Acta Pacis Westphalicae II A 1 : Die kaiserlichen Korrespondenzen, Band 1: 1643 - 1644 / Elfriede Merla
36. Krane an Chigi Münster 1643 August 30
–/ 36/–
Münster 1643 August 30
Kopie: Giessen 203 fol. 409–410 – Druck: Gärtner I nr. 300 S. 640–642; Meiern I
S. 34–35 ( = I 1,20).
Mangelnder Friedenswille Frankreichs.
Dank für nr. 34, 3. Quod ad tractatus nostros attinet, eadem est, quae hac-
tenus fuit, eorum conditio, nec in ullo alio mutata, quam quorundam mini-
strorum Gallicorum accessu, qui tarnen, quam suo adventu dabunt spem,
subita protestatione adimerunt, dum se nulla commissione in negotia pacis
ingerendi suffultos palam profitentur, ut adeo nos numero, non auctoritate
aut beneficio auctos videamus.
Appulit hic istis diebus monsieur de St. Romain sed Hamburgo venit, non
Parisiis, econtra monsieur Rorte cum pro residente Gallico ad pacis trac-
tatus Osnaburgum tenderet, e Suecia solvisset, ut Oldenburgum pervenit
declinato Osnaburgo in Hollandiam sub specie colloquii istic cum Gallicis
legatis instituendi deflexit. Dum interim nihil de motu legatorum Gallico-
rum Parisiis intelleximus. Quid sibi haec obnubilatio velit non percipio et
tenuitatem ingenii mei exsuperat. Judicia sane sat multa suppetunt, quibus
coniecturari licet, victoriam Theonisvillae
Vgl. [S. 34 Anm. 3] .
tasse et a pace alienores reddidisse, quibus Suecorum legatorum lentum iter
ac progressum apprime congruit, ut adeo inter spem et metum, quid tandem
de hisce tractatibus eventurum sit, haereamus. Der Kaiser hat mich nach
Osnabrück versetzt .