Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag

42
19 Postero] am Rande: Deinde cum Veneto.
Postero die dominico Venetum accessimus et quae ad
20
ipsum pertinere videbantur retulimus, sermone quidem Italico, sed in hunc
21
sensum: Duo nobis nuper ab Excellentia Vestra proposita fuere, primo de
22
expeditione residentis Gallici apud landgrauiam Hassiae quoad remissionem
23
vectigalis, quod vulgo licentas appellant, deinde de explorando Danicorum
24
legatorum animo, quomodo laturi essent adhortationem ipsius, quam facere
25
decreuerat. Cum igitur necesse nobis fuerit de his cum Caesareae maiestatis
26
legatis Osnabrugae agentibus conferre eorumque responsum pridie accepe-
27
rimus, aequum esse censuimus, quid ipsi sentiant, Excellentiam Vestram
28
paucis edocere. Et quidem quantum ad remissionem licentarum attinet, eius-
29
dem nobiscum sententiae sunt, negocium hoc tandem aliquando executioni
30
mandari oportere, sed addunt sibi videri modum, ut oportet, exequendi
31
inueniri non posse, priusquam omnes plenipotentiarii et alii quorum interest
32
deputati una conuenissent, maxime quod iam etiam princeps Danicae lega-
33
tionis Osnabruga absit, cuius quidem opera ad tractandum cum Suecis om-
34
nino necessaria fuerit. Itaque satius fore totum negocium in suspenso relin-
35
quere, donec et reliqui aduenissent. Posse tamen interea moneri magistratum
36
ciuium, ut curaret publicari mercatum immunem et liberum, ea quidem for-
37
ma, ut omnibus qua civibus et indigenis qua externis non obstantibus
38
statutis municipalibus liceat liberumque [sit] toto durantis congressus tem-

[p. 66] [scan. 114]


1
pore res venales cuiuscunque generis importare et venum exponere, non
2
obstantibus statutis in contrarium, id quod et nobis probatur. Intelleximus
3
enim, cum nuper eadem de re cum regimine episcopali huius urbis ageremus,
4
ipsos plane eiusdem opinionis esse, quod dicerent mercatores ciues nolle
5
externos ferre, ut merces suas publice venum exponant, inde cariorem anno-
6
nam fieri et pretium rerum in dies augeri ob studium monopolii, quod isti
7
ciues exercere nituntur.

8
Quod alteram propositionis partem concernit, laudant sane dicti legati Ex-
9
cellentiae Vestrae zelum insignem pro pacis negocio promouendo et parati
10
omnino essent ipsius desiderio satisfacere, siquidem necessitas ita postula-
11
ret. Sed quod iam certis argumentis didicerant nec Suecorum intentionem
12
esse ob ingressum sui exercitus in Holsatiam tractatus pacis ullo modo
13
remorari nec etiam Danos eapropter mediatoris munus deserere velle, veriti
14
sunt, si verba ipsis hoc nomine facerent et quo sensu Excellentia Vestra ad
15
ipsos scribere decreuisset, ne molestius ferrent atque ita interpretarentur,
16
quasi frustraneum sit, eius rei ipsos admoneri, ad quam ipsi sua sponte
17
prompti essent. Etsi enim cancellarius Danicus

43
Justus (Jobst) Höge.
Osnabruga abierit, tamen
18
reliquisse ipsum reliquos collegas in eadem illa qualitate mediatorum, qua ab
19
rege suo missi essent, atque insuper perdiserte pollicitum se brevi rediturum
20
esse. Speramus itaque Excellentiam Vestram hanc excusationem libenter
21
approbaturam et per seipsam perspecturam rebus sic stantibus nulla adhor-
22
tatione particulari nec ad Danos nec ad Suecos opus fore.

23
Respondit non habere se quod replicet ad ea, quae a nobis indicata essent, se
24
nulla alia consideratione operam suam interponere, nisi quatenus praesens
25
negocium hoc requirere videretur, si minus id necessarium iudicent vel ipsi
26
quorum interest vel mutatae rerum circumstantiae non ferant, sibi perinde
27
esse. Quod igitur ad primum punctum attineret, facile se in nostram descen-
28
dere sententiam, expectandum fore omnium plenipotentiariorum conuen-
29
tum, se enim literis ex Hollandia edoctum illos ordines de remittendis li-
30
centis nihil quicquam statuere voluisse, sed potestatem dedisse suis legatis,
31
ut, quando Monasterium venissent reliquorumque opiniones percepissent,
32
statuerent id, quod ex usu communi esse videretur. Itaque landgrauiae soli-
33
us consensum conditionalem minime sufficere. Sed quod de mercatu libero
34
instituendo innuere nobis placuerit, id quoque difficultatibus expositum vi-
35
deri, haud mercatores huius urbis aequo animo laturos, ut admissis palam
36
omnibus nundinariis propolis etiam quibuscunque exteris commodum et
37
lucrum ipsis imminuatur, maxime quod polliceantur amotis licentarum exac-
38
tionibus se abunde mercium et tollerabili precio aduecturos esse, ut putaret
39
etiam hoc differi ad communem congressum oportere.

40
De secundo puncto nullam sibi aliam mentem fuisse, quam mitigare exulce-
41
ratos partium animos, ne ob eam rem pacis salutare negocium impediretur.
42
Cum igitur audiat ipsos nihil eiusmodi cogitare, nolle se intempestiua ad-

[p. 67] [scan. 115]


1
monitione ulli molestum esse; sibi quidem a principio statim visum Suecos
2
inuasione ducatus Holsatiae nihil aliud quaerere, quam ut exercitum reficere
3
atque ineunte vere auctis viribus in Caesarem ducere possent, neutiquam
4
vero, ut nouum et suae quidem religionis complicem suis ceruicibus hostem
5
inducerent. Adiecit deinde se postremis ex Gallia acceptis iterum certiorem
6
redditum, nouum mandatum ad plenipotentiarios Gallicos transmissum, ut
7
etiam non perfecto nouae confoederationis negocio cum Hollandis Mona-
8
sterium abeant demandato, quod superesset, alteri cuipiam aut, si ita res
9
postulare videretur, remanente uno legatorum. Itaque se plane confidere
10
ipsos ante finem huius mensis hic adfuturos esse. Negocium autem istius
11
nouae confoederationis in eo haerere, quod Galli velint eatenus extendere,
12
ut Hollandi iis, qui bellum Galliae inferrent, pariter bellum mouere deberent
13
absque discrimine, quicunque tandem essent, sed hos ad bellum Hispanis
14
tantum, casu quo Gallos aggrederentur, inferendum consentire, cum impe-
15
rio autem amicitiam et pacem retinere velle.

Dokumente