis limites
10
longe transgressos nec ulli bonorum eiusmodi temeritatem approbari.
11
Operam tamen nos daturos, ut huic rei pro futuris negociis conueniens reme-
12
dium adhibeatur. His peractis ad Hispanos inuisurus a nobis discessit.

Dokumente