Acta Pacis Westphalicae III D 1 : Stadtmünsterische Akten und Vermischtes / Helmut Lahrkamp
49. Contarini versucht eine Vermittlung zwischen Spanien und Frankreich [1649]

5
49

6

Contarini versucht eine Vermittlung zwischen Spanien und Frankreich


7
[1649]

8
DH, Adami II fol. 224’.

9
Alexander Fabri post literas exhibitas et praesentata mediatoribus munera
10
petiit, ut in Belgium irent atque Hispanos moverent ad congressum pro pace.
11
Quod cum ipsi respondissent ab utriusque partis placito dependere, et
12
nihilominus Alexander postea seorsim a nuncio solo peteret, quod prius ab
13
ambobus, respondit nuncius: se, si in aestate rediturus in Italiam esset, per
14
Germaniam recta profecturum; si vero in hieme, per Belgium et Galliae
15
partem, sed velut privatum. Contarenus vero mox assensit Gallo eiusque causa
16
ad rempublicam scripsit. Venetiis res haec aliquamdiu in deliberatione fuit,
17
senatoribus nescio quid suspicatis, tandem condescensum. Atque ita Con-
18
tarenus per Belgium et Galliam quidem recessit sub specie redeundi in pa-
19
triam ; revera tamen, ut congressum tractatumque promoveret. Verum non
20
videbatur ille Hispanis esse acceptus, imo suspectus, proindeque demum e
21
Galliis recessit.

Dokumente