Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
73. Gesellschaftlicher Verkehr der Gesandten
73
DH, Adami II fol. 209’.
In illis, quae mere officiosa erant, se invicem praevenire studebant legati
eaque non iam ad necessitatis, sed honestatis terminos revocabant. Huius
generis fuerunt gratulationes, condolentiae, gratiarum actiones, valedictio-
nes et similia.
Igitur de morte Imperatricis condolentias fecerunt coram Caesareis nuncius,
coronarum aliique legati. Et nomine totius collegii electoralis Moguntini
et Bavari secundarii, quilibet vero electoralium aliorumque pro occasione
seorsim. In ecclesiis quoque omnibus Munsterii exequiae pro defuncta
celebratae sunt. 11. Junii 1646.
Duci Longevillaeo similiter de obitu soceri sui, principis Condei, condo-
luerunt mediatores, Nassovius, electorales aliique quidam legati. Verum his
tunc neque obviam itum est a duce, neque ultra limen ostii conducti fuerunt,
quod enim luctui praestitutum tempus non permitteret egressum ex con-
clavi , admodum civiliter ac honeste excusabat princeps. Sed neque extero-
rum colloquia, nisi post multos dies, admittebat.
Econtra dux ille ob nuncium nati sibi haeredis varia laetitiae signa edidit
atque erga milites praesidiarios et quoscunque transeuntes propinatione
vini munificum se exhibuit et liberalem.
Sic etiam comes Penneranda, quando obsidione liberata nunciabatur Ilerda ,
in pauperes civitatis ac milites praesidiarios insigni liberalitate usus est.
Duci Mantuano, quando per legatum illius significabatur attigisse illum aeta-
tis suae annum decimum-octavum, quo regimini praeesse coepisset, me-
diatores et alii foelicitatem regiminis precati sunt. Finis anni 1647.
Bona festa sibi invicem precari maiores legati consueverant, prius per ali-
quem de familia, deinde personaliter. A minoribus vero recipere quidem
hoc officii, sed non reddere solebant.
Inter Avauxium quoque et Saviedram ea intercessit civilitas, ut alter alterius
aedes non transiret, quin de valetudine inquireret ac salutem dici curaret .
In eadem civilitate ortum habuit, quod frequenter maior minori cederet,
si in loco tertio non ut legatus, sed ut amicus compareret.
Neque vero insinuationes ac visitationes, quas recessuri ab una urbe in
aliam praemittebant reversuri, a necessitate sed ab arbitrio erant. Si tamen
eae omitterentur, incivile habebatur.