Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
Postquam aliorum sermonibus et communi fama ad nos delatum esset,
etiam regiae maiestatis residens, illustris dominus Rosenhane, per literas
suas nobis confirmavit excellentias vestras die 13/23. huius mensis ex-
hibuisse illustrissmis dominis mediatoribus suam propositionem. Pridie
quoque huius diei dictus dominus Rosenhane in hanc urbem veniens nobis
significavit, quod ex tenore commissionis nostrae paulo ante suum abitum
excellentiis vestris exposuerit, quam inexspectata nobis supra nominatae
propositionis extraditio obvenerit; quod quidem adhuc penitus celare
nequimus maxime eorum causa, qui nomine ordinum imperii Romani hic
comparent. Mirum est, quam eos afficiat, quod fisi exiguae illius dilationis
pollicitationi consortes suos alioquin dubios ideo cohortati sint ad matu-
randum adventum, quo propositionibus brevi a regnorum plenipotentiariis
faciendis interesse possent. Noverunt exellentiae vestrae, quam pauci
advenerint quodque ii teneriter haberi debeant, si modo plures eorum
exemplo et commendatione in communem rem adscitos velimus; quae sola
res nos, qui regnorum nomine nuper hic in commune consuluimus, per-
movit in mentem et postulatum constantissimae principis landgraviae
Hassiae, ut scilicet ex abundanti daretur aliquid spacii venturis suspen-
derenturque tantisper propositiones, dum venirent, si non omnes alii saltem
electorales legati tum in motu vel procinctu constituti. In quam sententiam
quia deliberato et uno nobiscum animo ivit excellentia vestra, illustrissime
domine comes d’Avausi, non immerito speravimus vel propositi pro-
missique constantiam vel certe ab utroque vestrum debitam et foederi
convenientem mutandi consilii communicationem. Non ignorari potest
summa illustrissimorum dominorum mediatorum diligentia in urgendo
negotio Monasteriensi eaque adhiberi creditur cum ea animorum aequani-
mitate, quae nihil velit derogatum praeliminari conventioni, quinimo ab
iis intervallo illo decem dierum indulgeri potuisse spatium communicandi
nobiscum in re tanti momenti. Verum res iam transacta amplius infecta
fieri nequit. Intelleximus etiam a domino Rosenhane, quae in illius excusa-
tionem allegantur quodque excellentiae vestrae in eo passu subsistere
decreverint, usque dum una promoveamus. Quia tamen credibile est
mediatores instituros apertae sibi viae et Caesaris plenipotentiarii, qui hic
sunt, oblata sibi Monasterio tali ansa nos admoneri fecerunt rerum hic
gerendarum, intermittere non potuimus, quin hoc significaremus et super
illo excellentiarum vestrarum sententiam ulterius cognosceremus, an
novi quid post discursum dominus Rosenhane acciderit, quod declarationem
illi datam immutari possit? Mittimus una literas regiae maiestatis nuper e
Suecia allatas ad excellentias vestras commendantes eas divinae protec-
tioni quam diligentissime …