Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag
Die igitur sabbati 23. huius conuenimus Hispanos
eisque ordine, quae istis literis continerentur, exposuimus data etiam copia
Latina facta per me epistulae istius Mechelburgensis. Responderunt, sibi quo-
que una nobiscum videri tum propositionem a Grieshemio factam ex offi-
cina artificiorum Saluii prodiisse, ut semina diffidentiae inter Danum et Cae-
sarem jaceret, tum et epistolam Mechelburgensem ad parem scopum colli-
neare, itaque sine aliquo particulari responso utrumque transmittendum,
donec de mente Caesaris et Dani apertius nobis constare possit. Subiunxe-
runt autem se interea literas a domino Francisco di Melo 18. huius mensis
datas accepisse, quibus ille auxilia Dano euentualiter promittat; rogare, ut
significemus legatis Osnabrugensibus, quo de ea intentione regis legatos cer-
tiores facere velint. Inter alia notarunt Grieshemium sibi valde suspectum
internuncium videri, quod nobis insalutatis hinc discessisset.
Itaque iussu domini comitis aliquando prolixius ipsis exposui, quantum ipsi
fidendum aut non fidendum videatur, ne proditoris potius loco ipsum habe-
rent. Quod vero ad oblata auxilia attineret, etsi diximus nos hac de re legatos
Caesaris monituros, visum tamen mihi postea fuit extractum ex epistula do-
mini Francisci di Melo seorsim a domino Sauedra petere, quem etiam liben-
ter misit hac tamen cautione, ut composito in eam sententiam ad Osnabru-
genses scripto statim comburerem, quod nollet huiusmodi secreta in manus
amanuensium deuenire. Itaque notis occultis postea literis ad Caesaris lega-
tos Osnabrugae inserui. Domino comiti de Nassau tamen extractum hunc
misi, quem is apud se retinuit nec remisit nisi copiam; altero tamen die venit
ad me secretarius offerens authenticum Hispanicum cum excusatione errore
fuisse retentum. Respondi copiam a me combustam, posse dominum comi-
tem retinere hoc authenticum, Hispanos tantum cupere, ne huiusmodi arcana
cancellariarum manibus fidantur.
Vom 23. diß schreiben wir an die Kayserlichen commissarios zu Oßnabrukh,
waß wir dißortts mit denn Spanischen communicirt und sie unß hingegen
wegen don Francisco di Melo ihnen anzefüegen vertrauet [ 148].