Acta Pacis Westphalicae II C 3 : Die schwedischen Korrespondenzen, Band 3: 1646 - 1647 / Gottfried Lorenz

32
Laudat Excellentia Vestra ultimas meas; ego ingenium Excellentiae Vestrae
33
laudo, non, quod gratiam referam, sed quod videam Excellentiam Vestram
34
ut genere, dignitate, prudentia ita urbanitate morum, omnes legatos ante-
35
cellere. Deum testor, nos ita anhelare pacem, ut nullo stimulo egeamus.
36
Si videbar an nuper ad Caesareorum stimulum indoluisse, non eo factum
37
est, quod stimulantibus irasceremur: absit! scimus, id ex pari nobiscum in
38
pacem zelo profluxisse, qui non potest, certe non debet non gratissimus
39
esse omnibus pacem cupientibus. Verebamur tantum, ne ista stimulatio
40
quasi exprobratio esset nolentium pacem, cuius etiam suspicione bonos

[p. 154] [scan. 210]


1
omnes carere convenit. Multitudo interessatorum et diversae singulorum
2
rationes non patiuntur, omnes tam subito in unum coalescere. Aliter septen-
3
trio, aliter spirat auster: oriens occidensque participant de utroque sibi
4
invicem infesti. Qui hos iugiter conspirare faciat, caelestem oportet esse
5
spiritum. Utrum vero armistitium interim conducat, video nostrates magis
6
dubitare. Ut dubitandi rationem allegem, esset apud Excellentiam Vestram
7
mari aquas infundere. Hoc igitur si placet, potius agamus, ut pax coalescat.
8
Nec est, quod declarationem electoris diutius expectemus, cedat nobis, vel
9
eo invito, tota Pomerania, et rem transactam videbit. Non multum sperat
10
Serenissima Regina evictionis effectus, sed et parum timet eius infirmatem:
11
habito hoc saltem iuris titulo ab Imperatore et Imperio, maiori postea bene-
12
ficio transiget ipsa cum electore. Hoc saltem pro confidentia nostra signi-
13
ficare volui, caetera benevolae ipsius industriae committo, quam ex voto
14
suo meoque feliciter valere percupio.

Dokumente