Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Dienstag Dinstags, ultimo huius, schreiben wir nach Oßna-
brukh, daß noch alles in vorigem standt, allein das die Franzosen den Saint
Romain nach Pariß, baron de Rortée nach Schweden abgeferttigt [ 542].
Martis ultimo huius conuenimus Hispanos, cum ipsi ad nos deliberassent.
Ibi intelleximus hodie accepisse ipsos suas plenipotentias, quaerebant autem,
quidporrofaciendum censeremus. Nos commemoratis his, quae nudius tertius
inter nos acta essent, adiunximus nunc quidem rei statum aliquanto clariorem
factum, sed cupere nos prius ipsorum mentem intelligere. Significarunt ergo
sibi videri accedendos esse mediatores illisque dicendum nos utrinque nostris
plenipotentiis instructos et paratos, quandocunque libuerit, nostras exhibere,
modo nobis prius constet, an et quando Galli ad ipsum pacis negocium com-
ponendum progredi velint. Id cum hactenus obtinere non potuerimus, haud
videre nos, quorsum conducat illa plenipotentiarum exhibitio. Rogare itaque
dominos mediatores, ut cum Gallis serio agant, quo tandem absque ulteriori
mora principale pacis negocium aggrediantur. Id si fecerint, moram a nobis
nullam futuram, quin statim nouae plenipotentiae exhibeantur et commuten-
tur. Nam nisi certi simus Gallos pacis compositionem serio tractare velle,
frustraneam fore istam plenipotentiarum commutationem. Caussas autem
huius nostrae postulationis habere nos plures et inter eas hanc vel maxime,
quod nobis constet accepisse Gallos noua Parisiis mandata, nihilominus hac-
tenus cunctari.
Quae sententia et nobis placuit. Itaque constitueramus dominos mediatores
hac de re in crastinum conuenire.