Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Freitag
Veneris 6. huius a meridie accessimus oratorem Vene-
tum illique, quae ad nos legati Caesarei Osnabrugae agentes in puncto extra-
ditionis plenipotentiarum rescripsissent, sermone Italico, quia Latino non
utitur, explicauimus in hanc sententiam: Memoria nos tenere, quae nuper ante
paucos aliquot dies de Gallorum resolutione indicasset, quod nimirum in
negotio coeptae tractationis ulterius progredi nollent, nisi prius Osnabrugae
pariter utrinque inter Caesaris et Suecorum legatos mutua plenipotentia-
rum exhibitio et communicatio facta esset. Ea de re nos ad dictos Caesareos
legatos scripsisse propositis nonnullis mediis, quibus res transigi posse vide-
retur. Responso igitur ab his accepto, quid sentirent quibusque rationibus
niterentur, nos ipsi aperire velle.
Summam autem responsi in eo consistere, quod dicerent, dum de quaestio-
nibus praelimiaribus tractaretur, utrinque placitum, ut tota pacis cum corona
Sueciae tractandae actio mediante et interponente serenissimo Daniae rege
perficeretur. Non igitur in sua potestate situm formam tractandi dudum om-
nium partium assensu conuentam mutare, praesertim quod literae creden-
tiales, plenipotentiae diploma caeteraque, quae ad instructiones et ipsius ne-
gocii substantiam pertinerent, a Caesare habito ad Danicam interpositionem
respectu confecta essent. Quod autem postea status rerum atque adeo huius
interpositionis forma subsecuta Suecorum in regis prouincias irruptione
mutatus fuerit, id inter casus fortuitos resque insolitas adnumerari debere,
quae quidem sic euentura esse, ut Caesar praeuidere aut vero, an Sueci hoc
non obstante ad tractandum pacem descendere quave ratione, forma aut
modo procedere vellent, scrire non potuerit, ita pariter ipsi impossibile
fuisse, noua mandata nouamque instructionem suis legatis dare, quomodo se
ad talem aliquam ex parte Suecicorum legatorum nunc demum factam pro-
positionem gerere deberent. His insuper accedere, quod rex Daniae non
solum ministrum suum Langermannum Osnabrugae cum expresso mandato
reliquerit, ut, si quid in isto tractandae pacis negocio inceptaretur, quod in
praeiudicium suae mediationis tendere posset, aperta et publica protesta-
tione ius suum econtra tueretur, quemadmodum et iam ab ipso Langer-
manno, cum primum Suecos istam extradendi plenipotentias rationem pro-
ponere cognouisset, erga legatos Caesaris factum sit, verum etiam literis ad
omnes imperii electores et principes publice scriptis flagitarit, ne paterentur
ulla ratione pacem absque sua interventione tractari et concludi, quin potius
secum vires suos coniungerent atque una cum ipso in Suecos tanquam com-
munes omnium bene constitutarum rerum publicarum hostes pacisque
publicae turbatores mouerent.
Rebus igitur sic stantibus neutiquam Caesareis legatis licere posse, ut sua
priuata autoritate absque nouis Caesareae maiestatis mandatis ad eiusmodi
actum tantopere praeiudicalem, de quo haud exigui momenti consequentiae
in utramvis partem dependerent, procedant, praesertim cum interea ipsemet
Saluius ultro confiteatur se quidem a regina sua, quomodo mutato iam
interpositionis Danicae statu procedendum esset, mandatum aliquod speciale
non habere, ut eapropter legati Caesarei nulla ratione securi esse possint,
quae ad nouam illam a Suecis, ut praefertur, absque mandato propositam
formam agenda venient, a regina Sueciae rata habitum iri. Quodsi autem hac
de caussa tractatus ipsos prolungari contingat, culpam nemini aeque ac
Suecis ipsis originaliter imputari posse. Quibus cum optime perspectum
esset Danum ipsorum proprio et liberrimo assensu ad mediationis munus
admissum et delectum fuisse, praeter tamen omnium opinionem armis in-
festis eiusdem prouincias inuasisse omnique hostilitatis genere grassatos.
Nunc rebus omnibus turbatis aequum ipsos putare velle, ut Caesaris legati
nouam ex ipsorum fantasia inuentam tractandi formam admittere debeant,
quasi in ipsorum arbitrio situm sit omnibus quas velint leges praescribere,
minime attendentes Caesaris et regis Daniae legatos integras nouem menses
Osnabrugae commoratos fuisse, priusque legatio ista Suecica compareret. Ad
nos deinde quod attineret, scire dominum oratorem, qualiter exceptiones
nostras contra plenipotentiam Gallicam proposuerimus, Gallorum esse, ut
nobis respondeant mentemque suam declarent. Id si faciant, nos audituros,
sin minus, ipsorum nos hoc relinquere diiudicationi, satis nos ab omni mora
excusari, cum in nostra potestate non sit conditionem per se impossibilem
adimplendi. Plane quidem nobis persuasum esse nec ipsos Gallos aegre
ferre aut sinistre interpretari posse nostram hanc declarationem, cum rex
ipse christianissimus in sua plenipotentia apertissime dicat se ad instantiam
et interpositionem regis Daniae ad hunc de pace tractanda congressum con-
sentire voluisse.
Respondit sibi duo incumbere: prius, ut declarationem nostram cum adduc-
tis rationibus ad Gallos referat, quod et fideliter se facturum recepit, poste-
rius, ut tanquam mediator, quid expedire putet, nobiscum agat. Nos igitur
minime latere vigore praeliminaris conuentionis utriusque loci tractatus
pro uno haberi atque adeo pari passu procedi debere. Si ergo Osnabrugi
Caesar nisi reassumpta Dani interpositione tractare nolit, nec hic quicquam
tractari posse. Compositionem illam Danorum cum Suecis controuersiae
longissimi temporis esse et nos utrobiuis per 8 aut 10 annos domum redire
posse, donec finiretur. Sibi videri exhibitionem plenipotentiarum non tanti
esse praeiudicii, quemadmodum nobis videretur. Spectare hoc saltem ad
praeludia et ordinem tractatus, quae facilimo negocio etiam absque media-
tore perfici possit. Et multum forte adhuc temporis requisitum iri, donec de
oppositionibus contra plenipotentias non solum hic Monasterii factis sed
fortasse etiam Osnabrugae faciendis definiri posset. Regem Daniae iam in eo
statu esse, ut pro mediatore amplius admitti non possit etc.
Cum igitur animaduerteremus ipsum a scopo nostrae orationis aberrare,
regessimus distinguendum esse inter Caesarem et eius legatos, inter partem
principalem et mandatarium. Nostram orationem non eo pertinere, quod
Caesar interrupta Danica interpositione aliam de pace tractandi formam ad-
mittere nolit aut non nisi restituto ad interpositionem Dano tractare velit.
Satis enim nobis constare Caesaream maiestatem nullam viam, rationem aut
modum, quibus quidem ad securam pacis conclusionem perueniri queat,
repudiaturam esse. Sed id solum nos intendere, quod hoc mutato formae
prioris statu in potestate plenipotentiariorum situm non sit ob caussas alle-
gatas. Si noua aliqua forma ineunda sit, Caesaris omnino sententiam et vo-
luntatem prius exquirendam. Rem esse non leuem et quae matura delibera-
tione opus habeat. Exhibitionem plenipotentiarum quidem ipsam pacis trac-
tandae substantiam non concernere, ad tractatuum tamen fundamenta perti-
nere et modum ipsum talem esse, cuius approbationem a legatis extorquere
velle ob nouitatem nimis inciuile foret. Requisitionem illam Dani ad electores
et principes imperii multis de caussis valde considerabilem esse. Et posito,
quod porro interpositionis officio fungi nequeat, nihil tamen Caesaris lega-
tos, priusquam de voluntate suae maiestatis edoceantur, admittere debere,
quo rex se contemtui habitum iure merito conqueri possit, praesertim cum
ad manus sit, qui ipsius nomine se eiusmodi actionibus manifeste opponat.
Non posse nec Suecos nec Gallos de mora longiori conqueri. Hic et Osna-
brugae nouem integris mensibus utrosque a nobis magna cum patientia
priusquam aduentarent expectatos. Aequum esse, ut et ipsi in nouo isto acci-
dente patienter expectent, quid tandem a Caesaris partibus admitti posse
videatur.
Haec cum a nobis audiuisset, aequiorem se praebuit fassusque est suae
maiestatis legatis Osnabrugensibus nihil idcirco imputari posse. Quaesiuit
deinde, quando Caesaris responsum expectaremus. Vix ante elapsas 4 sep-
timanas, inquam, sed quod iam ante quindenam Caesar hac de re monitus
fuerit, posse fieri, ut maturius aliquam resolutionem acciperemus, nisi aliud
quid interueniat. Recensuit deinde Gallicum residentem, monseigneur d’Au-
ancourt
, a Torstensonio huc venisse, qui referat ipsum 15 000 equitum una
habere, sed replicauit dominus comes ex literis gubernatoris Glukstadiensis
constare Suecorum copias in Holsatia et Jutlandia valde atteri et neutiquam
tanto numero egressuras, quo ingressae essent. Ita sumta licentia discessi-
mus.