Acta Pacis Westphalicae II C 4,1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 4, 1. Teil: 1647-1648 / Wilhelm Kohl unter Mitarbeit von Paul Nachtsheim
84. Die schwedischen an die französischen Gesandten Osnabrück 1647 Dezember 9/19
–/ 84 /–
Osnabrück 1647 Dezember 9/19
Kopie: DG 10 fol. 1137–1139’ (Beilage E zu Nr. 94).
Notwendig erscheinende gemeinsame Reaktion auf den bayerischen Waffenstillstandsbruch. Ge-
ringe Fortschritte bei den Verhandlungen mit den Kaiserlichen und deren fehlende Neigung zum
Frieden.
Der Resident La Cour habe ihnen einen Auszug des Briefs Mazarins, Paris 1647
November 19/29, gezeigt.
Nos ipsos publici boni causa adprobasse dilationem rupturae Gallicae contra
electorem Bavariae, deinde quod Gallia nunc parata sit praestare quicquid
desideraverimus sive quoad formam sive tempus dictae rupturae, idque sine
mora et imaginabili quovis praetextu. Quamvis autem nulli dubitemus, quin
quae oblatis hac occasione et materia dicto domino La Cour tum respondi-
mus , Celsitudini et Excellentiae Vestrae iam ante repraesentaverit.
Hoc tamen literario officio supersedere non potuimus, cum ob rei, de qua
agitur, necessitatem tam propter mentem nostram hactenus in aula, ut vide-
mus , non satis perceptam. Quantam enim concernit adprobationem dilatae
hactenus rupturae contra Bavarum, meminisse velint Celsitudini et Excellen-
tiae Vestrae, nos quoties iuncti divisive oretenus et per literas communicavi-
mus vel cum tota regis christianissimi legatione vel singulis Vestrum vel etiam
cum domino residente solo de supradicta electoris Bavariae ruptura, toties
uno pene tenore esse contestatos, magnum causae communi illatum praeiudi-
cium abducto e Germania Galliae exercitu iri aliqua ratione reparatum, si
post violata armistitii pacta Gallia confestim et reapse ostendat Bavaro, bel-
lum soli Sueciae indictum utrique regnorum vindicandum esse. Monuimus
non dandum esse aliquod spacium illi, qui priori illo tam solenniter indulto
abusus, hoc etiam quantillum foret, in regnorum et foederis perniciem con-
verteret , vel minima Galliae dissimulatio ne dum aperta conniventia hosti ani-
mos adderet ad disturbanda nuper iacta fundamenta pacis, caeteris vero, qui
regnorum fortunae innexi sunt, metum et sinistra quaeque incuteret. Quam
modestissime itaque fieri potuit, ursimus vel armorum maturam coniunctio-
nem , vel, si ea fieri non posset, exercitus hostilis diversionem a nostro vel ad
minimum denique, ut praesidia Gallica Suecicis suppetias ferrent et Bavaro
hostilia intentarent. Fatendum equidem est, Celsitudinem et Excellentias
Vestras singulis ad suprascriptum modum a nobis prolatis annuisse. Distinc-
tionem illam inter duo regna a Bavaro factam iudicatum esse non minus Gal-
liae nocivam quam Sueciae iam esset certum Bavari bellum, Galliam plane
detestari eius factum et fore communis iniuriae ultricem. Remedia a nobis
proposita in Gallia differi non respici. Ita enim res domi et ad exercitum esse
comparata, ut si Gallia Bavaro non denunciasset bellum, non sibi modo sed
rei etiam publicae nocumentum esset allatura. Hisce et similibus rationibus
tantum abest, ut aquieverimus ut ipsi potius crediderimus, nos nostras etiam
contra ipsius impossibilitatis allegationem saepius quam forte conveniret ite-
rasse . Non suasit aliud summa rei exigentia moles illa hostilium armorum,
quae detrito in multis et cedente iam Regiae Maiestatis exercitu non modo
inundavit et tantum non absorbsit terras constantissimae principis, dominae
lantgraviae, aliorumque amicorum, sed etiam visa est, posse hos illamque ad
desperata et communi causae noxia consilia adigere. Quod vero rebus si non
per omnia aliquantum tamen adhuc salvis Gallia Sueciae se associare velit
contra Bavarum, malitque detrimentum inde pati quam vel minimam suspi-
cionem relinquere foederatis, hoc ut per se est foederi consonum et regi chri-
stianissimo decorum, ita paci promovendae magnum asseret adiumentum.
Nam ex quo Caesar spem concepit recipiendi exercitum Bavari cum consilia
pacis abiecit, sed tamen paulo cautius nunc redunitis utriusque viribus foede-
ratorum vero separatis, plenipotentiarii caesarei hic pro arbitrio et ad scopum
omnia suum figere et refigere praesumunt. Nam ut nihil dicamus de semestri
illorum silentio et pro crastinationibus iam quinque sunt hebdomades, ex quo
dominus Volmarus hic adest et tamen nihil ferme adhuc agitur. Paulo post
eius adventum spoponderunt nobis caesareani declarationem suam super om-
nibus residuis et indecisis articulis instrumenti. Post tres demum septimanas
victi non amore pacis neque detestatione saevi huius belli, sed protestantium
pertinacibus precibus minisque obtulerunt nobis duo solum puncta amnestiae
et gravaminum. In quibus pauca eorum, quae praeterito vere iam decisa et
transacta fuere ipsique pro talibus per publicam dictatura statibus exhibu-
erunt , inveniuntur intemerata, multa vero rescissa, plura novis difficultatibus
interpolata. Et quia ex fide promissi integrum instrumenti corpus non profer-
tur , suspicio est eos velle quoque retractare pleraque et forte praecipua eorum
quae in Regiae Maiestatis et interessatorum satisfactionem cesserunt. Quae
res quantae sit consequentiae, Celsitudo et Excellentiae Vestrae ipsae nobis
tacentibus facile iudicaverint, quod Sueciae et protestantibus nunc accidit,
aliis quoque evenire poterit. Omnium interest sacra et illibata manere semel
transacta. Alias quae hic iam inchoantur, nisi communibus utrinque suffragiis
obsistatur exemplo et contagione Monasterium forte serpent. Quare in tem-
pore nunc Gallica arma veniunt. Si enim pacem desideramus, qualem nobis
proposuimus et adhuc sperari potest mature facto et pristina illa consiliorum
armorumque unione opus est. Quo solertius hostes nunc palam, nunc per
cuniculos eunt dissictum foederis tamdiu sancteque conservat nexum, ut pre-
tium illud operarum nostrarum pacem universalem et securam impediant, eo
arctius et religiosius regna collimare et contendere decet ad scopum sibi prae-
fixum . Hoc ipso constrictura hostes terrore amicos reverentiae omnes deni-
que fidei et constantiae suae admiratione.