Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Samstag
Sambstags, den letzten huius, berichten wir herrn
marchese di Caretto nach Spanien, das herr nuncius apostolicus und orator
Venetus sich erbotten, am Französischen hof daranzesein, daß ime ein paß-
port, sein weg durch Frankreich ze nemmen, ertheilt werden möchte [ 497].
Eodem inuisit nos dominus nuntius ob salutationes Natalitias, ubi et, quod
Caesar nobis de officio apud ipsum circa continuationem boni affectus per-
agendo iniunxerat, executi sumus. Quod magna gratiarum actione accepit
respondens posse nos Caesareae maiestati confirmare se omnem operam stu-
diumque in eo positurum, ut suae maiestati in hoc negocio pacis quam
optime satisfaciat. Et diligentissime de singulis summum pontificem infor-
maturum esse, quod et hactenus sine omni partium affectu fecisset. Interea
tamen hoc nos monitos velle, ut caute de commendatione ipsius loqueremur
et scriberemus, nedum aliquanto apertius, quae ad fauorem ipsius pertine-
bunt, diceremus. Galli inde occasionem arripiant ipsum quasi suspectum et
partialem traducendi.