Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
Perductis ad finem tractatibus, Caesar per suos Monasterii commissarios
mediatoribus gratias egit pro interpositis officiis, exhibito utrique seorsim
scripto, literis adiungens pretiosa munera, quae vel Norimbergae, vel Au-
gustae, vel alio quovis commodo ipsis loco, quem transituri essent reduces
in Italiam, ipsos expectarent. Et Venetus quidem non literas solum, sed et
munus Caesareum acceptavit, atque pro utroque humanissimas reposuit
gratias. Nuncius vero Apostolicus magno sincerae puritatis exemplo ob-
latum honorarium acceptare detrectavit
aliquo, ubi religioni catholicae nulla fuissent allata incommoda, suam na-
vasset operam, pro ea tamen absque speciali sedis Apostolicae licentia nihil
munusculi admissurus esset; nunc, postquam ita omni fructu caruerint
ipsius labores, ut impedire religionis praeiudicia non potuerit, ne quidem
expectare pontificia mandata velit. Et ad literas quidem Caesaris respondit
humanissime, non quidem propter acceptam gratiarum actionem, quam
propter Caesaream in se benevolentiam: optare se caetera asserens, ut me-
liore effectu comitatae fuissent suae intentiones. Quod si pax Monasteriensis
non sit iustitiae filia, optandum tamen ut eius fiat mater.
Summam adeo cautelam adhibuit nuncius, ne, qui nomen suum pacis di-
plomatibus insertum nolebat, quique eiusdem conditiones protestando
respuerat
Die Originalurkunden zweier Protesterklärungen, die der Nuntius am 14. Oktober gegen die
Verhandlungen in Osnabrück und am 26. Oktober 1648 gegen die Friedensunterzeichnung richtete,
befanden sich noch während des Siebenjährigen Krieges im Archiv des Minoritenkonvents zu
Münster. Ihren wörtlichen Text schrieb damals der Klosterarchivar P. Augustinus Westmarck
für die Klosterchronik ab ( Stadtarchiv Münster).
dem conditiones probare, quas minus aequas credebat et rei catholicae
nocivas.
A rege christianissimo similiter Munsterium accedebat missionarius qui-
dam Alexander Fabri Italus ex Bertinorio, secretarius pridem cardinalis
Mazarini, qui literas et gratiarum actionem ad nuncium et Venetum deferret,
adiunctis muneribus. Huius et literas et munera Venetus acceptavit; nun-
cius vero idem, quod Caesareis, responsum dedit. Et nihilominus priusquam
utrosque admitteret, tam illis, quam deinde huic praedixit, nolle se de ne-
gotiis executionem pacis concernentibus tractare.