Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Dienstag

42
15 Postero] am Rande: Salutatio ad nuncium apostolicum.
Postero die accessimus dominum nuncium apostoli-
16
cum in caenobio minoritarum hospitantem. Ingressis venerunt obuiam ad
17
rhedam ipsius aulici. Ipse autem nuncius nobis iam ad proximam conclauis
18
sui aream appropinquantibus obuiam egressus primo comitem, deinde me
19
salutauit atque ambos a sinistro latere comitatus in conclaue suum deduxit.
20
Erat indutus veste episcopali, humerali purpureo, toga purpurea longa et
21
stola candida desuper. Cum consedissemus, in hunc modum verba feci:

22
Illustrissime et reverendissime Domine. Quod sanctissimus dominus noster
23
pro paterna sua sollicitudine et cura, qua christiani orbis principes catholicos
24
et orthodoxos complectitur, tanto hactenus feruore operam dederit, ut diu-
25
turnis bellorum calamitatibus, quibus Europam propemodum uniuersam
26
plurcs iam annos vario dubioque Marte afflictam videmus, tandem aliquando
27
aequa compositione finis imponeretur, eoque nomine interpositoris et
28
mediatoris munus in se recipere dignatus nihil se a proposito dimouere
29
passus est, quantumvis plurimae hinc inde remorae obiicerentur, id sane
30
immortali laude dignum, sicut omnes, quibus publica tranquilitas cordi est,
31
grato animo merito agnoscere debent. Ita inprimis augustissimus Imperator,
32
dominus noster clementissimus, suae sanctitati hoc nomine gratias agit
33
maximas atque inter caetera gratissimum sibi esse contestatur, quod eidem
34
placuerit, dum alius solemnior a latere legatus submitteretur, illustrissimam
35
et reverendissimam Vestram Dominationem huic interpositionis muneri ad-

[p. 93] [scan. 141]


1
hibere , ut quam interea maximam huius negotii partem pro summa sua
2
prudentia et moderatione feliciter confecturam esse magna omnium spes sit.
3
Eam igitur saluam et incolumen huc aduenisse iure merito laetamur ac
4
tanquam sanctissimi domini nostri specialiter delectum nuncium et
5
mediatorem nomine Caesareae maiestatis veneramur debitaque cum reve-
6
rentia salutamus eidem omnia humanitatis et obsequii officia studiosissime
7
deferentes. Faxit Deus ter optimus maximus, ut rei publicae christianae tantis
8
armorum dissidiis vexatae opera et industria Vestrae illustrissimae et reveren-
9
dissimae Dominationis tranquillitas publica restitui possit. Sane sacra Cae-
10
sarea maiestas hoc unice semper desiderauit nec etiamnum permittet, ut sibi
11
vel protracti belli vel turbatae tranquillitatis publicae culpa merito possit
12
imputari. Unde cum eo iam res deducta sit, ut in hoc Monasteriensi conuentu
13
haec bella et dissidia componi viaque et modus iniri debeat, quo inter Caesa-
14
rem et sacrum Romanum imperium augustamque domum Austriacam ex
15
una ac dein regem christianissimum eiusque confoederatos ex altera parte pri-
16
stina amicitia, pax et mutua beniuolentia reparari queat, Caesarea maiestas a
17
sua parte initium rei tractandae datura mandatum ac plenipotentiam, qua nos
18
instruxit, illustrissimae Vestrae Dominationi exhiberi iussit eo fine, ut non
19
solum regis christianissimi legatis id inspiciendum offerat, verum etiam ope-
20
ram det, ut et ipsi vicissim sui procuratorii et plenipotentiae instrumentum
21
edant nobisque inspiciendum ac legendum exhibere ne grauentur.

22
Rogamus igitur illustrissimam Vestram Dominationem nomine Caesareae
23
maiestatis, ut nostrum hoc plenipotentiae diploma cum adiunctis copiis ac-
24
ceptare, Gallis exhibere, ab iis lectum atque recognitum nobis restituere ac
25
eosdem ad parem exhibitionem mature adhortari sicque futurae tractationi
26
prima fundamenta ponere dignetur. Et quoniam ex duobus Galliae plenipo-
27
tentiariis unus tantum advenit, illustrissimae Dominationi Vestrae liberum
28
permittimus, an et alterius aduentum exspectare an vero statim hac de re
29
cum praesente comite d’Auaux agere velit, quem fortasse collegae sui ad-
30
uentum exspectare velle credibile sit, sicut heri nobis spem fecit eum prope-
31
diem aduenturum.

32
Ad hanc nostram propositionem accepto a nobis diplomate dominus nuncius
33
sermone Latino respondit in hunc sensum: Suae sanctitati semper animo
34
fixum fuisse, ut omnibus modis christianos principes ad pacem faciendam
35
induceret, hac de caussa in mittendis et alendis legatis nullis pepercisse sump-
36
tibus. Animaduertisse, quod Caesar semper se promptum paratumque ad hanc
37
intentionem exhibuerit, nec vero de hoc ab ullo aequitatis amante dubitari
38
posse aut debere, an vero eadem sinceritate apud Gallos de pace cogitatum,
39
se in medio relinquere et vereri, ut saepe aliae cogitationes interpositae fue-
40
rint. Mutasse sanctissimum personas legatorum et pro cardinale Ginetto,
41
quem diu frustra Coloniae desidentem ex necessariis caussis Romam redire
42
oportuerit, Rosettum substituisse, non quod uni vel alteri parti magis hinc
43
gratificari vellet, sed quod liberum ab omni partium studio sciret nilque nisi
44
aequabilitatem spectaturum confideret. Scivisse hoc Gallos et silentio men-

[p. 94] [scan. 142]


1
tem suam diu pressisse, donec iam ad congressum deueniendum esset; inuen-
2
tas exceptiones parvi momenti, quas sanctissimus attendendas minime iudi-
3
casset, nisi quovis tandem modo congressum promouendum ac tantundem
4
etiam Gallis indulgendum iudicasset. Itaque rediisse ad Ginettum, ut quem
5
iam ante omnes probauerant. Et ne ipso propter itineris longitudinem diu-
6
tius absente mora ulla tractationi interponeretur, se substitutum ad trac-
7
tatuum initia, ut hinc clare constet sanctissimum suis partibus nulla ratione
8
deesse voluisse. Se quidem carius habiturum, si huius negotii liber esse pos-
9
set, utpote eiusmodi rerum minus gnarum, sed quod sanctissimo ita placu-
10
erit, omnem se operam daturum, ut ad pacis studia omnium animi adducan-
11
tur. Laetari autem sibi cum nobis rem futuram, quod speret nostra pruden-
12
tia mediante omnia feliciter progressura esse. Laudare se promptitudinem
13
nostram in offerendo mandatum nostrum et hinc se colligere ex parte Caesa-
14
reae maiestatis candide et recte procedi, itaque sibi curae fore, ut quam
15
primum cum Gallis quae opus sunt agat. Quod autem Seruientus nondum
16
aduenerit et in praesenti maiori hebdomada etiam pietati aliquid dandum
17
videatur, petere a nobis, an non exspectandum usque post festum Paschae
18
putemus.

19
Nos actis pro tam beniuola oblatione gratiis collaudatoque sanctissimi
20
paterno affectu et repetita Caesaris inclinatione ad pacem, maxime quod hoc
21
aspectu in gratiam Gallorum Rossettum reuocari sustinuerit et arbitratus
22
fuerit sanctissimo in hac parte nihil praescribendum fuisse, respondimus
23
nobis perinde esse, sive soli d’Auausio exhibeatur mandatum sive eius colle-
24
gae aduentus exspectetur, plane hoc in arbitrio ipsius nuncii nos relinquere.
25
Quod tamen aliquanto pareat incivilius huiusmodi negocium deuotionis
26
zelum cuiuscunque in hoc sancto tempore impedire et credibile omnino sit
27
Auausium etiam suum collegam exspectare velle, nos minime abnuere, quin
28
negotium post ferias Paschales differre queat. Mansit igitur in ea sententia se
29
his proximis diebus nihil cum Auausio acturum, sed usque ad feriam 2. aut 3.
30
post Dominicam Resurrectionis exspectaturum. Si interea Seruientus adve-
31
niat, bene esse, sin minus, se nihilominus Auausium accessurum et de mutuo
32
edendis ac communicandis plenipotentiis cum ipso acturum.

33
Postea explicauimus ipsi, quae nobis super producenda ratihabitione Hispa-
34
nica in mandatis data essent, quod nimirum in ultima super praelimiaribus
35
Hamburgi habita conuentione actum fuerit, ut haec noua ratihabitio legatis
36
et plenipotentiariis Gallicis statim ad initium congressus in manus tradi
37
deberet. Id cum non per Hispanorum sed per Caesaris ministros actum
38
fuerit, hanc ratihabitionem ab Hispanis nobis traditam atque a Caesare man-
39
datum, ut dominum nuncium rogaremus, hanc Gallis daret recepta tamen
40
ab eis recognitione; sed nobis quandam occurrere dubitationem, an dominus
41
nuncius hoc in se velit recipere, quod in isto tractatu praeliminari sanctissi-
42
mus suas partes propter saluos conductus haereticis dandos nunquam inter-
43
ponere voluerit. Quod si ipsi graue videatur, recurrendum nobis fore ad
44
interpositionem Veneti.

[p. 95] [scan. 143]


1
Respondit ecclesiam Romanam hoc perpetuo obseruare, ut nullum actum
2
positiuum exerceat, quo haeretici aliquid iuris sibi inde adscribere possint, si
3
tamen res quaepiam non directe in praeiudicium ecclesiae aut religionis
4
tendat, posse etiam ecclesiae Romanae autoritatem interuenire. Se igitur
5
inspicere prius et ponderare istam ratihabitionem velle et postea quid sentiat
6
nobis aperturum. Deinde procedente colloquio suum studium in pro-
7
mouendis rebus Caesaris prolixe declarauit rogauitque, ut suae maiestati
8
ipsius officia recommendare vellemus. Facturum seipsum, nisi more
9
Italico pudore quodam deterreretur. Nos hoc liberaliter polliciti gratias
10
egimus pro transmisso breui apostolico atque rogauimus, quod et nobis
11
in Germania in more positum non esset ad eiusmodi breuia, quae certe
12
alicuius negocii et personae offerentis commendationem continerent, respon-
13
dere, sanctissimo renunciaret nos post beatorum pedum oscula suae sancti-
14
tati pro paterno in nos affectu humillimas agere gratias nihilque omissuros,
15
quod ad sanctum hoc pacis negocium atque ecclesiae catholicae emolumen-
16
tum faceret. Quod et facturum se recepit. Tandem finito colloquio discessi-
17
mus deducti ab eo usque ad rhedam.

Dokumente