Acta Pacis Westphalicae II C 1 : Die Schwedischen Korrespondenzen, Band 1: 1643-1645 / Ernst Manfred Wermter
219. Joh. Oxenstierna und Salvius an d’Avaux und Servien Osnabrück 1644 September 11/21
219
Osnabrück 1644 September 11/21
Kopie als Beilage E der Nr. 221 und AE , Corresp. pol. Allem. vol. 24, 254
Gratulation zur Einnahme von Philippsburg. Nachgeben der kaiserlichen Gesandten
in der Vollmachtsfrage.
Obluctantibus Caesarianis et Hispanis spei orbis et pronae foederatorum
regnorum voluntati in pacem nihil aptius efficaciusque adhiberi potest
cuneo illo armorum, quem utrinque nunc adigimus. Gratulamur sane
Galliae prosperos ducis Anguiani successus et nuper captam Philippo-
burgum . Dominus campiductor Torstensonius ut hactenus suarum partium
sategit, ita nunc recedenti Gallasio instans videtur acturus, quod tempori et
proposito regnis scopo convenientissimum deprehenderit. Effectum eius
rei hic sensimus pridie cal. Septembr. Tum Caesariani sine ulla Danicae rei
mentione ultro obtulerunt nobis procuratorii sui inspectionem. Annuimus
iis in hac re, ne ullam legitimam protracti tractatus causam contra nos
adipiscerentur. Deprehendimus quidem in eorum procuratorio eadem,
quae excellentiae vestrae in Monasteriensi aliaque exigui momenti et
quae substantiam ipsius potestatis non videntur convellere. Si Caesariani
nihil in nostra plenipotentia desideraverint, putamus hanc eorum ita com-
paratam esse, ut ad tractatus iri possit. Prout haec et alia cum excellentiis
vestris dominus Rosenhane specialius communicabit …