Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Sonntag
Die 13. huius in compensationem prioris officii inuisi-
mus ad oratorem Venetum sermone ut fit vario et de diuersis quae inciderant
rebus. Recensuit ille breuiter, quae Galli in senatu ordinum Hollandiae publice
egissent, quorum summa est: Primo huius mensis ipsos in senatum admissos
exhibitis literis credentialibus exposuisse regis sui curam et studium conser-
uandi amicitiam ipsorum et quod intermittere noluerit, quin per legatos
suos ad pacem de iis, quae communem utrinque utilitatem concernere pos-
sent, communicaret. Sibi dein curae fore ante omnia, ut elector Palatinus
(hoc enim titulo in literis regiis nominatum) dignitati et prouinciis suis resti-
tueretur, tumut reliquii etiam imperi principes
ut reliqui imperii principes
et ordines sua pace et libertate
fruerentur. Postea etiam commissarios ex senatu petiisse, cum quibus seorsim
de rebus necessariis agere possent. Gratias a praeside consilii actas ac delec-
tos secretiori colloquio.
De itinere eorum huc prosequendo nihil adhuc certi, nisi quod ab Hispanis
intellexerit cursorem Parisianum per Flandriam nuper in Hollandiam cum
nouis a rege mandatis transiisse, quibus opinio sit ipsos ad maturandum iter
admoneri, fama iam crebrescente Montsonium
ab exercitu Hispano cap-
tum.
Nos de caussa Palatiniana regessimus Caesarem adhuc nihil nobis man-
dasse et forte plurimum hoc difficultatis habiturum, quod nullatenus ad
exteros principes, sed solum ad Caesarem et imperii electores spectare videa-
tur. De reliquis imperii principibus frustra laborare Gallum, cum omnes,
quantum secundum leges Imperii fieri 〈...〉 potuerit, restituti sint. Potius
ea, quae ad statum regni Francici proprie pertinerent, spectanda atque in
tractationem deducenda fore. Ille tamen visus est suopte Marte putare om-
nino caussam Palatinianam ad hosce tractatus generales reuocandam fore,
alioqui Gallis eorumque sociis ansam datum iri, ut viceversa plurima ex-
cipiant aut nullo modo tractationi locum dent. Putabat autem vel alter-
natione vel adiunctione octaui electoris controuersiam hanc componi posse,
quorum utrumque legibus fundamentalibus imperii aduersari nec admitti
paucis ostendimus. Et huiusmodi consilia dudum etiam a defuncto Palatino
cum Bethemo Gaborio in medium allata fuisse.
Et cum denuo mentionem de suspensione armorum iniicienti opponeremus
plurimum hic difficultatis versari, si quis enim statum belli, quo Germania
implicata est, penitius consideret, facile animaduersurum huiusmodi inducias
praesertim longiori tempore definitas non solum e re Caesaris non esse, sed
et neutiquam ad pacem ineundam facete, quod aduersarii res suas, quo
longius extractae, hoc magis auctum iri palam videant, Caesare interea pro-
priis in visceribus consumpto: subiecit longiores quidem non admittendas,
sed tamen, quando iam spes aliqua sit de pace conuentum iri, non omnino
respuendas.
Deinde exposuimus sollicitari nos a mercatoribus, ut curaremus tolli istas
militares exactiones, quas vulgo licentas vocant, quo liberius importari res
necessariae possent, et nos hic officio nostro minime defuturos facileque
cum militiae Caesareae praesidiorumque praefectis, ut huiusmodi extorsioni-
bus abstineri curarent, acturos. Constare enim nobis Caesarem haud qua-
quam passurum, ut hoc nomine molestia qualisqualis congredientibus ad pacis
negocium obueniat, sed opus fore, ut idem quoque ab aduersae partis prae-
sidiis et militibus obseruetur. Qua in re ipsum dominum oratorem pro inter-
positoris iure officium et auctoritatem interponere debere, ut scribat ad Hol-
landos, landgrauiam Hassiae, Suecos, quemadmodum intellexerimus idem
hoc ab ipso per mercatores petitum fuisse. Respondit sibi neutiquam graue
esse huiusmodi literas exarare operaque sua negocium hoc promouere,
maxime cum a nobis intelligat hoc etiam conuentioni praeliminari conforme
esse. Finito tandem huiusmodi dissertatiunculis colloquio discessimus.
mus ad oratorem Venetum sermone ut fit vario et de diuersis quae inciderant
rebus. Recensuit ille breuiter, quae Galli in senatu ordinum Hollandiae publice
egissent, quorum summa est: Primo huius mensis ipsos in senatum admissos
exhibitis literis credentialibus exposuisse regis sui curam et studium conser-
uandi amicitiam ipsorum et quod intermittere noluerit, quin per legatos
suos ad pacem de iis, quae communem utrinque utilitatem concernere pos-
sent, communicaret. Sibi dein curae fore ante omnia, ut elector Palatinus
(hoc enim titulo in literis regiis nominatum) dignitati et prouinciis suis resti-
tueretur, tum