Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
Adveniens 27. die praeteriti mensis [ 6. April] in hanc urbem, illico ex-
cellentiae vestrae de praesentia mea notum fieri et eandem ex hoc loco
salutare cupiebam. Cuius desiderio animus mihi adhuc magis gestiebat,
quando postridie eius diei accepi excellentiae vestrae literas nuntiantes
illustrissimum dominum legatum Servien venisse quoque Monasterium,
ut simul resalutantis et gratantis officio defungerer. Mora haec paucorum
dierum intervenit spe commodae cuiusdam occasionis. Nam perillustris
dominus baro Rortaeus Monasterium proficisci parabat, quo quidem nemo
melior et meo iudicio benignior obtigisset interpres animi erga excellentias
vestras mei. Nunc quia is profectionem suam paululum differt, nobili
huic Jespero Krusber id negotii datum est. Quod si excellentiae vestrae
placuerit hac occasione ab eodem cognoscere, quae hic de locis congressui
inter nos aptis ineptisve percipimus, poterit ea quadantenus referre, et ut
mentem quoque excellentiae vestrae super hac re et in aliis subinde nascen-
tibus negotiis intelligere et ad nos perscribere possit, tantisper Monasterii
subsistat, dum dominus Rosenhane accesserit…