Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag
Sabbato Sancto circa sextam vespertinam conuene-
runt nos domini mediatores et post faustam Paschalis festi adprecationem
primo nos certiores reddiderunt opera domini oratoris Veneti plenipotentia-
rios Gallicos reductos esse tandem ad concordiam, ita ut facta inuicem mutua
amicitiae sponsione se posthac unanimiter in negociis tractandis et expedien-
dis progressuros esse polliciti sint. Conclusum quidem Parisiis fuisse, ut
alteruter auocaretur, sed interponente se duce Longouillano et rogante, ne id
fieret, quod ambos tanto negocio tractando idoneos iudicaret et facile a se
eorum dissensionibus remedium adferri posse speraret, mutata priore senten-
tia mandatum, ut ambo remanerent atque ducis aduentum praestolarentur.
His quasi obiter insinuatis caeperunt exponere, quanto promouendae pacis
studio rex christianissimus constituerit singularem oratorem, baronem nimi-
rum Rorteium, ad reginam Sueciae mittere, qui duriora Oxenstiernae et Saluii
consilia, quibus isti pacem impedire potius quam promouere forsan conaren-
tur, interrumpere, reginam et regni proceres ad amplectanda pacis studia
iustis inducere rationibus posset. Cum igitur plenipotentiarii Gallici ex trac-
tatu praeliminari utramuis partem obligari censeant, ut ad peragendas eius-
modi legationes salui conductus concedantur, postulari a nobis, ne hos dicto
baroni denegemus, sed beneuole gratificare velimus.
Nos actis pro officio humanitatis et participatione, quae inter Gallicos pleni-
potentiarios peracta essent, gratiis ad hanc petitionem breuiter respondimus:
In nostra potestate id situm non esse, quod in conuentione praeliminari nihil
eiusmodi contineretur. Et meminisse dominos meditores, cum haud ita pri-
dem Caesar saluum conductum pro domino marchione di Carretto ex His-
paniis in Germaniam redituro desideraret, id non ab istis sed ab ipsa curia
Parisiensi per mediatores postulatum. Velle igitur nos hac de re ad Caesarem
referre, indubios suam maiestatem haud grauatim, ut concedantur, assensu-
ram. Mirari tamen nos caussam promouendi pacem obtendi, quasi plenipo-
tentiarii Suecici duriores se in hoc negocio praestarent, cum tamen nobis
constaret Oxenstiernam nuper vehementer conquestum esse, etsi ipse cum
suo collega plane parati promptique sint integram de pacis mediis proposi-
tionem absque longiori mora edendi et ipsum tractatum auspicandi, quod
tamen Gallos nulla ratione huc inducere potuerit, ideoque comminatum, si
post Pascha diutius cunctari vellent, se nolle ipsos expectare, sed in tractatio-
nem cum Caesareanis descendere. Quin et ipsum Auausium in Caena Domini
ad patres capuccinos contestatum Suecos serio pacem velle et quidem acce-
leratam quam maxime cupere.
Respondit Venetus verum hoc esse; intercessisse multam hac de re inter
Suecum et Gallos disputationem, sed hos excusasse aduentum residentis
Romani sibi expectandum, quem noua mandata secum ferre certo scirent.
Suecum hoc inprimis ursisse unica sola et integra propositione exponenda
fore omnia postulata, media et conditiones, quibus pacem fieri oporteat. Sed
Gallos in alia opinione esse visos, quod dicerent a singulis ad singula punc-
tatim progrediendum nec nisi firmato prius uno capite reliqua exponi de-
bere, quamvis, ut verum fateatur, huius opinionis non tam plenipotentiarios
Gallicos quam ipsam curiam regiam esse videri. Suecum hoc etiam adiecisse,
abstinere Gallos posthac eiusmodi parergis, quae non ad rem ipsam sed ad
praeliminaria pertinerent, debere; nihil enim conducere istas praefationes,
praesuppositiones, proaemia, requisitiones etc. Non esse expectandos ultra
status imperii. Sibi perinde esse, siue veniant siue non veniant.
Tum nos: Equidem hoc unum hactenus Caesari cordi fuisse, ut uno quasi
aspectu aduersariorum postulata intelligere posset, ideoque recto tramite
Suecos incessuros, si ad eum modum propositionem suam concipiant edant-
que, quanquam subdubitare nonnihil oporteat, an omnia tam enucleate pro-
posituri sint. Potius nos suspicari ipsos a principio summa quaedam capita
in medium prolaturos, sed facilem hinc ad speciem transitum fore. Verbi
gratia: si proponant concedi debere generalissimam amnestiam, statim fore
quaestionem, ad quos id extensum velint, atque discussis singulis ad con-
clusionem iri deuentum, si restitutionem in religiosis et profanis ad instar
anni 1618, diducendum et hoc in suas consequentias particulares, oborituras
hic grauissimas quaestiones circa ipsam Caesaream maiestatem, regni Bo-
hemiae statum, caeteras prouincias haereditarias, circa alia per imperium.
Attamen multa hic communia repertum iri, quae utrique parti conduci-
bilia aut noxia et damnosa esse possint. Idem circa satisfactionem, quam
forte Sueci praetendent, circa assecurationem euenturum. Quod autem ad
intentionem Gallorum attinet, nihil prorsus hoc modo tractari cum ipsis
posse, semper enim nobis subverendum fore, ne dolus et fraus aliqua subsit,
itaque nihil ad eiusmodi singularia postulata responderi nisi per hypothesin
posse. Itaque satius fore, ut eodem cum Suecis modo omnia proponant.
Ad ista Venetus et rubore vultus et voce confessus est Suecorum postulata
dictis capitibus comprehensum iri. Dedit tamen spem ab ipsis quoad statum
Caesaris regnique Bohemiae successionem nihil esse metuendum. In religio-
sis ipsos urgere, ut suspensio illa 40 annorum cassetur ac stabili contractu
bona ecclesiastica protestantibus addicantur; in profanis restitutionem Pala-
tini et ducis Wurtembergae ; circa satisfactionem spectare quandam prouin-
ciam armis occupatam eoque nomine inter status imperii numerari velle,
forte Gallos similia praetensuros. Quoad assecurationem utramque coronam
forte aliquod ius protectionis sibi arrogare in animo habere. Varii hic inter-
venere sermones, sed in modum exagitationis, praesertim qui a nobis repo-
nebantur.
Postremo commonefecerunt nos eorum, quae ad responsionem Gallorum
nuper a nobis obiter dicta et an nondum etiam de certa sententia conuenis-
semus. Significauimus iam nobis, quid faciendum sit, constitutum ac cum
electoralibus deliberatum sicut pariter cum Hispanis, sed quod nobis inno-
tuerit Oxenstiernam de propositionis materia cum Gallis collocutum, satius
visum expectare aliquantisper, si forte ampliorem nobis hoc colloquium dare
materiam posset. Non tamen diutius nos morari, sed his feriis hac de reipsos
convenire velle.
His a nobis auditis porro indicabant Gallos de nobis minime, sed de Hispa-
nis vehementer dubitare et vereri, ut compositionem longius extrahere ac
gliscentium in Gallia motuum euentum bellique per aestatem progressus
spectare malint. Graue autem sibi fore pacis negocium cum Caesareanis
tantum tractare, quod conuentus hic ad pacem uniuersalem institutus nec
vero illa nisi compositis cum Hispano rebus constare possit. Econtra nos,
nihil ab Hispanis morae timendum, paratos a sua responsione et forte eodem
nobiscum tempore daturos. Rogare igitur mediatores, ut moneremus Hispa-
nos, prolixitate et acerbitate verborum abstinerent et rem ipsam aggrederen-
tur prolatis mediis, quibus pacem iniri posse spes sit.
Ultimo dein loco Venetus rursum difficultatis illius de saluo conductu Strale-
sundanis dando meminit innuens Suecos niti vel maxime generico isto
saluo conductu Caesaris, cui expresse insertum, ut suae maiestatis plenipoten-
tiarii omnibus, quibus necessarium videretur, particulares saluos conductus
dandi potestatem habere debeant, sed et Saluium in sua epistula ad legatum
Danicum super hac quaestione ante expeditam conuentionem praeliminarem
scripta expresse monuisse clausulam illam saluorum conductuum in con-
textu ita exprimendam, ut sub ea etiam status illi, qui immediate imperio
subiecti non sint, comprehendantur. Itaque Suecos ab hac sua praetensione
discedere nolle. Replicatum a nobis haec omnia iam satis superque refutata
fuisse, sed tamen expectari cum proximo cursore Caesaris responsum, tum
quaestionem hanc ad deputatorum electoralium aduentum reiectam. Et spe-
rare nos inueniri modum posse utrinque commodum, adeo ut hinc Sueci
caussam habituri iustam non sint propositionem suam diutius occultandi.
Interpellabat Venetus: imo, priusquam hac de re in specie conueniatur, parati
sunt Sueci suam edere propositionem.
Postquam mediatores digressi, statim ego volente domino comite ad domi-
num episcopum Osnabrugensem
Vgl. APW [III C 3,1 S. 138f.]
, omnia, quae acta essent, enarraui et simul,
an putaret consultum, ut nostras replicas ulteriores dominis mediatoribus
proponeremus, quaesiui. Nobis enim id videri duabus maxime caussis;
primo, quod necesse mediatoribus errorem a Gallis impressum circa libera-
tionem Treuirensis, quasi alias legitimus electorum conuentus esse nequiret,
eximere. Deinde, ut occasionem captare liceret Gallis quaestionem mou-
ere, an in mandatis haberent protestantibus circa grauamina religionis assi-
stendi. Ille cum vehementer sibi gratam hanc esse communicationem osten-
disset, se etiam cum electoris Bauariae deputatis omnia participare velle
recepit, posse nos perindie post sacrum in collegio patrum societatis colloqui
et statuere, quid factu opus sit.