Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Mittwoch Die mercurii, penultimo huius, venit ad nos orator
Venetus faustum noui anni ingressum adprecaturus. Et inter caetera recen-
suit se quidem literis a suae rei publicae legato Parisiis agente iterum certio-
rem factum cardinalem Mazzarini quasi iurato confirmare plenipotentiariis
Gallicis serio scriptum, ut nulla interposita mora ex Haga Comitis Mona-
sterium proficiscerentur. Sed interea sibi ex Hollandia a magni nominis viro
significari, quicquid dicant Galli, ante tres menses inde non abituros, totos
enim in eo esse, ut prius res suas in Germania restaurare possint, usumque
istum virum his formalibus: aut omnia me fallunt aut Galli hinc ante tres
menses non discedent. Tum in aula Parisien si ex isto duello inter ducem
Guisium et dominum Colignium, filium Chattilionis
, maximas discordias
pullulare, quod uterque factionibus res suas communire adgrediatur. Et
huius quidem partibus aperte Anguienium cum trecentis nobilibus acce-
sisse, alterum autem a duce Aurelianensi
foueri. Reginam utrique aulae
consortio interdixisse, sed hoc non satis nec intra hosce cancellos tantum
furorem cohibitum iri. Nos gratiis actis discedentem solitis officiis pro-
secuti sumus.
Deinde statim accessimus Hispanos in domo Saauedrae ipsisque Caesaris
mentem de tradenda Gallis ratificatione Hispanica explicauimus. Sed non
contenti esse cum ista resolutione videbantur. Responderunt enim se nihil
aliud in mandatis habere, quam ut ratificationem istam nobis exhiberent, de
caetero liberum nobis relinquere, ut secundum praescriptam a Caesare for-
mam ageremus. Se autem, quomodo id faceremus, nec scire nec ulterius se
immiscete nec etiam consensum ad relinquendam hanc in manu Gallorum
ratificationem ullo modo dedisse videri velle. Esse enim hoc nimis indeco-
rum et cum imminutione auctoritatis sui regis coniunctum facileque a Gallis
in consequentiam tractum atque hoc modo plurimis cauillationibus ansam
datum iri. Cum autoritate et reputatione esse contra illos procedendum, ea
remissa plura maximi momenti remittenda fore. Gallos suam ratificationem
non in manus Caesaris eiusve legatorum, sed regis Daniae consignasse, non
igitur rationi conueniens esse, ut ab hac parte aliud obseruetur, quod equi-
dem maiori praeiudicio rei nostrae esse possit. Neque omnino sponsione
Auersperghiana id actum intelligi debere, ut post factam exhibitionem Gallis
etiam in manu ipsorum relinqui deberet ratificatio, sibi visum satisfieri isti
conuentioni potuisse, si per unum alterumve interpositorem tradita ipsi rati-
ficatio Gallis ad videndum et legendum ostensa fuisset, seruanda tamen
postea penes se. Sin Galli contenti non fuissent, potuisse rationes ipsorum
audiri et quid facto opus deliberari. Sed quod mentem Caesaris intellexissent,
se quod ad se pertineret facturos, ratificationem (sicut postero statim die
factum) nobis tradituros ea mente et intentione qua supra dictum.
Deinde cum a nobis audissent, quae a Veneto recensita, et cum his etiam ea,
quae ipsis ex Hollandia nunciabantur, concordarent, de tanta Gallorum infi-
delitate conquesti; subiunxit Saauedra rem esse intollerabilem, Gallos elap-
sis pluribus a die condicto septimanis Parisiis profectos, cum scirent iam
ipsos a Caesaris, Hispani, Venetorum legatis Monasterii diu expectari, locum
destinatum praetergressos in Hollandiam abiisse, non ut ferebant paci pro-
mouendae, sed ut istos nouis foederibus, nouis pactionibus aduersus totius
ecclesiae catholicae commodum et utilitatem irretirent, parique consilio
Romanum ad landgrauiam Hassiae misisse. Hoc nimirum nihil aliud esse,
quam illudere Caesari, Hispano omnibusque, quotquot hactenus pacem in
Europa stabilire agressi sunt. Resolutionem esse capiendam principibusque
nostris suadendum, ut, nisi breuissimo tempore adfuerint, nos abire per-
mittant. Certe nulla re alia magis hanc Gallorum contumaciam frangi et de-
primi posse, haud multo post eo adactum iri, ut ipsi a Caesare pacem rogare
cogantur. Ordines enim Galliae re intellecta et certificati a nobis non stetisse,
quo minus pax coiret, nulla in posterum tributa praestituros, cum perspec-
tum habeant pacem non minus ipsis quam nobis necessariam esse.
Nos vere haec dici non negauimus, sed tamen attentius, quid consilii capien-
dum, cogitari oportere. Quod ad punctum ratificationis edendae attinet, om-
nia ad Caesarem fideliter perscripturos. Exemplar ratificationis vide [ 120].
Obbemeldten 29. diß schreiben unß auch die commissarii zu Oßnabrukh,
daß der Salvius sich vernemmen lassen, es werde mit denn plenipotentiis kein
difficultet haben, dan die forma were schon hievor mit dem grafen Kurtz
verglichen worden
, deren man am Kayserlichen hof sonder zweifel wurde
nachgangen sein, daher sie willens weren, die erstere Kayserliche pleni-
potentz künftig ze producirn, per aviso zu unserer nachrichtung. Sodann
schikhten sie ein schreiben ad Caesarem wegen mehrer beschleinigung der
deputatgelder, mit begehren, solches auch an unserem ortt ze underschrei-
ben oder, wo wir dessen bedenkhens, ze remittirn, de 28. huius [ 121].