Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Donnerstag
Die jovis post prandium rediere ad nos loco prae-
dicto et, cum Bruinius paucis praefatus esset dominos legatos responsum
suum ad ea, quae pridie ipsis proposuissemus, scripto comprehendisse, id
nobis tradidit tenoris subsequentis [ 74].
Secessimus paulisper ut legeremus et mox collatis sententiis respondimus in
hunc modum: Pergratum nobis fuit intelligere Excellentissimos Dominos pro
facta communicatione mutuaeque beniuolentiae et confidentiae officiis non
solum gratias inprimis augustissimo Caesari tum et nobis agere, sed etiam
paria se mandata obseruandae confidentiae mutuique officii a regi catholico
habere contestari nec dubitamus de summa animi ipsorum ad communis
caussae defensionem propensione. Quod autem, priusquam nobis mentem et
intentionem regis adeoque instructionum suarum contenta aperiant, ad do-
minum marchionem de Castell Roderigo
referendum censeant, id quidem
nos moleste habere non possumus, quanquam nobis constat Caesarem iam
pridem ipsi quoque exemplar huius instructionis tradidisse, ut, quid in vice
rependenda erga nos obseruari velit, dominos legatos facile hactenus edocere
potuerit.
Interea tamen officii nostri esse putamus admonere, quod iam dudum ad-
uersarii obtendere in publicum ausi sint ipsos dominos legatos per se nihil in
hoc pacis negotio agere posse, sed prorsus a nutu et directione praefati
domini marchionis dependere, adeo ut, nisi is quoque adsit, cum caeteris nihil
omnino concludi possit. Atque hinc rex quoque Daniae motus tum per
legatos suos Osnabrugae Caesareae maiestatis legatos tum suam maiesta-
tem ipsammet Viennae per suum residentem hoc nomine interpellauerit,
quod, si ergo procedente tractatu aduersariis de huiusmodi relationibus sub-
oleat, verendum certe erit, ne hinc aliqua rei communi difficultas oriatur.
De exsequendis visitationum et salutationum officiis habemus singularia
mandata a Caesare, et primo quidem, quomodo legatum pontificium ac dein
Venetum salutare quaeque apud utrumque occasione salutationis proponere
debeamus, inprimis quod Venetus eo, quo reliqui regii legati, honore et
officio salua dignitatis et ordinis praerogatiua excipiendus sit, qua quidem in
re utrobique nullam fore difficultatem existimamus.
Quod autem ad legatos regis christianissimi attinet, iubemur expectare,
donec se apud legatum apostolicum legitimaverint nobisque aduentum suum
denunciauerint, tum demum ipsos velut hospites in terris Caesaris aduenientes
salutare et invisere. De Hollandis nulla nobis visitationum aut salutationum
officia iniuncta: audiri tamen, si quid proponere vellent, eorumque postulata
cum dominis legatis regis catholici conferri debere. In caeteris beniuolentiae
signa non abnuenda, quod termini neutralitatis, qui dudum Ratisbonae anno,
ni fallor, 1630 erga ipsos observati , nondum sublati essent.
Ratihabitionem nouam praeliminarium ad manum esse perlibenter audiui-
mus, quod tamen res ista proprie dominum comitem Auersperghium con-
cernat, conuenire putamus, ut ipse prius certior reddatur, quod si placeat
nobis eandem consignari haud aegre parebimus dataque syngrapha recipie-
mus. Rogamus autem dominos legatos, ut ipsi quoque ad eundem Auers-
pergium scribere ne graventur.
Ad haec Brunus: Confirmari nostra oratione, quae hactenus liberaliter et
prolixe polliciti simus, ideoque magis sese ad mutua officia obligari, gra-
tiasque agere, quod ipsos de obiectionibus aduersariorum informare volu-
erimus; fieri tamen ipsis iniuriam, sese omnes et singulariter singulos suf-
ficientibus plenipotentiis instructos esse, adeo ut singuli potestatem habe-
ant tractandi et concludendi, paratosque si cupiamus authographa ipsa nobis
exhibere. Quod autem ad instructiones et informationes seorsim datas atti-
net, esse istas documenta separata nec quenquam legatorum ad communica-
tionem eorum in publicum obligari, sicut nec ipsi Galli suas ostenturi sint.
Quae circa visitationum et salutationum officia a nobis commemorata, per-
libenter se audiuisse ac talia esse, quae et ipsi in multis sequi possint. Esse
tamen nonnullas considerationes circa visitationem et salutationem Gallo-
rum nec sibi per omnia consultum videri, ut expectetur, donec aduentum
suum nobis indicassent aut sese ad legatum apostolicum legitimassent. Quid
enim, si ipsi priores aduenissent? Auersperghio ut, quid de ratihabitione
fieri velit, scribatur se non abnuere.
Nos pro oblata communicatione plenipotentiarum gratias egimus modeste
excusantes opus non esse, quod nulla nobis dubitandi caussa subsit. Ad
dubium circa visitationes videri et nobis ea de re Caesarem interpellari de-
bere, cum satis adhuc temporis, priusquam Galli adueniant, superfuturum
credamus. Sin vero praeoccuparent, nos cum dominis legatis consilium ex
arena capturos, quid facto opus videatur. Ita soluto colloquio domum rediere.
Misit postea don Saavedra suam plenipotentiam ad me per puerum, qua cum
domino comite communicata copiam remisso originali apud acta retinui [75].