Acta Pacis Westphalicae III C 2,1 : Diarium Volmar, 1. Teil: 1643 - 1647 / Joachim Foerster und Roswitha Philippe
Donnerstag

36
18 Die] am Rande: Eiusdem visitatio et salutatio.
Die jovis, qui erat 19. mensis praedicti (Novem-
19
bris scilicet), accessimus dominum oratorem Venetum salutandi et invisendi
20
caussa, et cum e rheda descendissemus atque praeeuntibus ministris in aulam
21
domus maiorem deducti fuissemus, statim ad limen nobis ipse occurit nos-
22
que in suum conclaue assumpto ad latus dextrum domino comite deduxit.
23
Ibi cum consedissimus, ita iussu domini comitis exorsus sum:

24
Excellentissime Domine. Caesareae maiestati inter diuturnas bellorum cala-
25
mitates, quibus ipsa, sacrum Romanum imperium totaque augustissima do-
26
mus Austriaca plures iam annos sane immerito vexata est, hoc pergratum
27
accidit magnaeque consolationi fuit, quod haud obscuris indiciis animad-
28
verteret serenissimae Venetorum rei publicae inprimis curae ac cordi esse, ut
29
ista dissidia inter summos orbis christiani principes tandem aliquando com-
30
poni maiorque hostilium insultuum progressus utrinque inhiberi possit.
31
Quapropter cum nuper admodum amplissimi senatus iussu per suum ora-
32
torem in aula Caesarea degentem

42
Giovanni Giustiniani (1600–1692), venezianischer Gesandter in Wien 1643–1647.
suae maiestati significatum sit, serenissi-
33
mam rem publicam pacem promouendi studio Excellentiam Vestram ad

[p. 25] [scan. 73]


1
tractatum et conuentum Monasteriensem pro re publica legati et mediatoris
2
munere functuram prae caeteris inter tot amplissimos clarissimosque urbis
3
senatores delegisse eique singulariter iniunxisse, ut in tractando isthoc pacis
4
negotio ad ea, quae ad Caesaris, sacri imperii totiusque domus Austriacae
5
commodum et utilitatem pertinere viderentur, diligenter attenderet, non
6
potuit tam propensa serenissimae rei publicae voluntas suae maiestati non
7
gratissima esse minimeque dubium habet Excellentiam Vestram tum ex
8
ordine commissionis et mandati tum privata in hanc augustissimam domum
9
beniuolentia et affectione in id sedulo incubituram esse.

10
Hinc est, quod et nos de felici aduentu Excellentiae Vestrae nobismet ipsis
11
gratulamur eamque post emensa longissima terrarum spatia saluam et inco-
12
lumem huc tandem appulisse ex animo gaudemus, nihil antiquius habituri,
13
quam ut eandem nomine augustissimi domini Imperatoris nostri omni
14
officiorum genere demereri possimus. Et quoniam sacrae Caesareae maiestati
15
hactenus vel maxime in votis fuit, ut tandem aliquando cum aduersariis pax
16
aequa, bona et firma possit iniri, eaque de causa quaecunque huc conducere
17
videbantur semper auidissime et obuiis, quod aiunt, ulnis amplexa est, quem-
18
admodum inter plurima vel hoc unum toti Europae luculento testimonio
19
esse possit, dum ipsius maiestas huic rei iam a septem annis continuis suos
20
mandatarios Coloniae Agrippinae et Hamburgi

41
Zum Kölner Kongreß vgl. C. Th. Odhner S. 49ff; A. Leman, Urbain VIII.; K. Repgen,
42
Ginetti. Eine Übersicht über die Präliminarverbandlungen in Hamburg bieten APW [II C 1]
43
[S. XIXff] ; J. A. Fridericia II S. 172ff, S. 293ff; G. H. Bougeant I S. 485ff.
maximis aluit impensis, eos
21
denique mox ad diem congressui dictum locis utrinque noviter deputatis
22
adesse iussit, ne uspiam communi bonorum omnium voto deesset, sed sem-
23
per ubicunque et undecunque spes aliqua affulgeret, paci amplectendae para-
24
tam promptamque se ostenderet, certe hoc maiorem nunc quidem animo
25
spem concepit Excellentiam Vestram ex mandato serenissimae rei publicae pro
26
insigni sua prudentia, ut pars quoque aduersa ad aequabilitatis terminos adi-
27
gatur, operam daturam aut, si minus syncere ab illis consilia pacis tractari
28
animaduertat, mature et fideliter nos admonituram, ut, quae posthac Caesa-
29
reae maiestati facto opus videantur, eo rectius deliberare liceat.

30
Promerebitur hac ratione Vestra Excellentia immortales laudes apud prae-
31
sentem et futuram aetatem Caesareamque maiestatem et sibi et rei publicae
32
perpetuo deuinctam habebit beneficio.

33
Ad haec ille Italico bene composito et eleganti sermone respondit, cuius
34
summa erat: Rem publicam semper hactenus operam dedisse, ut cum principi-
35
bus et statibus christianis pacem et amicitiam coleret seposito omni priuatae
36
utilitatis studio, unde ipsi maxime dolere, quod illi principes, quorum amici-
37
tia hactenus republica esset usa, tantopere inter se dissiderent atque infestis
38
armis in se mutuo grassarentur. Putare igitur sui officii esse in id incumbere,
39
ut sublatis tandem inimicitiis pax et amicitia inter illos quoque concilietur,
40
nec pepercisse hactenus aut laboribus aut sumptibus ullis. Interesse quidem

[p. 26] [scan. 74]


1
rei publicae, ut quoddam aequilibrium inter reges et principes christianos
2
retineri et conseruari possit, interea tamen iudicare, maxime sibi adlaboran-
3
dum, ut prae caeteris Imperatori sacroque Romano imperio conueniens auc-
4
toritas et potentia sarta tectaque maneat, quo hostium iniuria et violentia
5
oppressis refugium aliquod patere possit. Insigne eius rei documentum se-
6
ipsum expertum esse, quando de componenda postrema illa Venetae rei
7
publicae cum Turcarum imperatore controuersia Constantinopoli ageret

40
Contarini war 1638 venezianischer Bailo in Konstantinopel geworden und hatte als solcher die mit
41
Sultan Murad IV. (1601–1640, regierte seit 1623) über die Verfolgung algerischer Schiffe durch
42
Venedig entstandenen Auseinandersetzungen beizulegen.
,
8
etenim literis hac de re a Caesare ad illum perscriptis non leue momentum
9
allatum, ut aequioribus conditionibus transigeretur, quod in posterum nec
10
res publica nec alius aliquis exterorum iniuriis vexatus sperare deinceps
11
posset, si auctoritatem et potentiam Romani imperii domusque Austriacae,
12
in qua sceptrum istud feliciter hactenus requievisset, dissolui pateretur.
13
Suam igitur rem publicam hoc serio agere, ut pax aequa inter Imperatorem
14
regemque christianissimum et caeteros, quorum interest, componatur suaque
15
Imperatori, Romano imperio et domui Austriacae constet autoritas et poten-
16
tia. Se quidem huic tantae rei delectum, sed vereri, ut sufficere possit utpote
17
rerum Germanicarum minus peritum, et carius habiturum fuisse, si rei publi-
18
cae alium huic negocio praeficere placuisset. Se tamen nulli parciturum labori,
19
ut iuxta mandata suae rei publicae omnia, quaecunque ad rem feliciter confi-
20
ciendam fuerint, quanta fieri possit diligentia administrentur.

21
Gratias se agere nobis pro honorifica salutatione officiorumque oblatione
22
nec dubitare, quin ipsamet res publica, ad quam haec omnia cum maxima com-
23
mendatione relaturus esset, pro tanta humanitate et beniuolentia grati animi
24
significationem apud Caesarem contestatura sit. Postremo se paratum nobis-
25
cum de omnibus, quae opus forent, magna confidentia et fide agere et hoc
26
solum a nobis exspectare, ut quae ab ipso fieri vellemus mature admone-
27
remus.

28
Nos ad haec gratiis humaniter actis: Caesarem de omnibus nos edocere velle
29
nec dubitare suae maiestati summae voluptati futura maioraque in dies ab
30
ipsius domini legati dexteritate sibi promissuram. Etiam serenissimae rei
31
publicae pro Caesare nos maximas agere gratias, quod ipsum praecipue huic
32
negotio delegerit. Satis nobis de exquisito amplissimi senatus iudicio in dele-
33
gendis agendarum rerum idoneis personis constare. Et ne multa in laudem
34
ipsius domini oratoris dicamus, sua nos modestia et loci temporisque an-
35
gustia prohiberi. Nos quidem operam daturos, ut ne quid a nobis desiderari
36
possit.

37
Ita adimpletis curialibus ad alia digressi, inter colloquendum etiam hoc com-
38
memoravit, oratorem Venetum

43
Girolamo Giustiniani (um 1611–1656), venezianischer Gesandter in Frankreich Mai 1641-
44
Juli 1644. Vgl. APW [ II B 1 S. 20 Anm. 5.]
iussu senatus cum regina Parisiis non nihil
39
expostulasse, quod suos plenipotentiarios serius ablegaret, illam vero egre-

[p. 27] [scan. 75]


1
giam voluntatem pacem faciendi contestatam, nihil desiderare se dixisse,
2
quam ut pax aequa et diuturna stabiliri possit. A praedicto oratore ad se
3
scriptum ituros quidem Galliae plenipotentiarios in Hollandiam, sed haud
4
diu ibi moraturos, unde se sperare ipsos propediem adfuturos esse. Ex Hol-
5
landia se habere, quod ipsi Hollandi non quidem pacem perpetuam, sed lon-
6
giores tamen inducias desiderent. Non enim e re familiae Auraniensis

39
Zur Familie Oranien vgl. unten S. 40 Anm. 4, S. 41 Anm. 1.
esse, ut
7
integra pax sanciatur, quod hoc modo cogitationes de bello abiicerent ordi-
8
nes atque armis exuerent istam familiam, quae adulta dein pace haud diu in
9
tanto fastigio permansura esset. Inter caetera mentionem quoque iniecit de
10
annonae amplioris subuectione, quod animaduerteret itinera excursionibus
11
militum infesta haberi tutoque in comportandis rebus ad victum necessariis
12
commeari non posse. Nos, a parte Caesaris moram nullam fore, quin con-
13
uenientia remedia adhibeantur, quemadmodum et hactenus factum, sed id ab
14
aduersae partis militibus obtineri nequiuisse, mediatorum hic operam ne-
15
cessariam fore. Finito colloquio sumptaque licentia abiuimus, comitante
16
nos a tergo oratore usque ad rhedam, nolens recedere priusquam inse-
17
dissemus.

Dokumente