Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
Illustrissime ac generosissime domine comes, sacrae Caesareae nec non in
Hungaria et Bohemia regiae maiestatis legate dignissime!
Quandoquidem nos ex huius diocoesis statibus per dominos consiliarios
reverendissimi et serenissimi nostri principis ad praesentem conventum con-
vocati referri cupivimus, quid per nostros in nupero conventu nostro de-
putatos tum salutando illustrissimam excellentiam vestram tum exponendo
ea, quae in mandatis habuerunt, effectum et quid responsi impetratum sit,
omnino post relationem auditam duximus necessarium non solum hoc no-
mine maximas illustrissimae excellentiae vestrae habere gratias, quod de-
putatos nostros benigne audiverit, sed etiam bonis responsionibus datis di-
miserit.
Ex iis itaque, quae oretenus exposita sunt, quia illustrissima excellentia
vestra praesertim vero ex memoriali pro maiori instructione relicto cogno-
verit, quam serio cupiamus, ut per apportationem victualium necessariorum
quorumcunque, dum in hac civitate pacis conciliandae causa commoratur,
ipsi bene sit; hoc autem commode fieri nequeat, nisi Hassici militis superio-
res contributiones singulis decem diebus ac ita singulis mensibus ter hacte-
nus extortas mitigent et simul ab omnibus extraordinariis exactionibus,
quas variis modis titulare et toties quoties illis placet multiplicare solent,
penitus abstineant et se Caesarianis imo et Suecicis, qui singulis mensibus
semel posthabitis omnibus extraordinariis impositionibus suas contribu-
tiones exigunt, conforment.
Per nimias enim hasce toties multiplicatas extorsiones rustici usque adeo ad
extrema redacti, ut plerique propterea sua praedia relinquere et feris bestiis
habitanda dare coacti sint, quos quotidie alii sequuntur.
Unde, quod in fovendis et alendis alatilibus et aliis ad vivendum necessariis
a rusticis conquiri deberet, per impossibilitatem cessat et quidem eo magis
propterea, quod Hassici milites magno numero huiusmodi contributiones
exigere et sub praetextu huius exactionis non solum, quae ad victum, dum
in exactionibus occupantur, ipsis necessaria, sed etiam, si quid rusticis super-
sit, alatilium simul auferre consueverunt. Et haec exactio tanta plerumque
fit indiscretione et insolentia, ut pluris constet miseris rusticis ista militum
insolentia, quam ipsa pro tempore contributio; huic accedit praeterquam,
quod propter nimis excessivas contributiones rustici suis dominis proprie-
tariis nihil quicquam pachtarum inferre possint, insuper non attenta hac
pachtarum carentia tam ecclesiastici quam nobiles aliique praedia proprie-
taria habentes domini certis impositionibus pro libitu indictis graventur.
Si autem haec nimis severa, si non crudelis exactio ad aequitatem redigeretur
et singulis duntaxat mensibus recurreret, quae ter in mense extorquetur,
certo quoque circa hanc civitatem designato districtu, ex quo utrimque sin-
gulis mensibus ex aequis portionibus per singulares et certos deputatos suble-
vatis ac solutis contributionibus nulli militum districtum eiusmodi ullius
exactionis causa ingrediendi ius ac fas esset utique darent operam rustici,
ut sine militum accessione suis locis exigenda porrigerentur. Hoc etiam
modo fieret, ut qui quicquam humeris suis vel per vecturas apportare inten-
derent securi essent ab incursionibus istorum militum, qui sub praetextu
contributionum exigendarum simul itinera infestant et Monasterium quid
apportare volentibus violenter, quod habent, auferunt.
Pro remedio autem huic malo ponendo, cum potissima fuerit causa in nu-
pero conventu a nobis facta deputationis illaque, quae tunc nos moverunt,
quia adhuc inemendata animadvertuntur.
Hinc per nostrum scriptum enixissime ab illustrissima excellentia vestra
petimus, ut, quod tunc deputati nostri oretenus, per memoriale autem in
scriptis relictum sollicitaverunt, ut ad effectum deducantur, gratiose promo-
vere dignetur; hoc enim modo non solum sibimet ipsi pro habendis necessa-
riis consulet, sed etiam a domino Deo ter maximo mercedem habebit, quod
miseris rusticis quotidianis anhelitibus mitigationem onerum petentibus sua
auctoritate, qua plurimum potest, subvenerit, ipsimet quoque nos humilli-
mis precibus et indefessis servitiis hanc praestandam gratiam rependere
studebimus, cum hoc illustrissimam excellentiam vestram divinae clemen-
tiae pro diuturna incolumitate ad promovendam feliciter pacis conciliatio-
nem eandemque felicissime perficiendam ex animo commendantes. Signa-
tum 1. Junii anno 1644.
Illustrissimae excellentiae vestrae
devotissimi et humillimi
deputati statuum diocoesis et provinciae
Monasteriensis.