Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag Mane dominica Misericordiae, qui erat 10. huius men-
42
sis, dominus comes Nassouius iussit post pulpitum oratorium sex sellas bom-

[p. 105] [scan. 153]


1
bycino villoso nigro stratas ordine supradicto, inter eas autem tres villis
2
sericis inauratis fimbriatas loco inferiori pro Gallis et Veneto poni; sed hoc
3
dum fieret, interuenit quidam minister Gallorum, qui remotis his omnibus
4
supposuit alias nigro tantum panno in signum luctus Gallici tectas. Quod
5
cum ad nos referretur, iussimus remoueri Gallorum tres priores et nostras
6
reponi, innuentes scilicet nos liberum relinquere, si Galli suis uti vellent, nos
7
autem caussam nullam habere, cur illorum et nos uti deberemus.

8
Processimus igitur dominus comes et ego una in templum et locis nostris
9
constitimus. Supervenere paulo post Galli et salutatis nobis perhumaniter
10
suis et ipsi locis contenti remansere, cum autem mutationem sellarum ani-
11
maduertissent, statim ministros suos monuerunt, ut reliquos quoque bomby-
12
cino stratas reponi curarent, quod et factum, et videbant sibi hic a nobis
13
quoddam officium urbanitatis exhiberi, cum pro ipsis istae sellae fimbriatae
14
apponerentur.

15
Cum igitur aliquantum temporis expectassemus, superuenit dominus nun-
16
cius iam sacris indutus et clero comitatus atque immediate ante altare pro-
17
cumbens, qui venerabile ipsi in manus daret, exspectabat, quo recepto et pro-
18
cedente iam populi coetu nos a subselliis nostris digressi: primum comes
19
Nassouius, ego offerens cum aliqua urbanitate comiti Auausio praecedendi
20
facultatem, quam ille tamen non acceptauit, sed insecutus me, ipsum vero
21
Seruientus ordine conuento baldachinum pone subsequi cepimus. Ibat do-
22
minus nuncius portans venerabile, sequebatur comes Nassouius, cui ad latus
23
sinistrum comes Auausius. Ego comitem Nassouium mihique ad latus sini-
24
strum Seruientus Auausium sequebamur. Proxima quam inuisere volebamus
25
ecclesiam erat ad Sanctae Virginis, cui coenobium monialium adiunctum, ibi
26
erant posita pulpita ad orandum directe ex opposito venerabilis in altari collo-
27
cati. Ergo Nassouius et Auausius in primis, ego et Seruientus in secundis
28
subselliis constitimus. Mox dominus nuncius depositis in sacristia vestibus
29
sacris ad nos habitu suo vulgari indutus concessit interque duos primos lega-
30
tos ante venerabile procubuit eumque locum deinceps in caeteris ecclesiis,
31
ubi oratoria modo tali instructa erant, tenuit. A Sanctae Virginis processimus
32
ad Sancti Martini, inde ad Franciscanorum conuentualium, ubi, cum oratoria
33
posita non viderentur, nos contulimus ad formas religiosorum; ibi cum vide-
34
rent Galli fronte recta nos ante venerabile procumbere non posse, statim
35
comes d’Auausius et Seruientus mihi praecedentem stationem cessere. Ita
36
stetit primo loco nuncius, secundo Nassouius, tertio ego, quarto Auausius et
37
quinto Seruientus. Finita ista supplicatione ad me Auausius, cum collectam
38
de pace audisset, dixit ’Da pacem Domine in diebus nostris, de bon coeur‘;
39
cui ego ’Amen‘.

40
Procedente venerabili a formis prior nuncius, dein Nassouius, ego, Auau-
41
sius et Seruientus recessimus et ordine supradicto subsecuti sumus. Ad Sancti
42
Lamberti et Ludgeri in adorando sacramento, quod pulpita oratoria fronte
43
recta erga venerabile obuersa se offerent, ordinem quem in procedendo
44
seruauimus. Reuersi ad templum cathedrale ad subsellia nostra ordine pri-

[p. 106] [scan. 154]


1
mitus conuento accessimus, ubi ad scalas chori etiam occurrit Venetus et ad
2
subsellia nostra receptus ultimum tenuit locum; finito sacro egredientem
3
nuncium usque ad rhedam sumus comitati sequentibus nos Gallis et Ve-
4
neto, ibi facta mutua valedictione quique ad sua reuersi. Venetus tamen,
5
quod ob vicinitatem sui hospitii congressum nostrum vitare non posset,
6
nobis se iunxit ad latus sinistrum comiti Nassouio sicut ego ad dextrum,
7
usque dum via ipsum a nobis abduceret.

8
Venetus processioni non interfuit caussatus pedum imbecillitatem. Hispani
9
prorsus non comparuerunt vitandae cum Gallis contentionis caussa et quod
10
dicerent inuitatos se non fuisse nec satis compertum habuisse, qua caussa,
11
solemnitate et ordine haec supplicatio peragenda fuerit. Venetus in egressu
12
dominum nuncium obiter salutauit bono omini interpretatus, quod in ista
13
praecipue occasione, qua solenni ad Deum supplicatione futuris tractatibus
14
principium daretur, necessitas se mutuo alloquendi utrisque obuenisset.

Dokumente