Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Dienstag
Martis 10. huius mensis. Cum nobis visum esset
comparentibus iam Monasterii omnibus tribus plenipotentiariis Hispanicis
iuxta instructionem sacrae Caesarae maiestatis secretiorem colloquiis de
rebus ad futuros tractatus pertinentibus initium facere iisque exemplar seu
copiam instructionis Latinae exhibere, ut, quae ipsorum super ibi contentis
mens esset, intelligere mature possemus, dominus comes de Nassau die deci-
ma Novembris anno 1643 ante prandium misso ad dominum comitem
Zappata famulo petiit, ut vocatis, quando ipsi commodum esset, ad se reli-
quis collegiis horam indicaret, qua a nobis conveniri possent; habere enim
nos, quae iussu domini Imperatoris cum ipsis communicare vellemus. Sed
responsum se et collegas suos ad dominum comitem una venturos quaeque
ipsos [!] vellemus percepturos esse. Venerunt itaque a prandio circiter horam
tertiam et, cum consedissemus, iussu domini comitis pauca idiomate Gallico,
ut ex me caussam conuocationis audire vellent, praefantis in hunc modum
ipsos allocutus sum:
Excellentissimi Domini. Cum sacra Caesarea maiestas pro summo suo pacis in
orbe christiano restaurandae desiderio et studio nobis in mandatis dederit,
prae omnibus cum regiae catholicae maiestatis legatis et plenipotentiariis de
hoc tam gravi pacis negocio mature, diligenter, syncere et confidenter, quae
facto opus viderentur, communicare, ut in caussa hac utramque Caesaream et
regiam maiestatem pro mutua sanguinis et affinitatis propinquitate commu-
niter concernente eo maiori facilitate totiusque rei catholicae bono ad felicem
exitum pervenire possimus, sane vehementer gaudemus Excellentias Vestras
adventum suum tantopere a nobis desideratum hactenus accelerare voluisse,
ut inde nobis occasio sit, priusquam aduersariorum mandatarii aduenissent,
de rebus futuro congressui necessariis cum ipsis conferre. Sic enim inter-
pretamur Excellentias Vestras hoc tanto studio quasi toti christiano orbi
testatum facere voluisse non minus regem catholicum ac Caesarem nihil non
paci publicae reducendae facturum falsoque ambos cupiditatis bellum diutius
protrahendi insimulari. Quemadmodum igitur, quod ad nos attinet, promp-
ti paratique sumus cum Excellentiis Vestris ex mente augustissimi domini
Imperatoris de iis, quae ad summam negotii instituti pertinent, quandocun-
que placuerit, amice familiariterque conferre et plane tales nos praestare, ut
caussam hanc communem cum Excellentiis Vestris voce, consilio et viribus
unitis peregisse et defendisse aduersariis videamur, ita neutiquam dubitamus
eosdem a regia catholica maiestate similiter, ut pari fiducia suas quoque
intentiones nobiscum communicent, instructos fore. Ut autem futuris collo-
quiis et deliberationibus ex nostra parte initium fiat, exhibemus ipsis exem-
plar instructionis a Caesarea maiestate nobis concreditae enixe rogantes, ut
id pro sua commoditate perlegere, expendere sensumque suum et mentem
nobis desuper, quam primum fieri poterit, aperire ne grauentur, rem inpri-
mis Caesarae maiestati tum et nobis pergratam facturi, quam et mutua
beniuolentia compensare studebimus.
Haec cum dixissem, duas copias Latinarum instructionum exemplaribus
Vienna missis per omnia conformes domino comiti Zappata obtuli. Is
paulisper honore et praeeminentia accipiendi don Diego oblato recepit qui-
dem, sed mox domino Bruin tradens, ut paucis quae viderentur responderet,
monuit. Et ille gratias egit perliberaliter Caesarae maiestati pro tam benigna
voluntate nobisque, quod tanta cum promptitudine mutua communicationis
et correspondentiae officia obtulissemus, deinde contestatus rcgiam quoque
catholicam maiestatem paria ipsis mandata dedisse nec intermissuros, quae ad
mutuae huius beniuolentiae et correspondentiae conseruationem caussaeque
communis promotionem facere posse videbuntur. Ad extremum subiunxit
legere se velle oblatam instructionem cumque nobis etiam regis sui mentem et
consilia fideliter communicare, interea se pariter humanitatis et beniuolentiae
officia nobis deferre.
Replicaui pergratam hanc ipsorum declarationem Caesari maiestati futuram,
ut quae de optima regis catholici voluntate circa praesens negocium minime
dubitet, nos autem pro tanta animi ipsorum promptitudine, et quod ad nos
potius commeare quam nos domi suae expectare maluissent, maximas agere
gratias daturosque operam, ut ne quid hoc loco a nobis desiderari possit. Pari
modo et comes Zapata et don Diego, ille quidem Gallico hic autem Hispani-
co et Italico sermone, tum regis volutatem tum et suum quoque studium con-
testati sunt. Et sic sumpta licentia discessere.
Den 10. ut supra bei der ordinari seind unß von Kayserlicher Maiestät schrei-
ben einkommen vom dato Wien, den 28. Octobris, darinnen unser relation
vom 9. eiusdem beanttwortten und wegen daselbst angedeütter difficulteten
wegen des gwalts ein newen umbgeferttigten gwaltsbrief schikhen. Darbei
auch communicirt wurdt zur nachricht, waß bei Ihr Maiestät der Dennemar-
kische resident, Dr. Bidembach
, umb befürderung der fridenstractaten [an-
gebracht] und daß Frankreich an Dennemarkh geschriben, daran ze sein,
das die Pfaltzischen sachen nit an Kayserlichen hof, sondern nunmehr zu
denn generaltractaten möchten gezogen werden, daher auch Dennemarkh,
wie gern er sonst Ihr Kayserlicher Maiestät hierunder ze deferiren genaigt
gewesen, auff den bestimbten tag niemandt an Kayserlichen hof schikhen
köndte [ 72].
Eodem ist auch vom secretari Söldner anttwortt und bericht einkommen
wegen befundnen erroris in decifrirung der newen instruction, mit über-
schikhung ettlicher beylagen, daß Savoyische wesen betreffend, zu denen in-
structionibus gehörig, de 28. Octobris [ 73].