Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch
Die autem mercurii, 23. huius, conuenimus His-
panos, dominum Saauedram et comitem Zappatam, absente tum Bruno
conferendi caussa super quibusdam punctis in instructione ipsorum com-
prehensis iuxta ea, quae Caesar nobis in instructione secretiori 23. Septem-
bris mandauerat. Usi autem sumus oratione eius modi:
Vidimus instructionem et mandata regis catholici, quibus legatos suos ad
tractationem pacis accedere voluit. Agimus denuo gratias pro communica-
tione tanta beneuolentiae significatione facta facileque deprehendimus Ex-
cellentias Vestras spem nostram de summa ipsorum humanitate conceptam
etiam facto superare conari. Hoc maiori studio nos deuinciri fatemur, ut eo-
rundem votis ubicunque feret occasio correspondeamus, quod et perlibenter
sumus facturi tum priuatae amicitiae conseruandae tum publico rei com-
munis bono et commodo. Caeterum dabunt nobis veniam, cum ex oratione
nostra intelligent, id a nobis quaeri, ut familiari colloquio, quae ab utraque
Caesaris et regis instructione dubia esse possunt, in medium conferantur et
expendantur. Animaduertimus autem regiam instructionem circa inuetcra-
tam praecedentiae controuersiam inter Hispaniae et Galliae coronas, suspen-
sionem armorum, syncerioris pacis media cautamque cum pontificio legato
agendi dexteritatem versari et in plerisque eam regis catholici mentem in-
dicari, quae facile cum Caesaris voluntate et iudicio conuenire possit. Quae
res absque dubio Caesaream maiestatem summa voluptate et aequanimitate
afficiet, cum hoc modo spes affulgeat maior aduersariorum peruicaciam tam
constanti totius augustissimae domus coniunctione perfringi tandem opta-
tamque pacem vel inuitis extorqueri posse; quapropter de singulis breuiter
sententiam nostram declarabimus.
Et primo quidem: Etsi modum de componenda praecedentiae controuersia
sapienter excogitatum fateamur, si usus ferat, ut uniuersis una conuenire et
coram agere necesse sit, attamen quod res admodum lubrica multisque dis-
ceptoribus obnoxia esse videatur, in forma concilii coire, propositiones au-
dire , confutare, disputare facileque verborum aut linguae intemperantia aut
sermonis insolentioris vehementia animi legatorum acerbius commoueri
atque a se inuicem abalienari possent, nobis videretur satius fore in medio
relictis eiusmodi conuentibus, quae proponenda veniunt, in scriptis delectis
mediatoribus exhibere, ut ipsi dein belligerantium plenipotentiariis tradant
eorumque sententias exquirant. De isto autem procedendi modo suo tem-
pore et loco cum ipsis mediatoribus agi et saluis saluandis agi poterit.
Ad suspensionem armorum quod attinet, sapientissimi regis mentem cum
iis, quae haud ita pridem a nobis nomine augustissimi domini Imperatoris
proposita sunt, quam optime conuenire vehementer gaudemus nobisque
gratulamur. Omnino enim ita se res habet, ut plus hinc commodi ad hostes
quam ad nos manare videamus spe insuper pacem aliquando aequam con-
ficiendi prorsus abscissa. Nec diffidemur propositionem hanc nos admo-
dum sollicitos habuisse, ut inde operae precium iudicauerimus, quae utrin-
que adduci posse viderentur, in cartam coniicere et cum Excellentissimis
Dominis communicare, pergratum habituri, si et ipsi super his iudicium su-
um proferre non grauabuntur.
Tertio loco unicum paci conficiendae medium proponi videmus, ut mutua
eorum, quae bello ablata sunt, restitutio fiat. Eadem Caesari mens, idem
sensus. Ne tamen per incerta vagetur tam aequa et iusta postulatio, visum
fuit, cancellos quosdam adhibere hancque restitutionem ad terminos pacis
cum rege Galliarum Ratisbonae superioribus annis initae restringere. Nec
facile Caesarem ab hac opinione sese dimoueri passurum credimus. At vero,
quod hoc negocium pacis non prorsus ex nostrae voluntatis arbitrio metiri
poterimus, quin plurima etiam pars ab aduersariorum siue pertinacia siue
peruicacia dependeat, etiam atque etiam considerare debemus, an ullo modo
effici posse sperandum, ut aduersarii tot a se occupatis prouinciis, arcibus
locisque munitis sua sponte aut pactione decedant et, si spes minus certa sit,
an dubio potius Marte, quae erepta nobis sunt, vindicatum ire, an vero certa,
quae adhuc in nostra potestate sunt, incertae amissorum recuperationi prae-
ferre debeamus. Vix enim credibile esse videtur Gallos (ut hoc loco de Suecis
nihil dicamus) in Germania Brisiaco, utraque Alsatia, tota Lotharingia, in
Italia Sabaudia, Pedemontio, in Hispania Catalaunia, Perpigniano, Salecio
, in
Belgio Theonvilla, Atrebato, Hesdino
, aliis tam facile cessuros, ut nullum
sibi oppidum, nullam arcem, nullum portum, nullum populum eximium at-
que vel hactenus securitati suae in posteros consultum velint. Interea fateri
cogimur Caesarem armis, pecuniis, viris, commeatibus exhaustum sub tanto
onere quodammodo fatiscere nec esse bello diutius ferendo. Germaniae
principes, etiam qui ab initio belli socii, tot calamitatibus fracti quietem
optant et parum abest, quin ab ipso hoste quovis etiam modo emendicatum
ire festinent, ut Caesarem, nisi consentiat, deserturi potius quam ulla ratione
ad longiorem belli continuationem induci posse videantur.
Dicent forte Excellentissimi Domini regem catholicum Caesari non defutu-
rum, auxilia conuenientia submissurum. Equidem sperat id Caesar, sed eo res
rediit, ut propemodum nulla auxiliorum ratio subleuandis rebus tantopere
afflictis sufficere nec ulla ratione nisi pace et tranquillitate remedium con-
ueniens afferri posse videatur. Cupimus itaque edoceri, quae mens, quae
sententia, si quidem ad huiusmodi extrema deueniendum sit, regi catholico
maneat, quid quantumve, an nihil cedere decreuerit; quibus viribus, qua
spe, quibus consiliis res communes in tuto collocari posse arbitretur. Haec
enim omnia nobis prius deliberanda et discutienda videntur, quam cum ad-
uersariis in ullam tractationem descendere necesse habeamus.
De explorandis Gallorum consiliis quoad pacis negocium, de agendi dexteri-
tate cum legato apostolico, etiam Veneto, alio loco forte commodius tractare
poterimus, placeat modo Excellentiis Vestris suum animi sensum nobis
circa praedicta aperire. Haec cum dixissem, obtuli ipsis discursum de suspen-
sione armorum, de quo supra memini, et subiunxi latius ibi statum totum
belli in Germania explicari et ante oculos poni, ex quo necessitatem quae-
stionis nostrae facile deprehendere possint. Videatur hic discursus ad acta
[ 112].
Ad haec Saauedra paululum cum Zappata collocutus Italico sermone res-
pondit in hanc fere sententiam: Non opus fuisse ulteriori gratiarum actione,
se instructionem suam libenter nobiscum communicasse et porro quae opus
forent communicaturos, non se dubitare de reciproca nostra beniuolentia,
quod satis iam re ipsa compertum habeant, quantum studii in exhibendo mu-
tuo amicitiae officio poneremus. Quoad propositionem nostram, ordinem qui
a nobis seruaturum. Et primo de modo ratione controuersiae de praecedentia
obseruando sibi quoque easdem difficultates considerandas venire ac ea-
propter non displicere modum a nobis propositum, caeterum scripsisse ad
dominum Franciscum de Mello, quid ipse facto consultius iudicaret. De
suspensione armorum nullam inter Caesarem et regem catholicum fore maio-
rem difficultatem, constare sibi, quae incommoda hinc ad Caesarem totamque
domum Austriacam peruentura sint; si tamen aliquid hac in re concedendum
fuerit, posse de mediis et conditionibus accuratius cogitari nec nisi breues
admittendas fore. Quod vero attinet ad quaestionem huius colloquii prin-
cipalem, scilicet de mutua restitutione bello ereptorum et quibus rebus ob
pacis maiorem promotionem hostibus cedendum videatur, nihil se de mente
regis sui aliud perspectum habere, quam nihil Gallis omnino relinquendum
esse, nec se aliam habere instructionem, quam quae nobis oblata fuerit.
Videri sibi admodum intempestiue et praepropere hanc moueri quaesti-
onem, cum utrique consultius fuerit exspectare, qualia sint Gallorum po-
stulata; si enim illi resciscant, quemadmodum ex cancellariis omnia mani-
festari procliue sit, Caesarem et catholicum regem eo usque animum de-
misisse, ut cedendo potius quam repugnando pacem redimere velint, nihil
moderatum a Gallis expectandum fore. Sibi quidem ita videri cum decoro et
auctoritate in hoc pacis tractatu procedendum, quid aduersarii postulaturi sint,
expectandum nulloque modo animum demittendum esse. Hoc si vide rint illi,
impetum suum remissuros et ad aequioras conditiones descensuros esse.
Notam esse Gallorum naturam, insolentes et fastosos esse, quoties se timeri
arbitrentur, sin audaci et forti animo cupiditatibus suis obuiam iri animad-
uertant, plurimum ardoris sui natiui remittere solere. Sibi constare, etsi alia
forte mente fuerint, clade tamen Guebriani exercitus
Jean Baptiste de Budes (1602–1643), comte de Guébriant, franz. Marschall, führte seit 1640
das Oberkommando über die Weimarische Armee und erlag am Tage der Schlacht von Tuttlingen,
an der er nicht mehr teilnahm, einer kurz zuvor erhaltenen Verwundung. Vgl. H. Lahrkamp,
von Werth S. 131ff und F. W. Barthold II S. 473ff.
accepta Gallos pacem
serio spectare. Et vero caussas illos habere admodum graues, cur pacem
aequam bello praeferre debeant. Regnum Galliae non minus ac Germaniam
ditionesve Caesaris haereditarias armis, viris, commeatu, pecuniis exhaustum
esse. Et modo iustus aliquando exercitus intra fines irruat, plus terroris,
confusionum, dissensionum quam unquam in Germania auditum iri. Multos
pro rerum humanarum varietate casus accidere posse, quibus totum regni
statum conquassari necesse sit. Quid si regina durante tutela moriatur? Quid si
ipse rex, eius frater ? Quinque aut quatuor annorum pueros, plurimis infirmam
hanc aetatulam expositam vitae periculis. Et Caesari unius septimanae cru-
dele fatum binos eripuisse filiolos . Quaestorum avaritia in tributis impo-
nendis et exigendis plures iam seditiones concitatas. Compressas quidem, sed
velut ignem cinere leui alimento in apertum erumpere posse. Metui a militiae
ducibus turbas, quorum variae et insatiabiles praetensiones. Nec omnino
Hugonottos quieturos, usuros propediem rerum occasione et pro libertate
sectae suae pugnaturos. Quodvis horum accidentium sufficere posse ad for-
tunam Galliae inclinandam, ut spacium Caesar rexque catholicus nancisci
possint rebus suis inuigilandi seque aduersus iniquiora aduersariorum po-
stulata firmandi. Gallos tam vaecordes non esse, quin perspiciant, si pacem
nisi retentis his vel illis locis munitis, portubus, prouinciis admittere nolint,
firmam non habituros, cum Hispani semper de recuperandis huiusmodi
bonis solliciti sint futuri nullamque neglecturi occasionem.
De caeteris se quoque sententias suas data occasione nobiscum conferre
paratos. Et de interpositione quidem sedis apostolicae, rem esse magni
momenti, negligi eam non posse ob reuerentiam, quae a Caesare et rege
catholico ipsi debeatur, et multum referre sedis apostolicae auctoritatem a
nostra parte stare. Interea tamen se non ignorare multa ab huiusmodi cardi-
nalibus et legatis apostolicis tentari, quae nec temporis nec Caesaris aut
regis catholici praesens conditio ferret, hinc sedulo attendendum, ut in iis
rebus, quae haereticorum caussas concernunt, cautius agamus remque eo
deducamus, ne facile his se rebus legatus apostolicus immisceat.
His auditis rogauimus, ne aegre ferrent nostram propositionem, Caesarem
anxium esse, qui tam graue negocium commode ad finem deduci possit, non
ea mente, ut statim re ipsa hoc vel illud dimittendum suadeat, sed ut rerum
momentis utrinque mature expensis eo firmius, quid uno vel altero casu
statuendum esset, deliberare possimus.
Postea, quae Caesar circa curialia visitationum nobis rescripsisset, indicaui-
mus. Et illi exemplar nobis epistulae, quam Venetus ad Gallos hoc nomine
scribere decreuisset, ostenderunt, qua perlecta et expensa consilium Veneti
adprobauimus, hac enim ratione caueri, ne Galli nos generalitate verborum,
qua in sua prima responsione erga Venetum usi sunt, eludere possent.