Acta Pacis Westphlicae II B 1 : Die französischen Korrespondenzen, Band 1: 1644 / Ursula Irsigler unter Benutzung der Vorarbeiten von Kriemhild Goronzy
169. d’Avaux an Oxenstierna Münster 1644 Juli 15
–/ 169 /–
Münster 1644 Juli 15
Kopie: AE , CP All. 27 fol. 364–364’ = Druckvorlage.
Verzögerung der Verhandlungen durch die Kaiserlichen. Stellung der portugiesischen Gesandten.
Unbestätigte militärische Erfolgsmeldungeu.
Discedo omnino in sententiam Excellentiae Vestrae. Strenui sunt litigatores
adversarii nostri, nec quicquam nisi tricas et comperendinationes meditantur
quo meliorem fortunam aucupari possint. Miror cur nihil nobis ab Imperia-
libus significetur, postquam condicto inter utramque urbem loco collocuti
sunt. Rediit illinc nudius tertius comes Nassovius, neque magis promovetur
negotium, nil ad noz [!] nil ad mediatores refertur. At non ita egimus post-
quam recessit Dominus Salvius. Recentes adhuc ab ipsius colloquio trans-
igere paratos nos ostendimus de formula plenae ad pacem potestatis et hic
et Osnabrugae intra menses duos exhibendae sed non respondetur.
Quod ad Lusitanorum res attinet, eas sartas tectas nostra omnium opera
manere rei publicae interest quam plurimum: habemus certe nos in mandatis
debemusque ipsorum rationibus commodare ut gravissime diligentissimeque
poterimus. Caeterum an et possint in partem huiusce tractatus suo nomine
venire interque Regum legatos sedere, id pendet ab eventu rerum. Prosperior
ipsis nuper affulsit fortuna, si credendum est litteris Ulisippone datis quae
minutatim et sine fuco rem persequuntur, prima et enim impressione victo-
res Hispani victi sunt. Feruntur iidem ad Gravelingam caesi, Imperiales ad
Rhenum et ad Tibiscum . Sed de his inter diei fabulas narratis nondum
liquet. Utinam quod si, ut spero, contigerit, pacem etiam invitis dabimus,
cum bono hoc augurio saluto Excellentiam Vestram et amicissime amplector.